NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

jueves, 24 de diciembre de 2015

DIVINO OFICIO: MAITINES DE LA NATIVIDAD DE NUESTRO SEÑOR

Del Breviario Romano, reformado por San Pío X

Die 25 Decembris
NATIVITATE DÓMINI
Duplex I Classis

ANTE OFFÍCIUM
  
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

Flexis genibus (De rodillas) Apéri Domine, os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Majestátis túæ. Per Christum Dóminum nostrum.
℞. Amen.
  
Dómine, in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, has tibi Horas persólvo.
  
INCÍPIT (Inicio)
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
 
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
  
Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ. Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.
  
℣. Dómine, lábia mea apéries.
℞. Et os meum annuntiábit laudem tuam.
℣. Deus in adjutórium meum inténde.
℞. Dómine, ad adjuvándum me festína.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℞. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen. Allelúja.
 
INVITATÓRIUM {Antiphona ex Proprio Sanctorum}
Ant. Christus natus est nobis: * Veníte adorémus.
Ant. Christus natus est nobis: * Veníte adorémus.
Psalmus 94:1-2 Veníte, exsultémus Dómino, jubilémus Deo, salutári nostro: præoccupémus fáciem ejus in confessióne, et in psalmis jubilémus ei.
Ant. Christus natus est nobis: * Veníte adorémus.
Ps. 94:3-4 Quóniam Deus magnus Dóminus, et Rex magnus super omnes deos, quóniam non repéllet Dóminus plebem suam: quia in manu ejus sunt omnes fines terræ, et altitúdines móntium ipse cónspicit.
Ant. Veníte adorémus.
Ps. 94:5-7 Quóniam ipsíus est mare, et ipse fecit illud, et áridam fundavérunt manus ejus (genuflectitur) veníte, adorémus, et procidámus ante Deum: plorémus coram Dómino, qui fecit nos, quia ipse est Dóminus, Deus noster; nos autem pópulus ejus, et oves páscuæ ejus.
Ant. Christus natus est nobis: * Veníte adorémus.
Ps. 94:8-9 Hódie, si vocem ejus audiéritis, nolíte obduráre corda vestra, sicut in exacerbatióne secúndum diem tentatiónis in desérto: ubi tentavérunt me patres vestri, probavérunt et vidérunt ópera mea.
Ant.  Veníte adorémus.
Ps. 94:10-11 Quadragínta annis próximus fui generatióni huic, et dixi; Semper hi errant corde, ipsi vero non cognovérunt vias meas: quibus jurávi in ira mea; Si introíbunt in réquiem meam.
Ant. Christus natus est nobis: * Veníte adorémus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℞. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Ant. Veníte adorémus.
Ant. Christus natus est nobis: * Veníte adorémus.
  
Hymnus {ex Proprio Sanctorum}
Jesu Redémptor ómnium,
Quem lucis ante oríginem,
Parem patérnæ glóriæ,
Pater suprémus édidit.
   
Tu lumen, et spléndor Patris,
Tu spes perénnis ómnium:
Inténde quas fundunt preces,
Tui per orbem sérvuli.
    
Meménto, rerum Cónditor,
Nostri quod olim córporis,
Sacráta ab alvo Vírginis,
Nascéndo, formam súmpseris.
    
Testátur hoc præsens díes,
Currens per anni círculum,
Quod solus e sinu Patris,
Mundi salus advéneris.
   
Hunc astra, tallus, aéquora,
Hunc omne quod cælo subest,
Salútis auctórem novæ,
Novo salútat cántico.
  
Et nos, beáta quos sacri
Rigávit unda sánguinis,
Natális ob diem tui,
Hymni tribútum sólvimus.
   
Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et almo Spíritu,
In sempitérna sǽcula.
Amen.
 
PSALMI CUM LECTIÓNIBUS {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio Sanctorum}
  
NOCTURNO I.
Ant. Dóminus dixit * ad me: Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
Psalmus 2 
Quare fremuérunt Gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
Dirumpámus víncula eórum: * et projiciámus a nobis jugum ipsórum.
Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prædicans præcéptum ejus.
Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
Et nunc, reges, intellígite: * erudímini, qui judicátis terram.
Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℞. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Dominus dixit * ad me: Filius meus es tu, ego hodie genui te.
  
Ant. Tamquam sponsus * Dóminus procédens de thálamo suo.
Psalmus 18
Cæli enárrant glóriam Dei: * et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum.
Dies diéi erúctat verbum, * et nox nocti índicat sciéntiam.
Non sunt loquélæ, neque sermónes, * quorum non audiántur voces eórum.
In omnem terram exívit sonus eórum: * et in fines orbis terræ verba eórum.
In sole pósuit tabernáculum suum: * et ipse tamquam sponsus procédens de thálamo suo:
Exsultávit ut gigas ad curréndam viam, * a summo cælo egréssio ejus:
Et occúrsus ejus usque ad summum ejus: * nec est qui se abscóndat a calóre ejus.
Lex Dómini immaculáta, convértens ánimas: * testimónium Dómini fidéle, sapiéntiam præstans párvulis.
Justítiæ Dómini rectæ, lætificántes corda: * præcéptum Dómini lúcidum, illúminans óculos.
Timor Dómini sanctus, pérmanens in sǽculum sǽculi: * judícia Dómini vera, justificáta in semetípsa.
Desiderabília super aurum et lápidem pretiósum multum: * et dulcióra super mel et favum.
Étenim servus tuus custódit ea, * in custodiéndis illis retribútio multa.
Delícta quis intélligit? ab occúltis meis munda me: * et ab aliénis parce servo tuo.
Si mei non fúerint domináti, tunc immaculátus ero: * et emundábor a delícto máximo.
Et erunt ut compláceant elóquia oris mei: * et meditátio cordis mei in conspéctu tuo semper.
Dómine, adjútor meus, * et redémptor meus.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℞. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Tamquam sponsus * Dóminus procédens de thálamo suo.
  
Ant. Diffúsa est * grátia in lábiis tuis, proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Psalmus 44
Eructávit cor meum verbum bonum: * dico ego ópera mea Regi.
Lingua mea cálamus scribæ: * velóciter scribéntis.
Speciósus forma præ fíliis hóminum, diffúsa est grátia in lábiis tuis: * proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
Accíngere gládio tuo super femur tuum, * potentíssime.
Spécie tua et pulchritúdine tua: * inténde, próspere procéde, et regna.
Propter veritátem, et mansuetúdinem, et justítiam: * et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
Sagíttæ tuæ acútæ, pópuli sub te cadent: * in corda inimicórum Regis.
Sedes tua, Deus, in sǽculum sǽculi: * virga directiónis virga regni tui.
Dilexísti justítiam, et odísti iniquitátem: * proptérea unxit te, Deus, Deus tuus, óleo lætítiæ præ consórtibus tuis.
Myrrha, et gutta, et cásia a vestiméntis tuis, a dómibus ebúrneis: * ex quibus delectavérunt te fíliæ regum in honóre tuo.
Ástitit regína a dextris tuis in vestítu deauráto: * circúmdata varietáte.
Audi fília, et vide, et inclína aurem tuam: * et oblivíscere populum tuum et domum patris tui.
Et concupíscet Rex decórem tuum: * quóniam ipse est Dóminus Deus tuus, et adorábunt eum.
Et fíliæ Tyri in munéribus * vultum tuum deprecabúntur: omnes dívites plebis.
Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, * in fímbriis áureis circumamícta varietátibus.
Adducéntur Regi vírgines post eam: * próximæ ejus afferéntur tibi.
Afferéntur in lætítia et exsultatióne: * adducéntur in templum Regis.
Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: * constítues eos príncipes super omnem terram.
Mémores erunt nóminis tui: * in omni generatióne et generatiónem.
Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum: * et in sǽculum sǽculi.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℞. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Diffúsa est * grátia in lábiis tuis, proptérea benedíxit te Deus in ætérnum.
   
℣. Tamquam sponsus.
℞. Dóminus procédens de thálamo suo.
  
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℞. Sed líbera nos a malo.
ABSOLÚTIO. Exáudi, Dómine Jesu Christe, preces servórum tuórum, et miserére nobis: Qui cum Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.
  
℣. Jube, domne, benedícere.
BENEDÍCTIO. Benedictióne perpétua benedícat nos Pater ætérnus. Amen.
   
LÉCTIO 1
Isaíæ 9:1-6
Primo témpore alleviáta est terra Zábulon et terra Néphthali: et novíssimo aggraváta est via maris trans Jordánem Galilǽae géntium. Pópulus qui ambulábat in ténebris, vidit lucem magnam; habitántibus in regióne umbræ mortis, lux orta est eis. Multiplicásti gentem, et non magnificásti lætítiam. Lætabúntur coram te, sicut qui lætántur in messe; sicut exsúltant víctores capta præda, quando dívidunt spólia. Jugum enim óneris ejus, et virgam húmeri ejus, et sceptrum exactóris ejus superásti, sicut in die Mádian. Quia omnis violénta prædátio cum tumúltu, et vestiméntum mistum sánguine, erit in combustiónem, et cibus ignis. Párvulus enim natus est nobis, et fílius datus est nobis, et factus est principátus super húmerum ejus: et vocábitur nomen ejus, Admirábilis, Consiliárius, Deus, Fortis, Pater fúturi sǽculi, Princeps pacis.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℞. Deo grátias.
      
℞. Hódie nobis cælórum Rex de Vírgine nasci dignátus est, ut hóminem pérditum ad cœléstia regna revocáret: * Gáudet exércitus Angelórum: quia salus ætérna humáno géneri appáruit.
℣. Glória in excélsis Deo, et in terra pax homínibus bonæ voluntátis.
℞. Gáudet exércitus Angelórum: quia salus ætérna humáno géneri appáruit.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spíritui Sancto.
℞. Hódie nobis cælórum Rex de Vírgine nasci dignátus est, ut hóminem pérditum ad cœléstia regna revocáret: * Gáudet exércitus Angelórum: quia salus ætérna humáno géneri appáruit.
 
℣. Jube, domne, benedícere.
BENEDÍCTIO. Unigénitus Dei Fílius nos benedícere et adjuváre dignétur. Amen.
  
LÉCTIO 2
Isaíæ 40:1-8
Consolámini, consolámini, pópule meus, dicit Deus vester. Loquímini ad cor Jerúsalem, et advocáte eam, quóniam compléta est malítia ejus, dimíssa est iníquitas íllius: suscépit de manu Dómini duplícia pro ómnibus peccátis suis. Vox clamántis in desérto: Paráte viam Dómini, rectas fácite in solitúdine sémitas Dei nostri. Omnis vallis exaltábitur, et omnis mons et collis humiliábitur, et erunt prava in dirécta, et áspera in vias planas: Et revelábitur glória Dómini, et vidébit omnis caro páriter quod os Dómini locútum est. Vox dicéntis: Clama. Et dixi: Quid clamábo? Omnis caro fœnum, et omnis glória ejus quasi flos agri. Exsiccátum est fœnum, et cécidit flos, quia spíritus Dómini sufflávit in eo. Vere fœnum est pópulus: Exsiccátum est fœnum, et cécidit flos; Verbum autem Dómini nostri manet in ætérnum.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℞. Deo grátias.
  
℞. Hódie nobis de cœlo pax vera descéndit: * Hodie per totum mundum mellíflui facti sunt cœli.
℣. Hódie illúxit nobis dies redemptiónis novæ, reparatiónis antíquæ, felicitátis ætérnæ.
℞. Hódie per totum mundum mellíflui facti sunt cœli.
  
℣. Jube, domne, benedícere.
BENEDÍCTIO. Spíritus Sancti grátia illúminet sensus et corda nostra. Amen.
   
LÉCTIO 3
Isaíæ 52:1-6
Consúrge, consúrge, induere fortitúdine tua, Sion, indúere vestiméntis glóriæ tuæ, Jerúsalem, cívitas Sancti, quia non adjíciet ultra ut pertránseat per te incircumcísus et immúndus. Excútere de púlvere, consúrge; sede, Jerúsalem: solve víncula colli tui, captíva fília Sion. Quia hæc dicit Dóminus: Gratis venúmdati estis, et sine argénto redimemini. Quia hæc dicit Dóminus Deus: In Ægyptum descéndit pópulus meus in princípio, ut colónus esset ibi, et Assur absque ulla causa calumniátus est eum. Et nunc quid mihi est hic, dicit Dóminus, quóniam ablátus est pópulus meus gratis? Dominatóres ejus iníque agunt, dicit Dóminus, et júgiter tota die nomen meum blasphemátur. Propter hoc sciet pópulus meus nomen meum in die illa: quia ego ipse qui loquébar, ecce adsum.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℞. Deo grátias.
  
℞. Quem vidístis, pastóres? dícite, annuntiáte nobis, in terris quis appáruit? * Natum vídimus, et choros Angelórum collaudántes Dóminum.
℣. Dícite, quidnam vidístis? et annuntiáte Christi nativitátem.
℞. Natum vídimus, et choros Angelórum collaudántes Dóminum.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℞. Natum vídimus, et choros Angelórum collaudántes Dóminum.
 
NOCTURNO II.
Ant. Suscépimus * Deus misericórdiam tuam in médio templi tui.
Psalmus 47
Magnus Dóminus, et laudábilis nimis * in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus.
Fundátur exsultatióne univérsæ terræ mons Sion, * látera Aquilónis, cívitas Regis magni.
Deus in dómibus ejus cognoscétur: * cum suscípiet eam.
Quóniam ecce reges terræ congregáti sunt: * convenérunt in unum.
Ipsi vidéntes sic admiráti sunt, conturbáti sunt, commóti sunt: * tremor apprehéndit eos.
Ibi dolóres ut parturiéntis: * in spíritu veheménti cónteres naves Tharsis.
Sicut audívimus, sic vídimus in civitáte Dómini virtútum, in civitáte Dei nostri: * Deus fundávit eam in ætérnum.
Suscépimus, Deus, misericórdiam tuam, * in médio templi tui.
Secúndum nomen tuum, Deus, sic et laus tua in fines terræ: * justítia plena est déxtera tua.
Lætétur mons Sion, et exsúltent fíliæ Judæ: * propter judícia tua, Dómine.
Circúmdate Sion, et complectímini eam: * narráte in túrribus ejus.
Pónite corda vestra in virtúte ejus: * et distribúite domos ejus, ut enarrétis in progénie áltera.
Quóniam hic est Deus, Deus noster in ætérnum et in sǽculum sǽculi: * ipse reget nos in sǽcula.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℞. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Suscépimus * Deus misericórdiam tuam in médio templi tui.
  
Ant. Oriétur * in diébus Dómini abundántia pacis, et dominábitur.
Psalmus 71
Deus, judícium tuum regi da: * et justítiam tuam fílio regis:
Judicáre pópulum tuum in justítia, * et páuperes tuos in judício.
Suscípiant montes pacem pópulo: * et colles justítiam.
Judicábit páuperes pópuli, et salvos fáciet fílios páuperum: * et humiliábit calumniatórem.
Et permanébit cum sole, et ante lunam, * in generatióne et generatiónem.
Descéndet sicut plúvia in vellus: * et sicut stillicídia stillántia super terram.
Oriétur in diébus ejus justítia, et abundántia pacis: * donec auferátur luna.
Et dominábitur a mari usque ad mare: * et a flúmine usque ad términos orbis terrárum.
Coram illo prócident Æthíopes: * et inimíci ejus terram lingent.
Reges Tharsis, et ínsulæ múnera ófferent: * reges Árabum et Saba dona addúcent.
Et adorábunt eum omnes reges terræ: * omnes gentes sérvient ei:
Quia liberábit páuperem a poténte: * et páuperem, cui non erat adjútor.
Parcet páuperi et ínopi: * et ánimas páuperum salvas fáciet.
Ex usúris et iniquitáte rédimet ánimas eórum: * et honorábile nomen eórum coram illo.
Et vivet, et dábitur ei de auro Arábiæ, et adorábunt de ipso semper: * tota die benedícent ei.
Et erit firmaméntum in terra in summis móntium, superextollétur super Líbanum fructus ejus: * et florébunt de civitáte sicut fœnum terræ.
Sit nomen ejus benedíctum in sæcula: * ante solem pérmanet nomen ejus.
Et benedicéntur in ipso omnes tribus terræ: * omnes gentes magnificábunt eum.
Benedíctus Dóminus, Deus Israël, * qui facit mirabília solus:
Et benedíctum nomen majestátis ejus in ætérnum: * et replébitur majestáte ejus omnis terra: fiat, fiat.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℞. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Oriétur * in diébus Dómini abundántia pacis, et dominábitur.
  
Ant. Véritas de terra * orta est, et justítia de cœlo prospéxit.
Psalmus 84
Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Jacob.
Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
Audiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * justítia, et pax osculátæ sunt.
Véritas de terra orta est: * et justítia de cælo prospéxit.
Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
Justítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℞. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Véritas de terra * orta est, et justítia de cœlo prospéxit.
  
℣. Speciósus forma præ fíliis hóminum.
℞. Diffúsa est grátia in lábiis tuis.
  
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℞. Sed líbera nos a malo.
ABSOLÚTIO. Ipsíus píetas et misericórdia nos ádjuvet, qui cum Patre et Spíritu Sancto vivit et regnat in sǽcula sæculórum. Amen.
  
℣. Jube, domne, benedícere.
BENEDÍCTIO. Deus Pater omnípotens sit nobis propítius et clemens. Amen.
   
LÉCTIO 4 
Sermo sancti Leónis Papæ. (Sermo 1. de Nativitáte Dómini)
Salvátor noster, dilectíssimi, hódie natus est: gaudeámus. Neque enim fas est locum esse tristítiæ, ubi natális est vitæ: quæ consúmpto mortalitátis timóre, nobis ingerit de promíssa æternitáte lætítiam. Nemo ab hujus alacritátis participatióne secérnitur. Una cunctis lætítiæ commúnis est ratio: quia Dóminus noster peccáti mortísque destrúctor, sicut nullum a reátu líberum réperit, ita liberándis ómnibus venit. Exsúltet sanctus, quia appropínquat ad palmam: gáudeat peccátor, quia invitátur ad véniam: animétur Gentílis, quia vocátur ad vitam. Dei namque Filius secúndum plenitúdinem témporis, quam divíni consílii inscrutábilis altitúdo dispósuit, reconciliándam auctóri suo natúram géneris assúmpsit humáni, ut invéntor mortis diábolus, per ipsam, quam vícerat, vincerétur.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℞. Deo grátias.
   
℞. O magnum mystérium, et admirábile sacraméntum, ut animália vidérent Dóminum natum, jacéntem in præsépio: * Beáta Virgo, cujus víscera meruérunt portáre Dóminum Christum.
℣. Ave María, grátia plena: Dóminus tecum.
℞. Beáta Virgo, cujus víscera meruérunt portáre Dóminum Christum.
  
℣. Jube, domne, benedícere.
BENEDÍCTIO. Christus perpétuæ det nobis gáudia vitæ. Amen.
  
LÉCTIO 5
In quo conflíctu pro nobis inito, magno et mirábili æquitátis jure certátum est, dum omnípotens Dóminus cum sævíssimo hoste non in sua majestáte, sed in nostra congréditur humilitáte: objíciens ei eámdem formam, eamdémque natúram, mortalitátis quidem nostræ partícipem, sed peccati tótius expértem. Aliénum quippe ab hac nativitáte est, quod de ómnibus légitur: Nemo mundus a sorde, nec infans, cujus est únius diei vita super terram. Nihil ergo in istam singulárem nativitátem de carnis concupiscéntia transívit, nihil de peccáti lege manávit. Virgo regia Davídicæ stirpis elígitur, quæ sacro gravidánda fœtu, divínam humanamque prolem prius concíperet mente, quam córpore. Et ne supérni ignra consilii ad inusitátos pavéret affátus, quod in ea operándum erat a Spíritu Sancto, collóquio discit angélico: nec damnum credit pudóris, Dei Genitrix mox futéra.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℞. Deo grátias.
   
℞. Beáta Dei Génitrix María, cujus víscera intácta permánent: * Hódie génuit Salvatórem sǽculi.
℣. Beáta, quæ credídit: quóniam perfécta sunt ómnia, quæ dicta sunt ei a Dómino.
℞. Hodie genuit Salvatorem sǽculi.
  
℣. Jube, domne, benedícere.
BENEDICTIO. Ignem sui amóris accéndat Deus in córdibus nostris. Amen.
   
LÉCTIO 6
Agámus ergo, dilectíssimi, grátias Deo Patri, per Fílium ejus in Spíritu Sancto: qui propter multam caritátem suam, qua diléxit nos, misértus est nostri: et cum essémus mórtui peccátis, convivificavit nos Christo, ut essémus in ipso nova creatúra, novúmque figméntum. Deponámus ergo véterem hóminem cum áctibus suis: et adépti participatiónem generatiónis Christi, carnis renuntiámus opéribus. Agnósce, o Christiáne, dignitátem tuam: et divínæ consors factus natúræ, noli in véterem vilitátem degéneri conversatióne redire. Mémento, cujus cápitis et cujus córporis sis membrum. Reminíscere, quia erútus de potestáte tenebrárum, translátus es in Dei lumen et regnum.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℞. Deo grátias.
   
℞. Sancta et immaculáta virgínitas, quibus te láudibus éfferam néscio: * Quia quem cœli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.
℣. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui.
℞. Quia quem cœli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℞. Quia quem cœli cápere non póterant, tuo grémio contulísti.
 
NOCTURNO III.
Ant. Ipse invocábit * me, allelúja: Pater meus es tu, allelúja.
Psalmus 88
Misericórdias Dómini * in ætérnum cantábo.
In generatiónem et generatiónem * annuntiábo veritátem tuam in ore meo.
Quóniam dixísti: In ætérnum misericórdia ædificábitur in cælis: * præparábitur véritas tua in eis.
Dispósui testaméntum eléctis meis, jurávi David, servo meo: * Usque in ætérnum præparábo semen tuum.
Et ædificábo in generatiónem et generatiónem * sedem tuam.
Confitebúntur cæli mirabília tua, Dómine: * étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum.
Quóniam quis in núbibus æquábitur Dómino: * símilis erit Deo in fíliis Dei?
Deus, qui glorificátur in consílio sanctórum: * magnus et terríbilis super omnes qui in circúitu ejus sunt.
Dómine, Deus virtútum, quis símilis tibi? * potens es, Dómine, et véritas tua in circúitu tuo.
Tu domináris potestáti maris: * motum autem flúctuum ejus tu mítigas.
Tu humiliásti sicut vulnerátum, supérbum: * in bráchio virtútis tuæ dispersísti inimícos tuos.
Tui sunt cæli, et tua est terra, orbem terræ et plenitúdinem ejus tu fundásti: * aquilónem, et mare tu creásti.
Thabor et Hermon in nómine tuo exsultábunt: * tuum bráchium cum poténtia.
Firmétur manus tua, et exaltétur déxtera tua: * justítia et judícium præparátio sedis tuæ.
Misericórdia et véritas præcédent fáciem tuam: * beátus pópulus, qui scit jubilatiónem.
Dómine, in lúmine vultus tui ambulábunt, et in nómine tuo exsultábunt tota die: * et in justítia tua exaltabúntur.
Quóniam glória virtútis eórum tu es: * et in beneplácito tuo exaltábitur cornu nostrum.
Quia Dómini est assúmptio nostra, * et Sancti Israël, regis nostri.
Tunc locútus es in visióne sanctis tuis, et dixísti: * Pósui adjutórium in poténte: et exaltávi eléctum de plebe mea.
Invéni David, servum meum: * óleo sancto meo unxi eum.
Manus enim mea auxiliábitur ei: * et bráchium meum confortábit eum.
Nihil profíciet inimícus in eo, * et fílius iniquitátis non appónet nocére ei.
Et concídam a fácie ipsíus inimícos ejus: * et odiéntes eum in fugam convértam.
Et véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: * et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.
Et ponam in mari manum ejus: * et in flumínibus déxteram ejus.
Ipse invocábit me: Pater meus es tu: * Deus meus, et suscéptor salútis meæ.
Et ego primogénitum ponam illum * excélsum præ régibus terræ.
In ætérnum servábo illi misericórdiam meam: * et testaméntum meum fidéle ipsi.
Et ponam in sǽculum sǽculi semen ejus: * et thronum ejus sicut dies cæli.
Si autem derelíquerint fílii ejus legem meam: * et in judíciis meis non ambuláverint:
Si justítias meas profanáverint: * et mandáta mea non custodíerint:
Visitábo in virga iniquitátes eórum: * et in verbéribus peccáta eórum.
Misericórdiam autem meam non dispérgam ab eo: * neque nocébo in veritáte mea:
Neque profanábo testaméntum meum: * et quæ procédunt de lábiis meis, non fáciam írrita.
Semel jurávi in sancto meo: Si David méntiar: * semen ejus in ætérnum manébit.
Et thronus ejus sicut sol in conspéctu meo, * et sicut luna perfécta in ætérnum: et testis in cælo fidélis.
Tu vero repulísti et despexísti: * distulísti Christum tuum.
Evertísti testaméntum servi tui: * profanásti in terra Sanctuárium ejus.
Destruxísti omnes sepes ejus: * posuísti firmaméntum ejus formídinem.
Diripuérunt eum omnes transeúntes viam: * factus est oppróbrium vicínis suis.
Exaltásti déxteram depriméntium eum: * lætificásti omnes inimícos ejus.
Avertísti adjutórium gládii ejus: * et non es auxiliátus ei in bello.
Destruxísti eum ab emundatióne: * et sedem ejus in terram collisísti.
Minorásti dies témporis ejus: * perfudísti eum confusióne.
Úsquequo, Dómine, avértis in finem: * exardéscet sicut ignis ira tua?
Memoráre quæ mea substántia: * numquid enim vane constituísti omnes fílios hóminum?
Quis est homo, qui vivet, et non vidébit mortem: * éruet ánimam suam de manu ínferi?
Ubi sunt misericórdiæ tuæ antíquæ, Dómine, * sicut jurásti David in veritáte tua?
Memor esto, Dómine, oppróbrii servórum tuórum * quod contínui in sinu meo multárum géntium.
Quod exprobravérunt inimíci tui, Dómine, * quod exprobravérunt commutatiónem Christi tui.
Benedíctus Dóminus in ætérnum: * fiat, fiat.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℞. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Ipse invocábit * me, allelúja: Pater meus es tu, allelúja.
 
Ant. Læténtur cæli, * et exsúltet terra ante fáciem Dómini, quóniam venit.
Psalmus 95
Cantáte Dómino cánticum novum: * cantáte Dómino, omnis terra.
Cantáte Dómino, et benedícite nómini ejus: * annuntiáte de die in diem salutáre ejus.
Annuntiáte inter gentes glóriam ejus, * in ómnibus pópulis mirabília ejus.
Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: * terríbilis est super omnes deos.
Quóniam omnes dii géntium dæmónia: * Dóminus autem cælos fecit.
Conféssio, et pulchritúdo in conspéctu ejus: * sanctimónia et magnificéntia in sanctificatióne ejus.
Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem: * afférte Dómino glóriam nómini ejus.
Tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: * adoráte Dóminum in átrio sancto ejus.
Commoveátur a fácie ejus univérsa terra: * dícite in géntibus quia Dóminus regnávit.
Étenim corréxit orbem terræ qui non commovébitur: * judicábit pópulos in æquitáte.
Læténtur cæli, et exsúltet terra: commoveátur mare, et plenitúdo ejus: * gaudébunt campi, et ómnia quæ in eis sunt.
Tunc exsultábunt ómnia ligna silvárum a fácie Dómini, quia venit: * quóniam venit judicáre terram.
Judicábit orbem terræ in æquitáte, * et pópulos in veritáte sua.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℞. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
Ant. Læténtur cæli, * et exsúltet terra ante fáciem Dómini, quóniam venit.
  
Ant. Notum fecit * Dóminus, allelúja, salutáre suum, allelúja.
Psalmus 97
Cantáte Dómino cánticum novum: * quia mirabília fecit.
Salvávit sibi déxtera ejus: * et bráchium sanctum ejus.
Notum fecit Dóminus salutáre suum: * in conspéctu géntium revelávit justítiam suam.
Recordátus est misericórdiæ suæ, * et veritátis suæ dómui Israël.
Vidérunt omnes términi terræ * salutáre Dei nostri.
Jubiláte Deo, omnis terra: * cantáte, et exsultáte, et psállite.
Psállite Dómino in cíthara, in cíthara et voce psalmi: * in tubis ductílibus, et voce tubæ córneæ.
Jubiláte in conspéctu regis Dómini: * moveátur mare, et plenitúdo ejus: orbis terrárum, et qui hábitant in eo.
Flúmina plaudent manu, simul montes exsultábunt a conspéctu Dómini: * quóniam venit judicáre terram.
Judicábit orbem terrárum in justítia, * et pópulos in æquitáte.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℞. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, * et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Ant. Notum fecit * Dóminus, allelúja, salutáre suum, allelúja.
  
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris:
℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem:
℞. Sed líbera nos a malo.
ABSOLÚTIO. A vínculis peccatórum nostrórum absólvat nos omnípotens et miséricors Dóminus. Amen.
  
℣. Jube domne benedicíre.
BENEDÍCTIO. Evangélica léctio sit nobis salus et protéctio. Amen.
   
LÉCTIO 7 
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. Luc 2:1-14
In illo témpore: Éxiit edíctum a Cǽsare Augústo, ut describerétur univérsus orbis. Hæc descríptio prima facta est a prǽside Sýriæ Cyríno: et ibant omnes ut profiteréntur sínguli in suam civitátem. Ascéndit autem et Joseph a Galilǽa de civitáte Názareth, in Judǽam in civitátem David, quæ vocatur Béthlehem: eo quod esset de domo et fámilia David, ut profiterétur cum María desponsáta sibi uxóre prægnánte. Factum est autem, cum essent ibi, impléti sunt dies, ut páreret. Et péperit fílium suum primogénitum, et pannis eum invólvit, et reclinávit eum in præsépio: quia non erat eis locus in diversório. Et pastóres erant in regióne eádem vigilántes, et custodiéntes vigílias noctis super gregem suum. Et ecce, Ángelus Dómini stetit juxta illos, et cláritas Dei circumfúlsit illos, et timuérunt timóre magno. Et dixit illis Ángelus: Nolíte timére: ecce enim, evangelízo vobis gáudium magnum, quod erit omni pópulo: quia natus est vobis hódie Salvátor, qui est Christus Dóminus, in civitáte David. Et hoc vobis signum: Inveniétis infántem pannis involútum, et pósitum in præsépio. Et súbito facta est cum Angelo multitúdo milítiæ cœléstis, laudántium Deum et dicéntium: Glória in altíssimis Deo, et in terra pax hóminibus bonæ voluntátis.
   
Homilía sancti Gregórii Papæ. (Homilía 8. in Evangélia)
Quia largiénte Dómino, Missárum solémnia ter hódie celebratúri sumus, loqui diu de evangélica lectióne non póssumus: sed nos áliquid vel bréviter dícere, Redemptóris nostri Natívitas ipsa compéllit. Quid est enim, quod nascitúro Dómino mundus descríbitur, nisi hoc, quod apérte monstrátur, quia ille apparébat in carne, qui eléctos suos adscríberet in æternitáte? Quo contra de réprobis per prophétam dícitur: Deleántur de libro vivéntium, et cum justis non scribantur. Qui bene étiam in Béthlehem náscitur. Béthlehem quippe domus panis interpretátur. Ipse namque est, qui ait: Ego sum panis vivus, qui de cœlo descéndi. Locus ergo, in quo Dóminus náscitur, domus panis ántea vocátus est: quia futúrum profécto erat, ut ille ibi per matériam carnis apparéret, qui electórum mentes intérna satietáte refíceret. Qui non in paréntum domo, sed in via náscitur: ut profécto osténderet, quia per humanitátem suam, quam assúmpserat, quasi in aliéno nascebátur.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℞. Deo grátias.
   
℞. Beáta viscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium: et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum: * Qui hódie pro salúte mundi de Vírgine nasci dignátus est.
℣. Dies sanctificátus illúxit nobis: veníte Gentes, et adoráte Dóminum.
℞. Qui hódie pro salúte mundi de Vírgine nasci dignátus est.
  
℣. Jube domne benedícere.
BENEDÍCTIO. Per Evangélica dicta deleántur nostra delícta. Amen.
  
LÉCTIO 8
Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam. Luc 2:15-20
In illo témpore: Pastóres loquebántur ad ínvicem: Transeámus usque Béthlehem, et videámus hoc verbum, quod factum est, quod Dóminus osténdit nobis. Et venérunt festinántes: et invenérunt Maríam et Joseph. et Infántem pósitum in præsépio. Vidéntes autem cognovérunt de verbo, quod dictum erat illis de Púero hoc. Et omnes, qui audiérunt, miráti sunt: et de his, quæ dicta erant a pastóribus ad ipsos. María autem conservábat ómnia verba hæc, cónferens in corde suo. Et revérsi sunt pastóres, glorificántes et laudántes Deum in ómnibus, quæ audíerant et víderant, sicut dictum est ad illos.
  
Homilía sancti Ambrósii Epíscopi. (2. in cap. 2. Lucæ, circa med.).
Vidéte Ecclésiæ surgéntis exórdium. Christus náscitur, et pastóres vigiláre cœpérunt: qui Géntium greges, pecúdum modo ante vivéntes, in caulam Dómini congregárent, ne quos spiritálium bestiárum, per offúsas nóctium tenébras pateréntur incúrsus. Et bene pastóres vígilant, quos bonus pastor infórmat. Grex ígitur pópulus, nox sǽculum, pastóres sunt sacerdótes. Aut fortásse étiam ille sit pastor, cui dícitur: Esto vígilans, et confírma. Quia non solum epíscopos ad tuéndum gregem Dóminus ordinávit, sed étiam Ángelos destinávit.
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℞. Deo grátias.
   
℞. Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: * Et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.
℣. Ómnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.
℞. Et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.
℣. Glória Patri, et Fílio, * et Spirítui Sancto.
℞. Et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.
  
℣. Jube domne benedícere.
BENEDÍCTIO. Verba Sancti Evangélii, dóceat nos Christus Fílius Dei. Amen.
  
LÉCTIO 9
Léctio sancti Evangélii secúndum Joánnem. Joannes 1:1-14
In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine ejus: qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. (Hic genuflectitur) Et Verbum caro factum est, et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritátis.
  
Homilía sancti Augustíni Epíscopi. (Tract. 1. in Joann., circa medium)
Ne vile áliquid putáres quale consuevísti cogitáre, cum verba humána soléres audíre, audi quid cógites. Deus erat Verbum. Éxeat nunc néscio quis infidélis Ariánus, et dicat, quia Verbum Dei factum est. Quómodo potest fieri, ut Verbum Dei factum sit, quando Deus per Verbum fecit ómnia? Si et Verbum Dei ipsum factum est; per quod áliud verbum factum est? Si hoc dicis, quia hoc est verbum Verbi, per quod factum est illud: ipsum dico ego únicum Fílium Dei. Si autem non dicis verbum Verbi, concéde non factum, per quod facta sunt ómnia. Non enim per seípsum fíeri pótuit, per quod facta sunt ómnia. Crede ergo Evangelístæ.
  
℣. Tu autem, Dómine, miserére nobis.
℞. Deo grátias.
   
TE DEUM
Te Deum laudámus: * te Dóminum confitémur.
Te ætérnum Patrem, * omnis terra venerátur.
  
Tibi omnes ángeli, tibi cæli, * et univérsæ potestátes.
Tibi chérubim et séraphim * incessábili voce proclámant:
   
Fit reverentia (Inclinar la cabeza) Sanctus, Sanctus, Sanctus * Dóminus Deus Sábaoth.
Pleni sunt Cæli et terra * majestátis glóriæ tuæ.
 
Te gloriósus * Apostolórum chorus,
Te prophetárum * laudábilis númerus,
Te mártirum candidátus * laudat exércitus,
Te per orbem terrárum * Sancta confitétur Ecclésia:
Patrem * imménsæ majestátis,
Venerádum tuum verum * et únicum Fílium:
Sanctum quoque * Paráclitum Spíritum.
  
Tu rex glóriæ, * Christe.
Tu Patris * sempitérnus es Fílius.
  
Fit reverentia (Hacer reverencia)
Tu, ad liberándum susceptúrus hóminem, * non horruísti Vírginis uterum.
  
Tu, devícto mortis acúleo, * aperuísti credéntibus regna cælórum.
Tu ad déxteram Dei * sedes in glória Patris.
Judex créderis * esse ventúrus.
  
Sequens versus dicitur flexis genibus (El siguiente verso se dice de rodillas) Te ergo quæsumus, tuis fámulis súbveni, * quos pretióso sánguine redemisti.
  
Ætérna fac cum Sanctis tuis * in glória numerári.
Salvum fac pópulum tuum, Dómine, * et bénedic hereditáti tuæ.
Et rege eos, * et extólle illos usque in ætérnum.
Per síngulos dies * benedícimus te.
  
Fit reverentia, secundum consuetudinem (Hacer reverencia, como se acostumbra) Et laudámus nomen tuum in sǽculum, * et in sǽculum sǽculi.
  
Dignáre, Dómine, die isto * sine peccáto nos custodíre.
Miserére nostri, Dómine, * miserére nostri.
Fiat misericórdia tua, Dómine, super nos, * quemádmodum sperávimus in te.
In te, Dómine, sperávi: * non confúndar in ætérnum.
  
ORÁTIO {ex Proprio Sanctorum}
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℞. Et clamor meus ad te véniat.
 
Orémus
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúmdem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.
℞. Amen.
 
CONCLÚSSIO
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℞. Et clamor meus ad te véniat.
 
℣. Benedicámus Dómino.
℞. Deo grátias.
 
℣. Fidélium ánimæ per misericórdiam Dei requiéscant in pace.
℞. Amen.
 
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
 
POST OFFÍCIUM
  
Sacrosánctæ et indivíduæ Trinitáti, crucifíxi Dómini nostri Jesu Christi humanitáti, beatíssimæ et gloriosíssimæ sempérque Vírginis Maríæ fœcúndæ integritáti, et ómnium Sanctórum universitáti sit sempitérna laus, honor, virtus et glória ab omni creatúra, nobísque remíssio ómnium peccatórum, per infiníta sǽcula sæculórum.
℞. Amen.
  
℣. Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Pátris Fílium.
℞. Et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum.
 
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
   
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.

In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)