Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

jueves, 24 de marzo de 2016

SAGRADO TRIDUO PASCUAL: MISA DEL JUEVES SANTO

Del Misal Romano de San Pío V

FERIA V IN CŒNA DOMINI
Statio ad S. Joannem in Laterano — duplex I classis
 
Introitus. Gal. 6, 14. Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus. Ps. 66, 2. Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri. Nos autem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus.

Dicitur Glória in excélsis, quo intonato pulsantur campanæ; quæ, expleto Hymno, silent usque ad Sabbatum sanctum, ut suo loco notatur.

ORATIO
Deus, a quo et Judas reatus sui pœnam, et confessiónis suæ latro prǽmium sumpsit, concéde nobis tuæ propitiatiónis efféctum: ut, sicut in passióne sua Jesus Christus, Dóminus noster, diversa utrísque íntulit stipéndia meritórum; ita nobis, abláto vetustátis erróre, resurrectiónis suæ grátiam largiátur: Qui tecum.

Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1 Cor. 11, 20-32. 

Fratres: Conveniéntibus vobis m unum, jam non est Domínicam cœnam manducáre. Unusquísque enim suam cenam præsúmit ad manducándum. Et alius quidem ésurit: álius autem ébrius est. Numquid domos non habétis ad manducándum et bibéndum? aut ecclésiam Dei contémnitis, et confúnditis eos, qui non habent? Quid dicam vobis? Laudo vos? In hoc non laudo. Ego enim accépi a Dómino quod et trádidi vobis, quóniam Dóminus Jesus, in qua nocte tradebátur, accépit panem, et grátias agens tregit, et dixit: Accípite, et manducáte: hoc est corpus meum, quod pro vobis tradétur: hoc fácite in meam commemoratiónem. Simíliter et cálicem, postquam cœnávit, dicens: Hic calix novum Testaméntum est in meo sánguine: hoc fácite, quotiescúmque bibétis, in meam commemoratiónem. Quotiescúmque enim manducábitis panem hunc et cálicem bibétis: mortem Dómini annuntiábitis, donec véniat. Itaque quicúmque manducáverit panem hunc vel bíberit cálicem Dómini indígne, reus erit córporis et sánguinis Dómini. Probet autem seípsum homo: et sic de pane illo edat et de cálice bibat. Qui enim mandúcat et bibit indígne, judícium sibi mandúcat et bibit: non dijúdicans corpus Dómini. Ideo inter vos multi infirmi et imbecílles, et dórmiunt multi. Quod si nosmetípsos dijudicarémus, non útique judicarémur. Dum judicámur autem, a Dómino corrípimur, ut non cum hoc mundo damnémur.

Graduale. Philipp. 2, 8-9. Christus factus est pro nobis obœ́diens usque ad mortem, mortem autem crucis 
℣. Propter quod et Deus exaltávit illum: et dedit illi nomen, quod est super omnenomen.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 13, 1-15. 

Ante diem festum Paschæ, sciens Jesus, quia venit hora ejus, ut tránseat ex hoc mundo ad Patrem: cum dilexísset suos, qui erant in mundo, in finem diléxit eos. Et cena facta, cum diábolus jam misísset in cor, ut tráderet eum Judas Simónis Iscariótæ: sciens, quia ómnia dedit ei Pater in manus, et quia a Deo exívit, et ad Deum vadit: surgit a cena et ponit vestiménta sua: et cum accepísset línteum, præcínxit se. Deinde mittit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum, et extérgere línteo, quo erat præcínctus. Venit ergo ad Simónem Petrum. Et dicit ei Petrus: Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Quod ego fácio, tu nescis modo, scies autem póstea. Dicit ei Petrus: Non lavábis mihi pedes in ætérnum. Respóndit ei Jesus: Si non lávero te, non habébis partem mecum. Dicit ei Simon Petrus: Dómine, non tantum pedes meos, sed et manus et caput. Dicit ei Jesus: Qui lotus est, non índiget nisi ut pedes lavet, sed est mundus totus. Et vos mundi estis, sed non omnes. Sciébat enim, quisnam esset, qui tráderet eum: proptérea dixit: Non estis mundi omnes. Postquam ergo lavit pedes eórum et accépit vestiménta sua: cum recubuísset íterum, dixit eis: Scitis, quid fécerim vobis? Vos vocátis me Magíster et Dómine: et bene dícitis: sum étenim. Si ergo ego lavi pedes vestros, Dóminus et Magíster: et vos debétis alter altérius laváre pedes. Exémplum enim dedi vobis, ut, quemádmodum ego feci vobis, ita et vos faciátis.

Credo.

Offertorium. Ps. 117, 16 et 17. Déxtera Dómini fecit virtútem, déxtera Dómini exaltávit me: non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.

SECRETA
Ipse tibi, quǽsumus, Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus, sacrifícium nostrum reddat accéptum, qui discípulis suis in sui commemoratiónem hoc fíeri hodiérna traditióne monstrávit, Jesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit et regnat.

Præfatio de Cruce.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
  
INFRA ACTIONEM
Communicántes et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster Jesus Christus pro nobis est tráditus: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi,  Joánnis, Thomæ, Jacóbi, Philíppi, Bartholomǽi, Matthǽi, Simónis et Thaddǽi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.

Tenens manus expansas super Oblata, dicit: 
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ tuæ, quam tibi offérimus ob diem, in qua Dóminus noster Jesus Christus trádidit discípulis suis Córporis et Sánguinis sui mystéria celebránda: quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Jungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.

Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quǽsumus, Signat ter super Oblata, bene díctam, adscríp tam, ra tam, rationábilem acceptabilémque fácere dignéris: Signat semel super Hóstiam, ut nobis Cor pus, et semel super Cálicem, et San guis fiat dilectíssimi Fílii tui, Jungit manus, Dómini nostri Jesu Christi.

Qui prídie, quam pro nostra omniúmque salúte paterétur, hoc est hódie, Accipit Hostiam, accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, Elevat oculos ad cœlum, et elevátis óculis in cœlum ad te Deum, Patrem suum omnipoténtem, Caput inclinat, tibi grátias agens, Signat super Hostiam, bene dixit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et manducáte ex hoc omnes:
   
Hoc est enim Corpus meum.
 
Et reliqua ut in Canone.

Agnus Dei dicitur de more, sed Pax non datur. Dicuntur tamen tres consuetæ Orationes ante Communionem.

Hodie Sacerdos consecrat duas Hostias, quarum unam sumit, alteram reservat pro die sequenti, in quo non conficitur Sacramentum; reservat etiam aliquas particulas consecratas, si opus fuerit, pro infirmis; Sanguinem vero totum sumit: et ante ablutionem digitorum ponit Hostiam reservatam in alio Calice, quem Diaconus Palla et Patena inversa cooperit, et désuper Velum expándit, et in medio Altaris collocat. Deinde fit Communio, et completur Missa. Sacerdos autem genuflectit, quandocumque accedit vel recédit a medio Altaris, vel transit ante Sacramentum in Calice reservatum: et cum dicere debet Dóminus vobíscum, non vertit se ad populum in medio Altaris, ne terga vertat Sacraínento, sed a latere Evangelii: et in fine ibidem dat benedictionem, et non perficit círculum.

Communio. Joann. 13, 12, 13 et 15. Dóminus Jesus, postquam cœnávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exemplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis.

POSTCOMMUNIO
Refécti vitálibus aliméntis, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quod témpore nostræ mortalitátis exséquimur, immortalitátis tuæ múnere consequámur. Per Dóminum nostrum.

Dicitur Ite, Missa est, et datur benedíctio, et legitur Evangelium sancti Joannis, in cujus initio Sacerdos non signat Altare, sed seipsum tantum.

Hodie paretur locus aptus in aliqua Capella Ecclesiæ, vel Altari: et decenter, quoad fieri potest: ornetur cum velis et luminibus: ubi Calix cum Hostia, ut supra reservata, reponatur. Finita autem Missa, accenduntur intorticia, et fit Processio more solito, alio tamen Subdiacono parato Crucem ferente. Celebrans indutus Pluviali albo, stans ante Altare, imponit incensum in duobus thuribulis absque benedictione: deinde in medio genuflexus, cum altero incensat ter Sacramentum: et accepto Calice cum Sacramento de manu Diaconi stantis, et cooperto extremitatibus Veli, quo ejus humeri teguntur, procedit medius inter eundem Diaconum a dextris et Subdiaconum a sinistris sub baldachino, duobus Acolythis Sacramentum continue incensantibus, usque ad locum præparatum, ubi pro crastino servandum est. Inter eadum fit Processio, cantatur Hymnus Pange, lingua, gloriosi Corporis mystérium.
  
Pange, lingua, gloriósi
Córporis mystérium,
Sanguinísque pretiósi,
Quem in mundi prétium
Fructus ventris generósi
Rex effúdit géntium.
  
Nobis datus, nobis natus
Ex intácta Vírgine,
Et in mundo conversátus,
Sparso verbi sémine,
Sui moras incolátus
Miro clausit órdine.
 
In suprémæ nocte cœnæ
Recúmbens cum frátribus
Observáta lege plene
Cibis in legálibus,
Cibum turbæ duodénæ
Se dat suis mánibus.
  
Verbum caro, panem verum
Verbo carnem éfficit:
Fitque sanguis Christi merum,
Et si sensus déficit,
Ad firmándum cor sincérum
Sola fides súfficit.
  
Tantum ergo Sacraméntum
Venerémur cérnui:
Et antíquum documéntum
Novo cedat rítui:
Præstet fides suppleméntum
Sénsuum deféctui.
  
Genitóri, Genitóque
Laus et jubilátio,
Salus, honor, virtus quoque
Sit et benedíctio:
Procedénti ab utróque
Compar sit laudátio.
Amen.

Cum autem ventum fuerit ad locum paratum, Diaconus genuflexus a Sacerdote stanti accipit Calicem cum Sacramento, et ponit illum primo super Altare, ubi a Sacerdote genuflexo incensatur, ut supra: deinde reponit in capsula. Postea in Choro dicuntur Vesperæ sine cantu.

INCIPIT (secreto)
Pater noster, qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen.
   
Ave María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostræ. Amen.
  
PSALMI {ex Proprio de Tempore}
Ant. Cálicem * salutáris accípiam et nomen Dómini invocábo.
Psalmus 115
Crédidi, propter quod locútus sum: * ego autem humiliátus sum nimis.
Ego dixi in excéssu meo: * Omnis homo mendax.
Quid retríbuam Dómino, * pro ómnibus, quæ retríbuit mihi?
Cálicem salutáris accípiam: * et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam coram omni pópulo ejus: * pretiósa in conspéctu Dómini mors sanctórum ejus:
O Dómine, quia ego servus tuus: * ego servus tuus, et fílius ancíllæ tuæ.
Dirupísti víncula mea: * tibi sacrificábo hóstiam laudis, et nomen Dómini invocábo.
Vota mea Dómino reddam in conspéctu omnis pópuli ejus: * in átriis domus Dómini, in médio tui, Jerúsalem.
Gloria omittitur
Ant. Cálicem * salutáris accípiam et nomen Dómini invocábo.
    
Ant. Cum his, * qui odérunt pacem eram pacíficus: dum loquébar illis, impugnábant me gratis.
Psalmus 119
Ad Dóminum cum tribulárer clamávi: * et exaudívit me.
Dómine, líbera ánimam meam a lábiis iníquis, * et a lingua dolósa.
Quid detur tibi, aut quid apponátur tibi * ad linguam dolósam?
Sagíttæ poténtis acútæ, * cum carbónibus desolatóriis.
Heu mihi, quia incolátus meus prolongátus est: habitávi cum habitántibus Cedar: * multum íncola fuit ánima mea.
Cum his, qui odérunt pacem, eram pacíficus: * cum loquébar illis, impugnábant me gratis.
Gloria omittitur
Ant. Cum his, * qui odérunt pacem eram pacíficus: dum loquébar illis, impugnábant me gratis.
   
Ant. Ab homínibus * iníquis líbera me, Dómine.
Psalmus 139
Éripe me, Dómine, ab hómine malo: * a viro iníquo éripe me.
Qui cogitavérunt iniquitátes in corde: * tota die constituébant prœ́lia.
Acuérunt linguas suas sicut serpéntis: * venénum áspidum sub lábiis eórum.
Custódi me, Dómine, de manu peccatóris: * et ab homínibus iníquis éripe me.
Qui cogitavérunt supplantáre gressus meos: * abscondérunt supérbi láqueum mihi:
Et funes extendérunt in láqueum: * juxta iter scándalum posuérunt mihi.
Dixi Dómino: Deus meus es tu: * exáudi, Dómine, vocem deprecatiónis meæ.
Dómine, Dómine, virtus salútis meæ: * obumbrásti super caput meum in die belli.
Ne tradas me, Dómine, a desidério meo peccatóri: * cogitavérunt contra me, ne derelínquas me, ne forte exalténtur.
Caput circúitus eórum: * labor labiórum ipsórum opériet eos.
Cadent super eos carbónes, in ignem dejícies eos: * in misériis non subsístent.
Vir linguósus non dirigétur in terra: * virum injústum mala cápient in intéritu.
Cognóvi quia fáciet Dóminus judícium ínopis: * et vindíctam páuperum.
Verúmtamen justi confitebúntur nómini tuo: * et habitábunt recti cum vultu tuo.
Gloria omittitur
Ant. Ab homínibus * iníquis líbera me, Dómine.
  
Ant. Custódi me * a láqueo quem statuérunt mihi, et a scándalis operántium iniquitátem.
Psalmus 140
Dómine, clamávi ad te, exáudi me: * inténde voci meæ, cum clamávero ad te.
Dirigátur orátio mea sicut incénsum in conspéctu tuo: * elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum.
Pone, Dómine, custódiam ori meo: * et óstium circumstántiæ lábiis meis.
Non declínes cor meum in verba malítiæ, * ad excusándas excusatiónes in peccátis.
Cum homínibus operántibus iniquitátem: * et non communicábo cum eléctis eórum.
Corrípiet me justus in misericórdia, et increpábit me: * óleum autem peccatóris non impínguet caput meum.
Quóniam adhuc et orátio mea in beneplácitis eórum: * absórpti sunt juncti petræ júdices eórum.
Audient verba mea quóniam potuérunt: * sicut crassitúdo terræ erúpta est super terram.
Dissipáta sunt ossa nostra secus inférnum: * quia ad te, Dómine, Dómine, óculi mei: in te sperávi, non áuferas ánimam meam.
Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
Cadent in retiáculo ejus peccatóres: * singuláriter sum ego donec tránseam.
Gloria omittitur
Ant. Custódi me a láqueo, quem statuérunt mihi: * et a scándalis operántium iniquitátem.
  
Ant. Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
Psalmus 141
Voce mea ad Dóminum clamávi: * voce mea ad Dóminum deprecátus sum:
Effúndo in conspéctu ejus oratiónem meam, * et tribulatiónem meam ante ipsum pronúntio.
In deficiéndo ex me spíritum meum, * et tu cognovísti sémitas meas.
In via hac, qua ambulábam, * abscondérunt láqueum mihi.
Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
Périit fuga a me, * et non est qui requírat ánimam meam.
Clamávi ad te, Dómine, * dixi: Tu es spes mea, pórtio mea in terra vivéntium.
Inténde ad deprecatiónem meam: * quia humiliátus sum nimis.
Líbera me a persequéntibus me: * quia confortáti sunt super me.
Educ de custódia ánimam meam ad confiténdum nómini tuo: * me exspéctant justi, donec retríbuas mihi.
Gloria omittitur
Ant. Considerábam ad déxteram, et vidébam: * et non erat qui cognósceret me.
 
Canticum Magnificat {Antiphona ex Proprio de Tempore}
Ant. Cenántibus autem illis * accépit Jesus panem, et benedíxit, ac fregit, deditque discípulis suis.
Canticum Beatæ Mariæ Virginis Luc. 1, 46-55.
Magníficat * ánima mea Dóminum.
Et exsultávit spíritus meus: * in Deo, salutári meo.
Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: * ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
Quia fecit mihi magna, qui potens est: * et sanctum nomen ejus.
Et misericórdia ejus, a progénie in progénies: * timéntibus eum.
Fecit poténtiam in bráchio suo: * dispérsit supérbos mente cordis sui.
Depósuit poténtes de sede: * et exaltávit húmiles.
Esuriéntes implévit bonis: * et dívites dimísit inánes.
Suscépit Israël púerum suum: * recordátus misericórdiæ suæ.
Sicut locútus est ad patres nostros: * Ábraham, et sémini ejus in sǽcula.
Gloria omittitur
Ant. Cenántibus autem illis * accépit Jesus panem, et benedíxit, ac fregit, deditque discípulis suis.
  
ORATIO {ex Proprio de Tempore}
Christus factus est pro nobis obœ́diens usque ad mortem.
 
(secreto) Pater noster, qui es in cœlis, sanctificétur nomen tuum: advéniat regnum tuum: fiat volúntas tua, sicut in cœlo et in terra. Panem nostrum quotidiánum da nobis hódie: et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris: et ne nos indúcas in tentatiónem: sed líbera nos a malo. Amen. 
   
(Aliquantulum altius)
Psalmus 50

Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Ne projícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea justítiam tuam.
Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Jerúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos.
Gloria omittitur
  
Réspice, quǽsumus, Dómine, super hanc famíliam tuam, pro qua Dóminus noster Jesus Christus non dubitávit mánibus tradi nocéntium, et crucis subíre torméntum:
Et sub silentio concluditur
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum.
℞. Amen.

Quibus expletis, Sacerdos, Alba et Stola violacea indutus, cum Ministris denudet Altaria, legendo Antiphonam Ps. 21, 19 Divisérunt sibi vestiménta mea: et super vestem meam misérunt sortem, cum toto Psalmo Deus, Deus meus, réspice in me.

Antiphona. Ps. 21, 19. Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
Psalmus 21
Deus, Deus meus, réspice in me: quare me dereliquísti? * longe a salúte mea verba delictórum meórum.
Deus meus, clamábo per diem, et non exáudies: * et nocte, et non ad insipiéntiam mihi.
Tu autem in sancto hábitas, * laus Israël.
In te speravérunt patres nostri: * speravérunt, et liberásti eos.
Ad te clamavérunt, et salvi facti sunt: * in te speravérunt, et non sunt confúsi.
Ego autem sum vermis, et non homo: * oppróbrium hóminum, et abjéctio plebis.
Omnes vidéntes me, derisérunt me: * locúti sunt lábiis, et movérunt caput.
Sperávit in Dómino, erípiat eum: * salvum fáciat eum, quóniam vult eum.
Quóniam tu es, qui extraxísti me de ventre: * spes mea ab ubéribus matris meæ. In te projéctus sum ex útero:
De ventre matris meæ Deus meus es tu, * ne discésseris a me:
Quóniam tribulátio próxima est: * quóniam non est qui ádjuvet.
Circumdedérunt me vítuli multi: * tauri pingues obsedérunt me.
Aperuérunt super me os suum, * sicut leo rápiens et rúgiens.
Sicut aqua effúsus sum: * et dispérsa sunt ómnia ossa mea.
Factum est cor meum tamquam cera liquéscens * in médio ventris mei.
Aruit tamquam testa virtus mea, et lingua mea adhæsit fáucibus meis: * et in púlverem mortis deduxísti me.
Quóniam circumdedérunt me canes multi: * concílium malignántium obsédit me.
Fodérunt manus meas et pedes meos: * dinumeravérunt ómnia ossa mea.
Ipsi vero consideravérunt et inspexérunt me: * divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
Tu autem, Dómine, ne elongáveris auxílium tuum a me: * ad defensiónem meam cónspice.
Erue a frámea, Deus, ánimam meam: * et de manu canis únicam meam:
Salva me ex ore leónis: * et a córnibus unicórnium humilitátem meam.
Narrábo nomen tuum frátribus meis: * in médio ecclésiæ laudábo te.
Qui timétis Dóminum, laudáte eum: * univérsum semen Jacob, glorificáte eum.
Tímeat eum omne semen Israël: * quóniam non sprevit, neque despéxit deprecatiónem páuperis:
Nec avértit fáciem suam a me: * et cum clamárem ad eum, exaudívit me.
Apud te laus mea in ecclésia magna: * vota mea reddam in conspéctu timéntium eum.
Edent páuperes, et saturabúntur: et laudábunt Dóminum qui requírunt eum: * vivent corda eórum in sǽculum sǽculi.
Reminiscéntur et converténtur ad Dóminum * univérsi fines terræ:
Et adorábunt in conspéctu ejus * univérsæ famíliæ géntium.
Quóniam Dómini est regnum: * et ipse dominábitur géntium.
Manducavérunt et adoravérunt omnes pingues terræ: * in conspéctu ejus cadent omnes qui descéndunt in terram.
Et ánima mea illi vivet: * et semen meum sérviet ipsi.
Annuntiábitur Dómino generátio ventúra: * et annuntiábunt cæli justítiam ejus pópulo qui nascétur, quem fecit Dóminus. 
Ant. Divisérunt sibi vestiménta mea, et super vestem meam misérunt sortem.
   
Post denudationem Altarium, hora competenti facto signo cum tabula, conveniunt Clerici ad faciendum Mandatum. Prælatus, seu Superior, super Amicti et Alba induitur Stola et Pluvial violaceis, et in loco ad id deputato, ministrante Diacono (qui paratus cum Subdiacono, ut in Missa, paramentis albis, ei assistit), imponit incensumin thuribulo: deinde Diaconus librum Evangeliorum ante pectus tenens genuflexus ante Superiorem, petii benedictionem: qua accepta, astan tibus duobus Acolythis cum candelabris accensis, et Subdiacon librum tenente, signat librum, e incensat, et cantat, ut moris est Evangelium: Ante diem festum Paschæ, ut in Missa. Qui finito, Subdiaconus portat librum apertum osculandum Superiori, et Diaconus eum de more incensatio Postea Superior exuitur Pluvial et per Diaconum et Subdiaconum præcingitur linteo, et sic præcinctus, assjstentibus sibi iisdem Diaono et Subdiacono, accedit ad otionem pedum, et per ordinem lispositis iis qui lavandi sunt, Clericis pelvim et aquam miniítrantibus, Subdiacono singuloum pedem dextrum tenente, ge!uflectens singulis, illorum pedem avat, extergit, et osculatur, Diacono præbente linteum ad absergendum. Et interim hæc subicripta cantantur:

Antiphona. Joann. 13, 34. Mandátum novum do vobis: ut diligátis ínvicem, sicut diléxi vos, dicit Dóminus. Ps. 118, 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini.

Et repetitur immediate Antiphona Mandátum novum. Et sic aliæ Antiphonæ, quæ habent Psalmos vel Versus, repetuntur. Et de quolibet Psalmo dicitur tantum primus Versus.

Antiphona. Joann. 13, 4, 5 et 15. Postquam surréxit Dóminus a cœna, misit aquam in pelvim, et cœpit laváre pedes discipulórum suórum: hoc exémplum réliquit eis. Ps. 47, 2. Magnus Dóminus, et laudábilis nimis: in civitáte Dei nostri, in monte sancto ejus. Postquam surréxit Dóminus.

Antiphona. Joann. 13, 12, 13 et 15. Dóminus Jesus, postquam cœnávit cum discípulis suis, lavit pedes eórum, et ait illis: Scitis, quid fécerim vobis ego, Dóminus et Magíster? Exémplum dedi vobis, ut et vos ita faciátis. Ps. 84, 2. Benedixísti, Dómine, terram tuam: avertísti captivitátem Jacob. Dóminus Jesus.
 
Antiphona. Joann. 13, 6-7 et 8. Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum, ℣. Venit ergo ad Simónem Petrum, et dixit ei Petrus.

Et repetitur Antiphona Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum. ℣. Quod ego fácio, tu nescis modo: scies autem póstea.

Tertio repetitur Antiphona Dómine, tu mihi lavas pedes? Respóndit Jesus et dixit ei: Si non lávero tibi pedes, non habébis partem mecum.

Antiphona. Si ego, Dóminus et Magíster vester, lavi vobis pedes: quanto magis debétis alter altérius laváre pedes? Ps. 48, 2. Audíte hæc, omnes gentes: áuribus percípite, qui habitátis orbem. Si ego, Dóminus.

Antiphona. Joann. 13, 35. In hoc cognóscent omnes, quia discípuli mei estis, si dilectiónem habuéritis ad ínvicem. ℣. Dixit Jesus discípulis suis. In hoc cognóscent.

Antiphona. 1 Cor. 13, 13. Máneant in vobis fides, spes, cáritas, tria hæc: major autem horum est cáritas. ℣. Nunc autem manent fides, spes, cáritas, tria hæc: major horum est cáritas. Máneant in vobis.

Antiphona. Benedícta sit sancta Trínitas atque indivísa Unitas: confitébimur ei, quia fecit nobíscum misericórdiam suam. ℣. Benedicámus Patrem, et Fílium, cum Sancto Spíritu. Ps. 83, 2- 3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. Benedícta sit.
   
Antiphona. 1 Joann. 2; 3; 4. Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. ℣. Congregávit nos in unum Christi amor. ℣. Exsultémus et in ipso jucundémur. ℣. Timeámus et amémus Deum vivum. ℣. Et ex corde diligámus nos sincéro.

Et repetitur Antiphona. Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. ℣. Simul ergo cum in unum congregámur: ℣. Ne nos mente dividámur, caveámus. ℣. Cessent júrgia malígna, cessent lites. ℣. Et in médio nostri sit Christus Deus.

Et repetitur Antiphona. Ubi cáritas et amor, Deus ibi est. ℣. Simul quoque cum Beátis videámus ℣. Gloriánter vultum tuum, Christe Deus: ℣. Gáudium, quod est imménsum atque probum, ℣. Sǽcula per infiníta sæculórum. Amen.

Post actionem Superior, vel qui aliis abluit pedes, lavat manus, et abstergit alio linteo: deinde rediens ad locum, ubi prius fuerat, accipit Pluviale, et stans capite detecto dicit:

Pater noster, secreto.

℣. Et ne nos indúcas in tentatiónem.
℞. Sed líbera nos a malo.
℣. Tu mandásti mandáta tua, Dómine.
℞. Custodíri nimis.
℣. Tu lavásti pedes discipulórum tuórum.
℞. Opera mánuum tuárum ne despícias.
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.
℞. Et clamor meus ad te véniat.
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.

Orémus.

ORATIO
Adésto, Dómine, quǽsumus, officio servitútis nostræ: et quia tu discípulis tuis pedes laváre dignátus es, ne despícias ópera mánuum tuárum, quæ nobis retinénda mandásti: ut, sicut hic nobis et a nobis exterióra abluúntur inquinaménta; sic a te ómnium nostrum interióra lavéntur peccáta. Quod ipse præstáre dignéris, qui vivis et regnas Deus: per ómnia sǽcula sæculórum. ℞. Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)