NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

miércoles, 30 de diciembre de 2015

MISA DE LA TRASLACIÓN DE SAN SANTIAGO APÓSTOL

Del Misal Propio de España.

Die 30 Decembris
In Translatióne Sancti Jacóbi Apóstoli
Hispaniarum Patroni
 
Introitus. Tob. 13, 13-14. Luce spléndida fulgébit justus: natiónes ex longínquo vénient ad eum, et adorábunt Dóminum in conspéctu ejus, et terram suam in sanctificatiónem habébunt. Ps. 150, 1. Laudáte Dóminum in sanctis ejus: Iaudáte eum infimaménto virtútis ejus. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Deus, qui dispositióne mirábili corpus beáti Jacóbi Apóstoli tui de Jerosólymis ad Hispániam transférri, et in Cornpostélla glorióse sepelíri voluísti: concéde, quǽsumus; ut ejus méritis et précibus in cælésti Jerúsalem collocári mereámur. Per Dóminum.
 
Commemoratio Octavæ Nativitatis.
 
ORATIO
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúndem Dóminum.

Lectio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
I Cor. 15, 49-50.
 
Fratres: Non omnis caro eádem caro; sed ália quidem hóminum, ália vero pécorum, ália vólucrum, ália autem píscium, et córpora cœléstia, et córpora terréstria: sed ália quidem cœléstium glória, ália autem terréstrium. Alia cláritas solis, ália cláritas lunæ, et alia cláritas stellárum. Stella enim a stella differt in claritáte: sic et resurréctio mortuórum. Seminátur in corruptióne, surget in incorruptióne: seminátur in ignobilitáte, surget in glória: seminátur in infirmitáte, surget in virtúte: seminátur corpus animále, surget corpus spiritále. Si est corpus animáIe, est et spiritále, sicut scriptum est: Factus est primus homo Adam in ánimam vivéntem, novíssimus Adam in spíritum vivificántem. Sed non prius quod spiritále est, sed quod animále: deinde quod spiritále. Primus homo de terra, terrénus: secúndus homo de cœlo, cœléstis. Qualis terrénus, tales et terréni: qualis cœléstis, tales et cæléstes. Ígitur, sicut portávimus imáginem terréni, portémus et imáginem cæléstis. Hoc autem dico, fratres: quia caro et sanguis regnum Dei possidére non possunt: neque corrúptio incorruptélam possidébit.
 
Graduale. Ps. 33, 7. Iste sanctus clamávit ad Dóminum, et exaudívit eum: et de ómnibus tribulatiónibus ejus salvábit eum.
℣. Custódit Dóminus ómnia ossa ejus: unum ex his non conterétur.

Allelúja, allelúja. ℣. Isai. 2, 2 et 11, 10. Fluent ad eum omnes gentes, et erit sepúlchrum ejus gloriósum. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 20, 20-23.
 
In illo témpore: Accessit ad Jesum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Néscitis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sédere autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo. Credo.
 
Offertorium. Eccli. 44, 14. Córpora sanctorum in pace sepúlta sunt, et nomen eórum vivit in generatiónem et generatiónem, allelúja.
  
SECRETA
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut beáti Jacóbi Apóstoli tui intercessióne, quem ad laudem tui nóminis dicátis munéribus honorámus piæ in nobis fructus devotióni accréscat. Per Dóminum.
 
Pro Octava Nativitatis.
 
SECRETA
Oblata, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrorum máculis emúnda. Per eúndem Dóminum nostrum.
 
Præfatio et Communicantes de Nativitate, ratione Octavæ. 
  
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ideo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes.
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt coeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
  
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátæ Maríæ intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem: sed et memóriam venerántes, in primis ejúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, Jacóbi, Philíppi, Bartholomǽi, Matthǽi, Simónis et Thaddǽi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
 
Communio. Isai. 55, 5. Gentes, quæ te non cognovérunt, ad te current, et adorábunt propter Dóminum Deum tuum, et sanctum Israël, quia glorificávit te.
 
POSTCOMMUNIO
Deus, qui beátum Jacóbum Apóstolum tuum gloriósum fecísti in cœlis, et ejus corpus singulári cultu venerári voluísti in terris: concéde propítius; ut qui mirábilem ejus Translatiónem festívo celebrámus obséquio, ad ætérnam glóriam, ejus intercessióne transférri mereámur. Per Dóminum.
 
Pro Octava Nativitatis.
  
POSTCOMMUNIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor; ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum vivit et regnat.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)