NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

jueves, 24 de marzo de 2016

DIVINO OFICIO: TINIEBLAS DEL VIERNES SANTO

Del Breviario Romano, reformado por San Pío X
  
FERIA SEXTA IN PARÁSCEVE
Duplex II Classis
  
ANTE OFFÍCIUM
  
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
   
Flexis genibus (De rodillas) Apéri Domine, os meum ad benedicéndum nomen sanctum tuum: munda quoque cor meum ab ómnibus vanis, pervérsis et aliénis cogitatiónibus; intelléctum illúmina, afféctum inflámma, ut digne, atténte ac devóte hoc Offícium recitáre váleam, et exaudíri mérear ante conspéctum divínæ Majestátis túæ. Per Christum Dóminum nostrum.
℞. Amen.
  
Dómine, in unióne illíus divínæ intentiónis, qua ipse in terris laudes Deo persolvísti, hanc tibi Horam persólvo. 
  
MATUTÍNUM
  
INCÍPIT (Inicio)
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
 
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
  
Credo in Deum, Patrem omnipoténtem, Creatórem cæli et terræ. Et in Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dóminum nostrum: qui concéptus est de Spíritu Sancto, natus ex María Vírgine, passus sub Póntio Piláto, crucifíxus, mórtuus, et sepúltus: descéndit ad ínferos; tértia die resurréxit a mórtuis; ascéndit ad cælos; sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis: inde ventúrus est judicáre vivos et mórtuos. Credo in Spíritum Sanctum, sanctam Ecclésiam cathólicam, Sanctórum communiónem, remissiónem peccatórum, carnis resurrectiónem, vitam ætérnam. Amen.
 
PSALMI CUM LECTIÓNIBUS {Antiphonæ et Psalmi ex Proprio de Tempore}
  
NOCTURNO I.
Ant. Astitérunt reges terræ, * et príncipes convenérunt in unum, advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
Psalmus 2
Quare fremuérunt Gentes: * et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ, et príncipes convenérunt in unum, * advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
Dirumpámus víncula eórum: * et projiciámus a nobis jugum ipsórum.
Qui hábitat in cælis, irridébit eos: * et Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua, * et in furóre suo conturbábit eos.
Ego autem constitútus sum Rex ab eo super Sion montem sanctum ejus, * prædicans præcéptum ejus.
Dóminus dixit ad me: * Fílius meus es tu, ego hódie génui te.
Póstula a me, et dabo tibi Gentes hereditátem tuam, * et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea, * et tamquam vas fíguli confrínges eos.
Et nunc, reges, intellígite: * erudímini, qui judicátis terram.
Servíte Dómino in timóre: * et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam, nequándo irascátur Dóminus, * et pereátis de via justa.
Cum exárserit in brevi ira ejus: * beáti omnes qui confídunt in eo.
Gloria omittitur (Omitir el Gloria)
Ant. Astitérunt reges terræ, * et príncipes convenérunt in unum, advérsus Dóminum, et advérsus Christum ejus.
  
Ant. Divisérunt sibi * vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
Psalmus 21
Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? * longe a salúte mea verba delictórum meórum.
Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël.
In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos.
Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi.
Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis.
Omnes vidéntes me, derisérunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.
Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te projéctus sum ex útero:
De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me:
Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádjuvet.
Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me.
Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens.
Sicut aqua effúsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.
Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei.
Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me.
Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me.
Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea.
Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice.
Erue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam:
Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio ecclésiæ laudábo te.
Qui timétis Dóminum, laudáte eum: * univérsum semen Jacob, glorificáte eum.
Tímeat eum omne semen Israël: * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis:
Nec avértit fáciem suam a me: * et cum clamárem ad eum, exaudívit me.
Apud te laus mea in ecclésia magna: * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
Edent páuperes, et saturabúntur: et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: * vivent corda eórum in sǽculum sǽculi.
Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ:
Et adorábunt in conspéctu ejus * univérsæ famíliæ géntium.
Quóniam Dómini est regnum: * et ipse dominábitur géntium.
Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: * in conspéctu ejus cadent omnes qui descéndunt in terram.
Et ánima mea illi vivet: * et semen meum sérviet ipsi.
Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: * et annuntiábunt cæli justítiam ejus pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus. 
Gloria omittitur (Omitir el Gloria)  
Ant. Divisérunt sibi * vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.

Ant. Insurrexérunt in me * testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi. 
Psalmus 26
Dóminus illuminátio mea, et salus mea, * quem timébo?
Dóminus protéctor vitæ meæ, * a quo trepidábo?
Dum apprópiant super me nocéntes, * ut edant carnes meas:
Qui tríbulant me inimíci mei, * ipsi infirmáti sunt, et cecidérunt.
Si consístant advérsum me castra, * non timébit cor meum.
Si exsúrgat advérsum me prælium, * in hoc ego sperábo.
Unam pétii a Dómino, hanc requíram, * ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ:
Ut vídeam voluptátem Dómini, * et vísitem templum ejus.
Quóniam abscóndit me in tabernáculo suo: * in die malórum protéxit me in abscóndito tabernáculi sui.
In petra exaltávit me: * et nunc exaltávit caput meum super inimícos meos.
Circuívi, et immolávi in tabernáculo ejus hóstiam vociferatiónis: * cantábo, et psalmum dicam Dómino.
Exáudi, Dómine, vocem meam, qua clamávi ad te: * miserére mei, et exáudi me.
Tibi dixit cor meum, exquisívit te fácies mea: * fáciem tuam, Dómine, requíram.
Ne avértas fáciem tuam a me: * ne declínes in ira a servo tuo.
Adjútor meus esto: * ne derelínquas me, neque despícias me, Deus, salutáris meus.
Quóniam pater meus, et mater mea dereliquérunt me: * Dóminus autem assúmpsit me.
Legem pone mihi, Dómine, in via tua: * et dírige me in sémitam rectam propter inimícos meos.
Ne tradíderis me in ánimas tribulántium me: * quóniam insurrexérunt in me testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
Credo vidére bona Dómini * in terra vivéntium.
Exspécta Dóminum, viríliter age: * et confortétur cor tuum, et sústine Dóminum.
Gloria omittitur (Omitir el Gloria)  
Ant. Insurrexérunt in me * testes iníqui, et mentíta est iníquitas sibi.
  
℣. Divisérunt sibi vestiménta mea.
℞. Et super vestem meam misérunt sortem.
  
Secreto (En voz baja)
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
  
Non pronunciatur Et ne nos indúcas, nec dicitur Absolutio, neque dantur Benedictio ante Lectionem. (No pronunciar Et ne nos indúcas, ni decir la Absolución, ni tampoco dar la Bendición antes de la Lección). 
In finis Lectionum, non dicitur Tu autem, Dómine. (Al finalizar cada Lección, no decir el verso Tu autem, Dómine).
  
LÉCTIO 1
De Lamentátione Jeremíæ Prophétæ. Lam 2:8-11
Heth. Cogitávit Dóminus dissipáre murum fíliæ Sion; teténdit funículum suum, et non avértit manum suam a perditióne: luxítque antemurále, et murus páriter dissipátus est.
Teth. Defíxæ sunt in terra portæ ejus, pérdidit et contrívit vectes ejus; regem ejus et príncipes ejus in Géntibus: non est lex, et prophétæ ejus non invenérunt visiónem a Dómino.
Jod. Sedérunt in terra, conticuérunt senes fíliæ Sion; conspersérunt cinere cápita sua, accíncti sunt cilíciis: abjecérunt in terram cápita sua vírgines Jerúsalem.
Caph. Defecérunt præ lácrimis óculi mei, conturbáta sunt víscera mea; effúsum est in terra jecur meum super contritióne fíliæ pópuli mei, cum defíceret párvulus et lactens in platéis óppidi.
Jerúsalem, Jerúsalem, convertére ad Dóminum Deum tuum.
     
℞. Omnes amíci mei dereliquérunt me, et prævaluérunt insidiántes mihi: trádidit me quem dilígebam: * Et terribílibus óculis plaga crudéli percutiéntes, acéto potábant me.
℣. Inter iníquos projecérunt me, et non pepercérunt ánimæ meæ.
℞. Et terribílibus óculis plaga crudéli percutiéntes, acéto potábant me.
  
LÉCTIO 2
Lam 2:12-15
Lamed. Mátribus suis dixérunt: Ubi est tríticum et vinum? cum defícerent quasi vulneráti in platéis civitátis, cum exhalárent ánimas suas in sinu matrum suárum.
Mem. Cui comparábo te, vel cui assimilábo te, fília Jerúsalem? cui exæquábo te, et consolábor te, virgo, fília Sion? magna est enim velut mare contrítio tua: quis medébitur tui?
Nun. Prophétæ tui vidérunt tibi falsa et stulta; nec aperiébant iniquitátem tuam, ut te ad pœniténtiam provocárent; vidérunt autem tibi assumptiónes falsas, et ejectiónes.
Samech. Plausérunt super te mánibus omnes transeúntes per viam; sibilavérunt et movérunt caput suum super fíliam Jerúsalem: Hǽccine est urbs, dicéntes, perfécti decóris, gaudium univérsæ terræ?
Jerúsalem, Jerúsalem, convertére ad Dóminum Deum tuum.
      
℞. Velum templi scissum est: * Et omnis terra trémuit: latro de cruce clamábat, dicens: Meménto mei, Dómine, dum véneris in regnum tuum.
℣. Petræ scissæ sunt, et monuménta apérta sunt, et multa córpora sanctórum, qui dormíerant, surrexérunt.
℞. Et omnis terra trémuit: latro de cruce clamábat, dicens: Meménto mei, Dómine, dum véneris in regnum tuum.
  
LÉCTIO 3
Lam 3:1-9
Aleph. Ego vir videns paupertátem meam in virga indignatiónis ejus.
Aleph. Me minávit, et addúxit in tenébras, et non in lucem.
Aleph. Tantum in me vertit et convértit manum suam tota die.
Beth. Vetústam fecit pellem meam et carnem meam; contrívit ossa mea.
Beth. Ædificávit in gyro meo, et circúmdedit me felle et labóre.
Beth. In tenebrósis collocávit me, quasi mortuos sempitérnos.
Ghimel. Circumædificávit advérsum me, ut non egrédiar; aggravávit cómpedem meum.
Ghimel. Sed et cum clamávero, et rogávero, exclúsit oratiónem meam.
Ghimel. Conclúsit vias meas lapídibus quadris; sémitas meas subvértit.
Jerúsalem, Jerúsalem, convertére ad Dóminum Deum tuum.
    
℞. Vínea mea elécta, ego te plantávi: * Quómodo convérsa es in amaritúdinem, ut me crucifígeres et Barábbam dimítteres?
℣. Sepívi te, et lápides elegi ex te, et ædificávi turrim.
℞. Quómodo convérsa es in amaritúdinem, ut me crucifígeres et Barábbam dimítteres?
Gloria omittitur
℞. Vínea mea elécta, ego te plantávi: * Quómodo convérsa es in amaritúdinem, ut me crucifígeres et Barábbam dimítteres?
  
NOCTURNO II.
Ant. Vim faciébant * qui quærébant ánimam meam.
Psalmus 37
Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi: * et confirmásti super me manum tuam.
Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum: * et sicut onus grave gravátæ sunt super me.
Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie insipiéntiæ meæ.
Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: * tota die contristátus ingrediébar.
Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: * et non est sánitas in carne mea.
Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: * rugiébam a gémitu cordis mei.
Dómine, ante te omne desidérium meum: * et gémitus meus a te non est abscónditus.
Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
Amíci mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt.
Et qui juxta me erant, de longe stetérunt: * et vim faciébant qui quærébant ánimam meam.
Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: * et dolos tota die meditabántur.
Ego autem tamquam surdus non audiébam: * et sicut mutus non apériens os suum.
Et factus sum sicut homo non áudiens: * et non habens in ore suo redargutiónes.
Quóniam in te, Dómine, sperávi: * tu exáudies me, Dómine, Deus meus.
Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: * et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in conspéctu meo semper.
Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: * et cogitábo pro peccáto meo.
Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: * et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: * quóniam sequébar bonitátem.
Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus: * ne discésseris a me.
Inténde in adjutórium meum, * Dómine, Deus, salútis meæ. 
Gloria omittitur (Omitir el Gloria)  
Ant. Vim faciébant * qui quærébant ánimam meam.
  
Ant. Confundántur * et revereántur simul, qui quærunt ánimam meam, ut áuferant eam.
Psalmus 39
Exspéctans exspectávi Dóminum, * et inténdit mihi.
Et exaudívit preces meas: * et edúxit me de lacu misériæ, et de luto fæcis.
Et státuit super petram pedes meos: * et diréxit gressus meos.
Et immísit in os meum cánticum novum, * carmen Deo nostro.
Vidébunt multi, et timébunt: * et sperábunt in Dómino.
Beátus vir, cujus est nomen Dómini spes ejus: * et non respéxit in vanitátes et insánias falsas.
Multa fecísti tu, Dómine, Deus meus, mirabília tua: * et cogitatiónibus tuis non est qui símilis sit tibi.
Annuntiávi et locútus sum: * multiplicáti sunt super númerum.
Sacrifícium et oblatiónem noluísti: * aures autem perfecísti mihi.
Holocáustum et pro peccáto non postulásti: * tunc dixi: Ecce, vénio.
In cápite libri scriptum est de me ut fácerem voluntátem tuam: * Deus meus, vólui, et legem tuam in médio cordis mei.
Annuntiávi justítiam tuam in ecclésia magna, * ecce, lábia mea non prohibébo: Dómine, tu scisti.
Justítiam tuam non abscóndi in corde meo: * veritátem tuam et salutáre tuum dixi.
Non abscóndi misericórdiam tuam et veritátem tuam * a concílio multo.
Tu autem, Dómine, ne longe fácias miseratiónes tuas a me: * misericórdia tua et véritas tua semper suscepérunt me.
Quóniam circumdedérunt me mala, quorum non est númerus: * comprehendérunt me iniquitátes meæ, et non pótui ut vidérem.
Multiplicátæ sunt super capíllos cápitis mei: * et cor meum derelíquit me.
Compláceat tibi, Dómine, ut éruas me: * Dómine, ad adjuvándum me réspice.
Confundántur et revereántur simul, qui quærunt ánimam meam, * ut áuferant eam.
Convertántur retrórsum, et revereántur, * qui volunt mihi mala.
Ferant conféstim confusiónem suam, * qui dicunt mihi: Euge, euge.
Exsúltent et læténtur super te omnes quæréntes te: * et dicant semper: Magnificétur Dóminus: qui díligunt salutáre tuum.
Ego autem mendícus sum, et pauper: * Dóminus sollícitus est mei.
Adjútor meus, et protéctor meus tu es: * Deus meus, ne tardáveris.
Gloria omittitur (Omitir el Gloria)
Ant. Confundántur * et revereántur simul, qui quærunt ánimam meam, ut áuferant eam.
  
Ant. Aliéni * insurrexérunt in me, et fortes quæsiérunt ánimam meam.
Psalmus 53
Deus, in nómine tuo salvum me fac: * et in virtúte tua júdica me.
Deus, exáudi oratiónem meam: * áuribus pércipe verba oris mei.
Quóniam aliéni insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam: * et non proposuérunt Deum ante conspéctum suum.
Ecce enim, Deus ádjuvat me: * et Dóminus suscéptor est ánimæ meæ.
Avérte mala inimícis meis: * et in veritáte tua dispérde illos.
Voluntárie sacrificábo tibi, * et confitébor nómini tuo, Dómine: quóniam bonum est:
Quóniam ex omni tribulatióne eripuísti me: * et super inimícos meos despéxit óculus meus.
Gloria omittitur (Omitir el Gloria) 
Ant. Aliéni * insurrexérunt in me, et fortes quæsiérunt ánimam meam.
  
℣. Insurrexérunt in me testes iníqui.
℞. Et mentíta est iníquitas sibi. 
  
Secreto (En voz baja)
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
       
LÉCTIO 4
Ex tractátu sancti Augustíni Epíscopi super Psalmos. (In Psalmum 63, ad versum 2)
Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, a multitúdine operántium iniquitátem. Jam ipsum caput nostrum intueámur. Multi Mártyres tália passi sunt, sed nihil sic elúcet, quómodo caput Mártyrum: ibi mélius intuémur, quod illi expérti sunt. Protéctus est a multitúdine malignántium, protegénte se Deo, protegénte carnem suam ipso Fílio, et hómine, quem gerébat: quia fílius hóminis est, et Fílius Dei est. Fílius Dei, propter formam Dei: fílius hóminis, propter formam servi, habens in potestáte pónere ánimam suam, et recípere eam. Quid ei potuérunt fácere inimíci? Occidérunt corpus, ánimam non occidérunt. Inténdite. Parum ergo erat, Dóminum hortári Mártyres verbo, nisi firmáret exémplo.
   
℞. Tamquam ad latrónem existis cum gládiis et fústibus comprehéndere me: * Quotídie apud vos eram in templo docens, et non me tenuístis: et ecce flagellátum ducitis ad crucifigéndum.
℣. Cumque injecíssent manus in Jesum, et tenuíssent eum, dixit ad eos.
℞. Quotídie apud vos eram in templo docens, et non me tenuístis: et ecce flagellátum ducitis ad crucifigéndum.
  
LÉCTIO 5
Nostis qui convéntus erat malignántium Judæórum, et quæ multitúdo erat operántium iniquitátem. Quam iniquitátem? Quia voluérunt occídere Dóminum Jesum Christum. Tanta ópera bona, ínquit, osténdi vobis: propter quod horum me vultis occídere? Pértulit omnes infírmos eórum, curávit omnes lánguidos eórum, prædicávit regnum cælórum, non tácuit vítia eórum, ut ipsa pótius eis displicérent, non médicus, a quo sanabántur. His ómnibus curatiónibus ejus ingráti, tamquam multa febre phrenétici, insaniéntes in médicum, qui vénerat curáre eos, excogitavérunt consílium perdéndi eum: tamquam ibi voléntes probáre, utrum vere homo sit, qui mori possit, an áliquid super hómines sit, et mori se non permíttat Verbum ipsórum agnóscimus in Sapiéntia Salomónis: Morte turpíssima ínquiunt, condemnémus eum. Interrogémus eum: erit enim respéctus in sermónibus illius. Si enim vere Fílius Dei est, liberet eum.
   
℞. Ténebræ factæ sunt, dum crucifixíssent Jesum Judǽi: et circa horam nonam exclamávit Jesus voce magna: Deus meus, ut quid me dereliquísti? * Et inclináto cápite emísit spíritum.
℣. Exclámans Jesus voce magna, ait: Pater, in manus tuas comméndo spíritum meum.
℞. Et inclináto cápite emísit spíritum.
  
LÉCTIO 6
Exacuérunt tamquam gládium linguas suas. Non dicant Judǽi: Non occídimus Christum. Étenim proptérea eum dedérunt júdici Piláto, ut quasi ipsi a morte ejus videréntur immúnes. Nam cum dixísset eis Pilátus: Vos eum occídite, respondérunt: Nobis non licet occídere quemquam. Iniquitátem facínoris sui in júdicem hóminem refúndere volébant: sed numquid Deum júdicem fallébant? Quod fecit Pilátus, in eo ipso quod fecit, aliquántum párticeps fuit: sed in comparatióne illórum multo ipse innocéntior. Ínstitit enim quantum pótuit, ut illum ex eórum mánibus liberáret: nam proptérea flagellátum prodúxit ad eos. Non persequéndo Dóminum flagellávit, sed eórum furóri satisfácere volens: ut vel sic jam mitéscerent, et desínerent velle occídere, cum flagellátum vidérent. Fecit et hoc. At ubi perseveravérunt, nostis illum lavísse manus, et dixísse, quod ipse non fecísset, mundum se esse a morte illius. Fecit tamen. Sed si reus, quia fecit vel invítus: illi innocéntes, qui cœgérunt, ut fáceret? Nullo modo. Sed ille dixit in eum senténtiam et jussit eum crucifígi, et quasi ipse occídit: et vos, o Judǽi, occidístis. Unde occidístis? Gládio linguæ: acuístis enim linguas vestras. Et quando percussístis, nisi quando clamástis: Crucifíge, crucifíge?
     
℞. Ánimam meam diléctam trádidi in manus iniquórum, et facta est mihi heréditas mea sicut leo in silva: dedit contra me voces adversárius, dicens: Congregámini et properáte ad devorándum illum: posuérunt me in desérto solitúdinis, et luxit super me omnis terra: * Quia non est invéntus qui me agnósceret, et fáceret bene.
℣. Insurrexérunt in me viri absque misericórdia, et non pepercérunt ánimæ meæ.
℞. Quia non est invéntus qui me agnósceret, et fáceret bene.
Gloria omittitur
℞. Ánimam meam diléctam trádidi in manus iniquórum, et facta est mihi heréditas mea sicut leo in silva: dedit contra me voces adversárius, dicens: Congregámini et properáte ad devorándum illum: posuérunt me in desérto solitúdinis, et luxit super me omnis terra: * Quia non est invéntus qui me agnósceret, et fáceret bene.
  
NOCTURNO III.
Ant. Ab insurgéntibus in me * líbera me, Dómine, quia occupavérunt ánimam meam.
Psalmus 58
Éripe me de inimícis meis, Deus meus: * et ab insurgéntibus in me líbera me.
Éripe me de operántibus iniquitátem: * et de viris sánguinum salva me.
Quia ecce cepérunt ánimam meam: * irruérunt in me fortes.
Neque iníquitas mea, neque peccátum meum, Dómine: * sine iniquitáte cucúrri, et diréxi.
Exsúrge in occúrsum meum, et vide: * et tu, Dómine, Deus virtútum, Deus Israël,
Inténde ad visitándas omnes gentes: * non misereáris ómnibus, qui operántur iniquitátem.
Converténtur ad vésperam: et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem.
Ecce, loquéntur in ore suo, et gládius in lábiis eórum: * quóniam quis audívit?
Et tu, Dómine, deridébis eos: * ad níhilum dedúces omnes gentes.
Fortitúdinem meam ad te custódiam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia ejus prævéniet me.
Deus osténdet mihi super inimícos meos, ne occídas eos: * nequándo obliviscántur pópuli mei.
Dispérge illos in virtúte tua: * et depóne eos, protéctor meus, Dómine:
Delíctum oris eórum, sermónem labiórum ipsórum: * et comprehendántur in supérbia sua.
Et de exsecratióne et mendácio annuntiabúntur in consummatióne: * in ira consummatiónis, et non erunt.
Et scient quia Deus dominábitur Jacob: * et fínium terræ.
Converténtur ad vésperam: et famem patiéntur ut canes, * et circuíbunt civitátem.
Ipsi dispergéntur ad manducándum: * si vero non fúerint saturáti, et murmurábunt.
Ego autem cantábo fortitúdinem tuam: * et exsultábo mane misericórdiam tuam.
Quia factus es suscéptor meus, * et refúgium meum, in die tribulatiónis meæ.
Adjútor meus, tibi psallam, quia, Deus, suscéptor meus es: * Deus meus, misericórdia mea. 
Gloria omittitur (Omitir el Gloria) 
Ant. Ab insurgéntibus in me * líbera me, Dómine, quia occupavérunt ánimam meam.
  
Ant. Longe fecísti * notos meos a me: tráditus sum, et non egrediébar.
Psalmus 87
Dómine, Deus salútis meæ: * in die clamávi, et nocte coram te.
Intret in conspéctu tuo orátio mea: * inclína aurem tuam ad precem meam:
Quia repléta est malis ánima mea: * et vita mea inférno appropinquávit.
Æstimátus sum cum descendéntibus in lacum: * factus sum sicut homo sine adjutório, inter mórtuos liber.
Sicut vulneráti dormiéntes in sepúlcris, quorum non es memor ámplius: * et ipsi de manu tua repúlsi sunt.
Posuérunt me in lacu inferióri: * in tenebrósis, et in umbra mortis.
Super me confirmátus est furor tuus: * et omnes fluctus tuos induxísti super me.
Longe fecísti notos meos a me: * posuérunt me abominatiónem sibi.
Tráditus sum, et non egrediébar: * óculi mei languérunt præ inópia.
Clamávi ad te, Dómine, tota die: * expándi ad te manus meas.
Numquid mórtuis fácies mirabília: * aut médici suscitábunt, et confitebúntur tibi?
Numquid narrábit áliquis in sepúlcro misericórdiam tuam, * et veritátem tuam in perditióne?
Numquid cognoscéntur in ténebris mirabília tua, * et justítia tua in terra obliviónis?
Et ego ad te, Dómine, clamávi: * et mane orátio mea prævéniet te.
Ut quid, Dómine, repéllis oratiónem meam: * avértis fáciem tuam a me?
Pauper sum ego, et in labóribus a juventúte mea: * exaltátus autem, humiliátus sum et conturbátus.
In me transiérunt iræ tuæ: * et terróres tui conturbavérunt me.
Circumdedérunt me sicut aqua tota die: * circumdedérunt me simul.
Elongásti a me amícum et próximum: * et notos meos a miséria. 
Gloria omittitur (Omitir el Gloria)
Ant. Longe fecísti * notos meos a me: tráditus sum, et non egrediébar.
  
Ant. Captábunt * in ánimam justi, et sánguinem innocéntem condemnábunt.
Psalmus 93
Deus ultiónum Dóminus: * Deus ultiónum líbere egit.
Exaltáre, qui júdicas terram: * redde retributiónem supérbis.
Úsquequo peccatóres, Dómine, * úsquequo peccatóres gloriabúntur:
Effabúntur, et loquéntur iniquitátem: * loquéntur omnes, qui operántur injustítiam?
Pópulum tuum, Dómine, humiliavérunt: * et hereditátem tuam vexavérunt.
Víduam, et ádvenam interfecérunt: * et pupíllos occidérunt.
Et dixérunt: Non vidébit Dóminus, * nec intélliget Deus Jacob.
Intellígite, insipiéntes in pópulo: * et stulti, aliquándo sápite.
Qui plantávit aurem, non áudiet? * aut qui finxit óculum, non consíderat?
Qui córripit gentes, non árguet: * qui docet hóminem sciéntiam?
Dóminus scit cogitatiónes hóminum, * quóniam vanæ sunt.
Beátus homo, quem tu erudíeris, Dómine: * et de lege tua docúeris eum,
Ut mítiges ei a diébus malis: * donec fodiátur peccatóri fóvea.
Quia non repéllet Dóminus plebem suam: * et hereditátem suam non derelínquet.
Quoadúsque justítia convertátur in judícium: * et qui juxta illam omnes qui recto sunt corde.
Quis consúrget mihi advérsus malignántes? * aut quis stabit mecum advérsus operántes iniquitátem?
Nisi quia Dóminus adjúvit me: * paulo minus habitásset in inférno ánima mea.
Si dicébam: Motus est pes meus: * misericórdia tua, Dómine, adjuvábat me.
Secúndum multitúdinem dolórum meórum in corde meo: * consolatiónes tuæ lætificavérunt ánimam meam.
Numquid adhǽret tibi sedes iniquitátis: * qui fingis labórem in præcépto?
Captábunt in ánimam justi: * et sánguinem innocéntem condemnábunt.
Et factus est mihi Dóminus in refúgium: * et Deus meus in adjutórium spei meæ.
Et reddet illis iniquitátem ipsórum: et in malítia eórum dispérdet eos: * dispérdet illos Dóminus, Deus noster. 
Gloria omittitur (Omitir el Gloria) 
Ant. Captábunt * in ánimam justi, et sánguinem innocéntem condemnábunt.
              
℣. Locúti sunt advérsum me lingua dolósa.
℞. Et sermónibus ódii circumdedérunt me, et expugnavérunt me gratis.
 
Secreto (En voz baja)
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
         
LÉCTIO 7
De Epístola beáti Pauli Apóstoli ad Hebrǽos. Heb 4:11-15
Festinémus íngredi in illam réquiem: ut ne in idípsum quis íncidat incredulitátis exémplum. Vivus est enim sermo Dei, et éfficax et penetrabílior omni gládio ancípiti: et pertíngens usque ad divisiónem ánimæ ac spíritus: compágum quoque ac medullárum, et discrétor cogitatiónum et intentiónum cordis. Et non est ulla creatúra invisíbilis in conspéctu ejus: ómnia autem nuda et apérta sunt óculis ejus, ad quem nobis sermo. Habéntes ergo Pontíficem magnum qui penetrávit cælos, Jesum Fílium Dei, teneámus confessiónem. Non enim habémus Pontíficem qui non possit cómpati infirmitátibus nostris: tentátum autem per ómnia pro similitúdine absque peccáto.
   
℞. Tradidérunt me in manus impiórum, et inter iníquos projecérunt me, et non pepercérunt ánimæ meæ: congregáti sunt advérsum me fortes: * Et sicut gigántes stetérunt contra me.
℣. Aliéni insurrexérunt advérsum me, et fortes quæsiérunt ánimam meam.
℞. Et sicut gigántes stetérunt contra me.
   
LÉCTIO 8
Heb 4:16; 5:1-3
Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ: ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportuno. Omnis namque Póntifex, ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in iis, quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona et sacrifícia pro peccátis: Qui condolére possit iis, qui ignórant et errant: quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte: Et proptérea debet quemádmodum pro pópulo, ita étiam pro semetípso offérre pro peccátis.
   
℞. Jesum trádidit ímpius summis princípibus sacerdótum, et senióribus pópuli: * Petrus autem sequebátur eum a longe, ut vidéret finem.
℣. Adduxérunt autem eum ad Cáipham príncipem sacerdótum, ubi scribæ et pharisǽi convénerant.
℞. Petrus autem sequebátur eum a longe, ut vidéret finem.
  
LÉCTIO 9
Heb 5:4-10
Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetípsum clarificávit ut Póntifex fíeret: sed qui locútus est ad eum: Fílius meus es tu, ego hódie génui te. Quemádmodum et in álio loco dicit: Tu es sacérdos in ætérnum, secúndum órdinem Melchísedech. Qui in diébus carnis suæ preces, supplicationésque ad eum qui possit illum salvum fácere a morte cum clamóre válido, et lácrimis ófferens, exáuditus est pro sua reveréntia. Et quidem cum esset Fílius Dei, dídicit ex iis, quæ passus est, obediéntiam: Et consummátus, factus est ómnibus obtemperántibus sibi, causa salútis ætérnæ, appellátus a Deo Póntifex juxta órdinem Melchísedech.
   
℞. Caligavérunt óculi mei a fletu meo: quia elongátus est a me, qui consolabátur me. Vidéte omnes pópuli, * Si est dolor símilis sicut dolor meus.
℣. O vos omnes qui transítis per viam, atténdite et vidéte.
℞. Si est dolor símilis sicut dolor meus.
Gloria omittitur
℞. Caligavérunt óculi mei a fletu meo: quia elongátus est a me, qui consolabátur me. Vidéte omnes pópuli, * Si est dolor símilis sicut dolor meus.
  
LAUDES
  
INCÍPIT (Inicio)
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
 
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
  
PSALMI {Laudes: ex Proprio de Tempore} 
  
Ant. Próprio * Fílio suo non pepércit Deus, sed pro nobis ómnibus trádidit illum.
Psalmus 50
Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Ne projícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea justítiam tuam.
Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Jerúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Gloria omittitur (Omitir el Gloria) 
Ant. Próprio * Fílio suo non pepércit Deus, sed pro nobis ómnibus trádidit illum.
  
Ant. Anxiátus est super me * spíritus meus, in me turbátum est cor meum.
Psalmus 142
Dómine, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua: * exáudi me in tua justítia.
Et non intres in judícium cum servo tuo: * quia non justificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
Quia persecútus est inimícus ánimam meam: * humiliávit in terra vitam meam.
Collocávit me in obscúris sicut mórtuos sǽculi: * et anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum.
Memor fui diérum antiquórum, meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: * in factis mánuum tuárum meditábar.
Expándi manus meas ad te: * ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velóciter exáudi me, Dómine: * defécit spíritus meus.
Non avértas fáciem tuam a me: * et símilis ero descendéntibus in lacum.
Audítam fac mihi mane misericórdiam tuam: * quia in te sperávi.
Notam fac mihi viam, in qua ámbulem: * quia ad te levávi ánimam meam.
Éripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi: * doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu.
Spíritus tuus bonus dedúcet me in terram rectam: * propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me, in æquitáte tua.
Edúces de tribulatióne ánimam meam: * et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos.
Et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam: * quóniam ego servus tuus sum. 
Gloria omittitur (Omitir el Gloria)  
Ant. Anxiátus est super me * spíritus meus, in me turbátum est cor meum.
  
Ant. Ait latro ad latrónem: * Nos quidem digna factis recípimus, hic autem quid fecit? Meménto mei, Dómine, dum véneris in regnum tuum.
Psalmus 84
Benedixísti, Dómine, terram tuam: * avertísti captivitátem Jacob.
Remisísti iniquitátem plebis tuæ: * operuísti ómnia peccáta eórum.
Mitigásti omnem iram tuam: * avertísti ab ira indignatiónis tuæ.
Convérte nos, Deus, salutáris noster: * et avérte iram tuam a nobis.
Numquid in ætérnum irascéris nobis? * aut exténdes iram tuam a generatióne in generatiónem?
Deus, tu convérsus vivificábis nos: * et plebs tua lætábitur in te.
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam: * et salutáre tuum da nobis.
Audiam quid loquátur in me Dóminus Deus: * quóniam loquétur pacem in plebem suam.
Et super sanctos suos: * et in eos, qui convertúntur ad cor.
Verúmtamen prope timéntes eum salutáre ipsíus: * ut inhábitet glória in terra nostra.
Misericórdia, et véritas obviavérunt sibi: * justítia, et pax osculátæ sunt.
Véritas de terra orta est: * et justítia de cælo prospéxit.
Étenim Dóminus dabit benignitátem: * et terra nostra dabit fructum suum.
Justítia ante eum ambulábit: * et ponet in via gressus suos. 
Gloria omittitur (Omitir el Gloria) 
Ant. Ait latro ad latrónem: * Nos quidem digna factis recípimus, hic autem quid fecit? Meménto mei, Dómine, dum véneris in regnum tuum.
  
Ant. Cum conturbáta fúerit * ánima mea, Dómine, misericórdiæ memor eris.
Cánticum Hábacuc (Cánticum Hábacuc * Hab. 3:2-33)
Dómine, audívi auditiónem tuam, * et tímui.
Dómine, opus tuum, * in médio annórum vivífica illud:
In médio annórum notum fácies: * cum irátus fúeris, misericórdiæ recordáberis.
Deus ab Austro véniet, * et sanctus de monte Pharan:
Opéruit cælos glória ejus: * et laudis ejus plena est terra.
Splendor ejus ut lux erit: * córnua in mánibus ejus:
Ibi abscóndita est fortitúdo ejus: * ante fáciem ejus ibit mors.
Et egrediétur diábolus ante pedes ejus. * Stetit, et mensus est terram.
Aspéxit, et dissólvit gentes: * et contríti sunt montes sǽculi.
Incurváti sunt colles mundi, * ab itinéribus æternitátis ejus.
Pro iniquitáte vidi tentória Æthiópiæ, * turbabúntur pelles terræ Mádian.
Numquid in flumínibus irátus es, Dómine? * aut in flumínibus furor tuus? vel in mari indignátio tua?
Qui ascéndes super equos tuos: * et quadrígæ tuæ salvátio.
Súscitans suscitábis arcum tuum: * juraménta tríbubus quæ locútus es.
Flúvios scindes terræ: vidérunt te, et doluérunt montes: * gurges aquárum tránsiit.
Dedit abýssus vocem suam: * altitúdo manus suas levávit.
Sol, et luna stetérunt in habitáculo suo, * in luce sagittárum tuárum, ibunt in splendóre fulgurántis hastæ tuæ.
In frémitu conculcábis terram: * et in furóre obstupefácies gentes.
Egréssus es in salútem pópuli tui: * in salútem cum Christo tuo.
Percussísti caput de domo ímpii: * denudásti fundaméntum ejus usque ad collum.
Maledixísti sceptris ejus, cápiti bellatórum ejus, * veniéntibus ut turbo ad dispergéndum me. Exsultátio eórum * sicut ejus, qui dévorat páuperem in abscóndito.
Viam fecísti in mari equis tuis, * in luto aquárum multárum.
Audívi, et conturbátus est venter meus: * a voce contremuérunt lábia mea.
Ingrediátur putrédo in óssibus meis, * et subter me scáteat.
Ut requiéscam in die tribulatiónis: * ut ascéndam ad pópulum accínctum nostrum.
Ficus enim non florébit: * et non erit germen in víneis.
Mentiétur opus olívæ: * et arva non áfferent cibum.
Abscindétur de ovíli pecus: * et non erit arméntum in præsépibus.
Ego autem in Dómino gaudébo: * et exsultábo in Deo Jesu meo.
Deus Dóminus fortitúdo mea: * et ponet pedes meos quasi cervórum.
Et super excélsa mea dedúcet me victor * in psalmis canéntem. 
Gloria omittitur (Omitir el Gloria)
Ant. Cum conturbáta fúerit * ánima mea, Dómine, misericórdiæ memor eris.
  
Ant. Meménto mei, * Dómine, dum véneris in regnum tuum. 
Psalmus 147
Lauda, Jerúsalem, Dóminum: * lauda Deum tuum, Sion.
Quóniam confortávit seras portárum tuárum: * benedíxit fíliis tuis in te.
Qui pósuit fines tuos pacem: * et ádipe fruménti sátiat te.
Qui emíttit elóquium suum terræ: * velóciter currit sermo ejus.
Qui dat nivem sicut lanam: * nébulam sicut cínerem spargit.
Mittit crystállum suam sicut buccéllas: * ante fáciem frígoris ejus quis sustinébit?
Emíttet verbum suum, et liquefáciet ea: * flabit spíritus ejus, et fluent aquæ.
Qui annúntiat verbum suum Jacob: * justítias, et judícia sua Israël.
Non fecit táliter omni natióni: * et judícia sua non manifestávit eis.
Gloria omittitur (Omitir el Gloria) 
Ant. Meménto mei, * Dómine, dum véneris in regnum tuum. 
   
Versus (In loco Capituli) [VERSO (En lugar de los Capítulos)]
℣. Collocávit me in obscúri.
℞. Sicut mórtuos sǽculi.
  
Cánticum Benedíctus {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Posuérunt * super caput ejus causam ipsius scriptam: Jesus Nazarénus, Rex Judæórum.
(Cánticum Zacharíæ: Luc. 1:68-79)
Benedíctus Dóminus, Deus Israël: * quia visitávit, et fecit redemptiónem plebis suæ:
Et eréxit cornu salútis nobis: * in domo David, púeri sui.
Sicut locútus est per os sanctórum, * qui a sǽculo sunt, prophetárum ejus:
Salútem ex inimícis nostris, * et de manu ómnium, qui odérunt nos.
Ad faciéndam misericórdiam cum pátribus nostris: * et memorári testaménti sui sancti.
Jusjurándum, quod jurávit ad Ábraham patrem nostrum, * datúrum se nobis:
Ut sine timóre, de manu inimicórum nostrórum liberáti, * serviámus illi.
In sanctitáte, et justítia coram ipso, * ómnibus diébus nostris.
Et tu, puer, Prophéta Altíssimi vocáberis: * præíbis enim ante fáciem Dómini, paráre vias ejus:
Ad dandam sciéntiam salútis plebi ejus: * in remissiónem peccatórum eórum:
Per víscera misericórdiæ Dei nostri: * in quibus visitávit nos, óriens ex alto:
Illumináre his, qui in ténebris, et in umbra mortis sedent: * ad dirigéndos pedes nostros in viam pacis.
Gloria omittitur (Omitir el Gloria)
Ant. Posuérunt * super caput ejus causam ipsius scriptam: Jesus Nazarénus, Rex Judæórum.
 
ORÁTIO {ex Proprio de Tempore}
Christus factus est pro nobis obédiens usque ad mortem, mortem autem crucis.
  
Secreto (en voz baja)
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris.
 
Aliquantulum altius (Con voz un poco alta)
Psalmus 50
Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Ne projícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea justítiam tuam.
Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Jerúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Gloria omittitur (Omitir el Gloria)
  
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum:
Et sub silentio concluditur (Y concluir en voz baja)
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
℞. Amen.
  
POST OFFÍCIUM
   
Sacrosánctæ et indivíduæ Trinitáti, crucifíxi Dómini nostri Jesu Christi humanitáti, beatíssimæ et gloriosíssimæ sempérque Vírginis Maríæ fœcúndæ integritáti, et ómnium Sanctórum universitáti sit sempitérna laus, honor, virtus et glória ab omni creatúra, nobísque remíssio ómnium peccatórum, per infiníta sǽcula sæculórum.
℞. Amen.
  
℣. Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Pátris Fílium.
℞. Et beáta úbera, quæ lactavérunt Christum Dóminum.
 
Pater noster, qui es in cælis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cælo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
   
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
  
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)