NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

jueves, 24 de marzo de 2016

ORDINARIO Y CANON DE LA SANTA MISA EN EL RITO ROMANO TRADICIONAL

 
"El santo Concilio amonesta con paternal amor, exhorta, ruega y suplica por las entrañas de misericordia de Dios nuestro Señor a todos, y a cada uno de cuantos se hallan alistados bajo el nombre de cristianos, que lleguen finalmente a convenirse y conformarse en esta señal de unidad, en este vínculo de caridad, y en este símbolo de concordia; y acordándose de tan suprema Majestad, y del amor tan extremado de Jesucristo nuestro Señor, que dio su amada vida en precio de nuestra salvación, y su carne para que nos sirviese de alimento; crean y veneren estos sagrados misterios de su Cuerpo y Sangre, con fe tan constante y firme, con tal devoción de ánimo, y con tal piedad y reverencia, que puedan recibir con frecuencia aquel pan sobresubstancial, de manera que sea verdaderamente vida de sus almas, y salud perpetua de sus entendimientos, para que confortados con el vigor que de él reciban, puedan llegar del camino de esta miserable peregrinación a la patria celestial, para comer en ella sin ningún disfraz ni velo el mismo pan de Angeles, que ahora comen bajo las sagradas especies". (Papa Julio III, Decreto Sobre el Santísimo Sacramento de la Eucaristía. En el Concilio de Trento, Sesión XIII, Cap. VIII., 11 de Octubre de 1551)
  
ORDO MISSÆ
   
Sacerdos paratus cum ingreditur ad Altare, facta illi debita reverentia, signat se signo crucis a fronte ad pectus, et clara voce dicit:
In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
    
Deinde, junctis manibus ante pectus, incipit Antiphonam:   Introíbo ad altáre Dei. 
Ministri respondent: Ad Deum, qui lætíficat juventútem meam. 

Postea alternatim cum Ministris dicit sequentem: 
Ps. 42, 1-5. S. Júdica me, Deus, et discérne causam meam de gente non sancta: ab hómine iníquo et dolóso érue me.
M. Quia tu es, Deus, fortitudo mea: quare me reppulísti, et quare tristis incédo, dum afflígit me inimícus? S. Emítte lucem tuam et veritátem tuam: ipsa me deduxérunt, et adduxérunt in montem sanctum tuum et in tabernácula tua. M. Et introíbo ad altáre Dei: ad Deum, qui lætíficat juventútem meam. S. Confitébor tibi in cíthara, Deus, Deus meus: quare tristis es, ánima mea, et quare contúrbas me? M. Spera in Deo, quóniam adhuc confitébor illi: salutáre vultus mei, et Deus meus. ℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. ℞. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Sacerdos repetit Antiphonam: Introíbo ad altáre Dei. Ministri respondet: Ad Deum, qui lætíficat juventútem meam. 
Signat se, dicens: ℣. Adjutórium nostrum in nómine Dómini. ℞. Qui fecit cœlum et terram.
     
Deinde junctis manibus profunde inclinatus facit Confessionem (In Missis Defunctorum, et in Missis de Tempore a Dominica Passionis usque ad Sabbatum sanctum exclusive, omittitur Psalmus Júdica me, Deus, cum Glória Patri, et repetitione Antiphonæ, sed dicto In nómine Patris, Introíbo, et Adjutórium, fit conféssio), ut sequitur: 
   
Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et vobis, fratres: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et opere: (Percutit sibi pectus ter, dicens:) mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et vos, fratres, orare pro me ad Dóminum, Deum nostrum.
   
Ministri respondent: Misereátur tui omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis tuis, perdúcat te ad vitam ætérnam.
Sacerdos dicit: Amen, et erigit se. 
   
Deinde Ministri repetunt Confessionem:
Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et tibi, pater: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et opere: (Percutit sibi pectus ter, dicens:) mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, pater, orare pro me ad Dóminum, Deum nostrum.
    
Postea Sacerdos, junctis manibus, facit absolutionem, dicens:
Misereátur vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam ætérnam.   ℞. Amen. 
   
Signat se signo crucis, dicens: 
Indulgéntiam, absolutionem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus. ℞. Amen. 
  
Et inclinatus prosequitur:
℣. Deus, tu convérsus vivificábis nos. 
℞. Et plebs tua lætábitur in te. 
℣. Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
℞. Et salutáre tuum da nobis.  
℣. Dómine, exáudi oratiónem meam.  
℞. Et clamor meus ad te véniat.  
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
  
Et extendens ac jungens manus, clara voce dicit: Orémus, ei ascendens ad Altare, dicit secreto: 
Aufer a nobis, quǽsumus, Dómine, iniquitátes nostras: ut ad Sancta sanctórum puris mereámur méntibus introíre. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
   
Deinde, manibus junctis super Altare, inclinatus dicit:  
Orámus te, Dómine, per mérita Sanctórum tuórum, (Osculatur Altare in medio) quorum relíquiæ hic sunt, et ómnium Sanctórum: ut indulgére dignéris ómnia peccáta mea. Amen.
   
In Missa sollemni, Celebrans, antequam legat Introitum, benedicit incensum, dicens: Ab illo benedicáris ✠, in cujus honore cremáberis. Amen. Et, accepto thuribulo a Diacono, incensat Altare, nihil dicens. Postea Diaconus, recepto thuribulo a Celebrante, incensat illum tantum. 
  

Deinde Celebrans signans se signo crucis incipit Introitum: quo finito, junctis manibus, alternatim cum Ministris dicit: 
Kýrie, eléison. Kýrie, eléison. Kýrie, eléison.
Christe, eléison. Christe, eléison. Christe, eléison.
Kýrie, eléison. Kýrie, eléison. Kýrie, eléison.
   
Postea in medio Altaris extendens et jungens manus, caputque aliquantulum inclínans, dicit, si dicendum est, Glória in excélsis Deo, et prosequitur junctis manibus. Cum dicit Adorámus te, Grátias agimus tibi, et Jesu Christe, et Súscipe deprecatiónem, inclinat caput; et in fine dicens: Cum Sancto Spíritu, signat se a fronte ad pectus:
Glória in excélsis Deo. Et in terra pax homínibus bonæ voluntátis. Laudámus te. Benedícimus te. Adorámus te. Glorificámus te. Grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam. Dómine Deus, Rex cœléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite, Jesu Christe. Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris. Qui tollis peccáta mundi, miserére nobis. Qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram. Qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quóniam tu solus Sanctus. Tu solus Dóminus. Tu solus Altíssimus, Jesu Christe. Cum Sancto Spíritu in glória Dei Patris. Amen.
    
Deinde osculatur Altare in medio, et versus ad populum dicit: 
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
    
Postea dicit: Orémus, et Orationes, unam aut plures, ut ordo Officii postulat. Sequitur Epistola, Graduale, Tractus, vel Allelúja cum Versu, aut Sequentia, prout Tempus aut qualitas Missæ postulat.
    
His finitis, si est Missa sollemnis, Diaconus deponit librum Evangeliorum super medium Altaris, et Celebrans benedicit incensum, ut supra: deinde Diaconus genuflexus ante Altare, manibus junctis, dicit:
Munda cor meum ac labia mea, omnípotens Deus, qui labia Isaíæ Prophétæ cálculo mundásti igníto: ita me tua grata miseratióne dignáre mundáre, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
    
Postea accipit librum de Altari, et rursus genuflexus petit benedictionem a Sacerdote, dicens: Jube, domne, benedícere.
   
Sacerdos respondet: 
Dóminus sit in corde tuo et in lábiis tuis: ut digne et competénter annúnties Evangélium suum: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen.
    
Et, accepta benedictione, osculatur manum Celebrantis: et cum aliis Ministris, incenso et luminaribus accedens ad locum Evangelii, stans junctis manibus, dicit: 
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
 
Et pronuntians: Sequéntia sancti Evangélii secúndum N., sive Inítium, pollice dexteræ manus signat librum in principio Evangelii, quod est lecturus, deinde seipsum in fronte, ore et pectore: et dum Ministri respondent Glória tibi, Dómine, incensat ter librum, postea prosequitur Evangelium junctis manibus. Quo finito, Subdiaconus defert librum Sacerdoti, qui osculatur Evangelium, dicens: Per evangélica dicta deleántur nostra delicta. Deinde Sacerdos incensatur a Diacono.
    
(Si vero Sacerdos sine Diacono et Subdiacono celebrat, delato libro ad aliud cornu Altaris, inclinatus in medio, junctis manibus dicit:
Munda cor meum ac labia mea, omnípotens Deus, qui labia Isaíæ Prophétæ cálculo mundásti igníto: ita me tua grata miseratióne dignáre mundáre, ut sanctum Evangélium tuum digne váleam nuntiáre. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen. 
Jube, Dómine, benedícere. Dóminus sit in corde meo et in lábiis meis: ut digne et competénter annúntiem Evangélium suum. Amen.
   
Deinde, conversus ad librum, junctis manibus, dicit: 
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
   
Et pronuntians: Inítium, sive Sequéntia sancti Evangélii secundum N., signat librum, et se in fronte, ore et pectore, et legit Evangelium, ut dictum est. Quo finito, respondet Minister: Laus tibi, Christe, et Sacerdos osculatur Evangelium, dicens: Per evangelica dicta, ut supra).
     
In Missis Defunctorum dicitur Munda cor meum, sed non petitur benedictio, non deferuntur luminaria, nec Celebrans osculatur librum.
   
Deinde ad medium Altaris extendens, elevans et jungens manus, dicit, si dicendum est, Credo in unum Deum, et prosequitur junctis manibus. Cum dicit Deum, caput Cruci inclinat: quod similiter facit, cum dicit Jesum Christum, et simul adorátur. Ad illa autem verba Et incarnátus est, genuflectit usque dum dicatur Et homo factus est. In fine ad Et vitam ventúri sǽculi, signat se signo crucis a fronte ad pectus.
Credo in unum Deum, Patrem omnipoténtem, factórem cœli et terræ, visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum. Et ex Patre natum ante ómnia sǽcula. Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero. Génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem ómnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de cœlis. (Hic genuflectitur) Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine: Et homo factus est. Crucifíxus étiam pro nobis: sub Póntio Piláto passus, et sepúltus est. Et resurréxit tértia die, secúndum Scriptúras. Et ascéndit in cœlum: sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum glória judicáre vivos et mórtuos: cujus regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fílio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per Prophétas. Et Unam Sanctam Cathólicam et Apostolicam Ecclésiam. Confíteor unum baptísma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum. Et vitam ventúri sǽculi. Amen.
  
Deinde osculatur Altare, et versus ad populum, dicit: 
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
   
Postea dicit: Orémus, et Offertorium. Quo dicto, si est Missa sollemnis, Diaconus porrigit Celebranti Patenam cum Hostia; si privata, Sacerdos ipse accipit Patenam cum Hostia, quam offerens, dicit:
Suscipe, sancte Pater, omnipotens ætérne Deus, hanc immaculátam hóstiam, quam ego indígnus fámulus tuus óffero tibi Deo meo vivo et vero, pro innumerabílibus peccátis, et offensiónibus, et neglegéntiis meis, et pro ómnibus circumstántibus, sed et pro ómnibus fidélibus christiánis vivis atque defúnctis: ut mihi, et illis profíciat ad salútem in vitam ætérnam. Amen.
  
Deinde faciens crucem cum eadem Patena, deponit Hostiam super Corporale. Diaconus ministrat vinum, Subdiaconus aquam in Calice: vel si privata est Missa, utrumque infundit Sacerdos, et aquam miscendam in Calice benedicit signo crucis, dicens:
Deus, qui humánæ substántiæ dignitátem mirabíliter condidísti, et mirabílius reformásti: da nobis per hujus aquæ et vini mystérium, ejus divinitátis esse consórtes, qui humanitátis nostræ fíeri dignátus est párticeps, Jesus Christus, Fílius tuus, Dóminus noster: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
     
In Missis Defunctorum dicitur prædicta Oratio: sed aqua non benedicitur. 
   
Postea accipit Calicem, et offert dicens:
Offérimus tibi, Dómine, cálicem salutáris, tuam deprecántes cleméntiam: ut in conspéctu divínæ majestátis tuæ, pro nostra et totíus mundi salute, cum odóre suavitátis ascéndat. Amen.
    
Deinde facit signum crucis cum Calice, et illum ponit super Corporale, et Palla cooperit: tum, junctis manibus super Altare, aliquantulum inclinatus, dicit:
In spíritu humilitátis et in ánimo contríto suscipiámur a te, Dómine: et sic fiat sacrifícium nostrum in conspéctu tuo hódie, ut pláceat tibi, Dómine Deus.
    
Erectus expandit manus, easque in altum porrectas jungens, elevátis ad cœlum oculis et statim demissis, dicit:
Veni, sanctificátor omnípotens ætérne Deus: Benedicit Oblata, prosequendo: et bene dic hoc sacrifícium, tuo sancto nómini præparátum.
   
Postea, (si sollemniter celebrat, benedicit incensum, dicens:
Per intercessiónem beáti Michaélis Archángeli, stantis a dextris altáris incénsi, et ómnium electórum suórum, incénsum istud dignétur Dóminus bene dícere, et in odórem suavitátis accípere. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
   
Et, accepto thuribulo a Diacono, incensat Oblata, modo in Rubricis generalibus præscripto, dicens:
Incénsum istud a te benedíctum ascéndat ad te, Dómine: et descéndat super nos misericórdia tua.
   
Deinde incensat Altare, dicens:
Ps. 140, 2-4. Dirigátur, Dómine, orátio mea, sicut incénsum, in conspéctu tuo: elevátio mánuum meárum sacrifícium vespertínum. Pone, Dómine, custódiam ori meo, et óstium circumstántiæ lábiis meis: ut non declínet cor meum in verba malítiæ, ad excusándas excusatiónes in peccátis.
   
Dum reddit thuribulum Diacono, dicit:
Accéndat in nobis Dóminus ignem sui amóris, et flammam ætérnæ caritátis. Amen.
   
Postea incensatur Sacerdos a Diacono, deinde alii per ordinem). 
   
Sacerdos lavat manus, dicens:
Ps. 25, 6-12. Lavábo inter innocéntes manus meas: et circúmdabo altáre tuum. Dómine: Ut áudiam vocem laudis, et enárrem univérsa mirabília tua. Dómine, diléxi decórem domus tuæ et locum habitatiónis glóriæ tuæ. Ne perdas cum ímpiis, Deus, ánimam meam, et cum viris sánguinum vitam meam: In quorum mánibus iniquitátes sunt: déxtera eórum repléta est munéribus. Ego autem in innocéntia mea ingréssus sum: rédime me et miserére mei. Pes meus stetit in dirécto: in ecclésiis benedícam te, Dómine.
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper: et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
In Missis Defunctorum, et Tempore Passionis in Missis de Tempore omittitur Glória Patri.
   
Deinde, aliquantulum inclinatus in medio Altaris, junctis manibus super eo, dicit:
Súscipe, sancta Trinitas, hanc oblatiónem, quam tibi offérimus ob memóriam passiónis, resurrectiónis, et ascensiónis Jesu Christi, Dómini nostri: et in honórem beátæ Maríæ semper Vírginis, et beáti Joannis Baptistæ, et sanctórum Apostolórum Petri et Pauli, et istórum et ómnium Sanctórum: ut illis profíciat ad honórem, nobis autem ad salútem: et illi pro nobis intercédere dignéntur in cœlis, quorum memóriam ágimus in terris. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
   
Postea osculatur Altare, et versus ad populum extendens, et jungens manus, voce paululum elevata, dicit:
Oráte, fratres: ut meum ac vestrum sacrifícium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
   
Minister, seu circumstantes respondent: alioquin ipsemet Sacerdos: 
Suscípiat Dóminus sacrifícium de mánibus tuis (vel meis) ad laudem et glóriam nominis sui, ad utilitátem quoque nostram, totiúsque Ecclésiæ suæ sanctæ.
   
Sacerdos submissa voce dicit: Amen.
   
Deinde, manibus extensis, absolute sine Orémus subjungit Orationes secretas. Quibus finitis, cum pervenerit ad conclusionem, clara voce dicit: Per ómnia sǽcula sæculórum, cum Præfatione, ut in sequentibus.
   
Præfationem incipit ambabus manibus positis hinc inde super Altare: quas aliquantulum elevat, cum dicit: Sursum corda. Jungit eas ante pectus, et caput inclinat, cum dicit: Grátias agamus Dómino, Deo nostro. Deinde disjungit manus, et disjunctas tenet usque ad finem Præfationis: qua finita, iterum jungit eas, et inclinatus dicit: Sanctus. Et cum dicit: Benedíctus, qui venit, signum crucis sibi producit a fronte ad pectus.
  
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
℣. Sursum corda.
℞. Habémus ad Dóminum.
℣. Grátias agámus Dómino, Deo nostro.
℞. Dignum et justum est.
  
Vere dignum et justum est...
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
    

CANON MISSÆ

Finita Præfatione, Sacerdos extendens, elevans aliquantulum et jungens manus, elevansque ad cœlum oculos, et statim demittens, profunde inclinatus ante Altare, manibus super eo positis, dicit:
Te igitur, clementíssime Pater, per Jesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum, súpplices rogámus, ac pétimus, Osculatur Altare et, junctis manibus ante pectus, dicit: uti accepta habeas et benedícas, Signat ter super Hostiam et Calicem simul, dicens: hæc dona, hæc múnera, hæc sancta sacrifícia illibáta, extensis manibus prosequitur: in primis, quæ tibi offérimus pro Ecclésia tua sancta Cathólica: quam pacificáre, custodíre, adunáre et régere dignéris toto orbe terrárum: una cum fámulo tuo Papa nostro N. (ommititur in Sede Vacante) et Antístite nostro N. et ómnibus orthodóxis, atque Cathólicæ et Apostólicae fídei cultóribus.
   
Commemoratio pro vivis 
Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuarum N. et N. Jungit manus, orat aliquantulum pro quibus orare intendit, deinde manibus extensis prosequitur: et ómnium circumstántium, quorum tibi fides cógnita est et nota devótio, pro quibus tibi offérimus:vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se suísque ómnibus: pro redemptióne animárum suárum, pro spe salútis et incolumitátis suæ: tibíque reddunt vota sua ætérno Deo, vivo et vero.
   
Infra Actionem
Communicántes, et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi:
____________________________
In Nativitate Domini et per Octavam dicitur: 
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo (in Missa gali, dicit noctem sacratíssimam celebrántes, qua) beátæ Maríæ intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem: sed et memóriam venerántes, in primis ejúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi:
____________________________
In Epiphania Domini et per Octavam dicitur: 
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Unigenitus tuus, in tua tecum glória coætérnus, in veritáte carnis nostræ visibíliter corporális appáruit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi:
____________________________
A Sabbato sancto usque ad Sábbatum in Albis dicitur: 
Communicántes, et diem sacratíssimum (In Sabbato sancto, dicitur: noctem sacratíssimam) celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Jesu Christi secúndum carnem: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi:
____________________________
In Ascensione Domini et per Octavam dicitur: 
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster, unigénitus Fílius tuus, unítam sibi fragilitátis nostræ substántiam in glóriæ tuæ déxtera collocávit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejuúsdem Dei ei Dómini nostri Jesu Christi:
____________________________
A Vigilia Pentecostes usque ad sequens Sábbatum inclusive dicitur: 
Communicántes, et diem sacratíssimum Pentecóstes celebrántes, quo Spíritus Sanctus Apóstolis innúmeris linguis appáruit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi:
____________________________
sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, Jacóbi, Philíppi, Bartholomǽi, Matthǽi, Simónis et Thaddǽi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
   

Tenens manus expansas super Oblata, dicit: 
Hanc igitur oblatiónem servitutis nostræ, sed et cunctae famíliæ tuæ,
  

(A Sabbato sancto usque ad Sabbatum in Albis inclusus et a Vigilia Pentecostes usque ad sequens Sabbatum inclusus additur: 
quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignatus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissionem ómnium peccatórum,)
____________________________
quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Jungit manus. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
  

 Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quǽsumus, Signat ter super Oblata, bene díctam, adscríp tam, ra tam, rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris: Signat semel super Hostiam, ut nobis Cor pus, et semel super Calicem, et San guis fiat dilectíssimi Fílii tui, Jungit manus, Dómini nostri Jesu Christi.
    
Qui prídie quam paterétur, Accipit Hostiam, accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, Elevat oculos ad cœlum, et elevátis óculis in cœlum ad te Deum, Patrem suum omnipoténtem, Caput inclinat, tibi grátias agens, Signat super Hostiam, bene dixit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et manducáte ex hoc omnes.
    

Tenens ambabus manibus Hostiam inter indices et pollices, profert verba consecrationis secrete, distincte et attente super Hostiam, et simul super omnes, si plures sint consecrandæ.
       
HOC EST ENIM CORPUS MEUM.
   
Quibus verbis prolatis, statim Hostiam consecratam genuflexus adorat: surgit, ostendit populo, reponit super Corporale, et genuflexus iterum adorat: nec amplius pollices et indices disjungit, nisi quando Hostia tractanda est, usque ad ablutionem digitorum.
   
Tunc, detecto Calice, dicit:
Símili modo postquam cœnátum est, Ambabus manibus accipit Calicem, accípiens et hunc præclárum Cálicem in sanctas ac venerábiles manus suas: item Caput inclinat, tibi grátias agens, Sinistra tenens Calicem, dextera signat super eum, bene dixit, dedítque discípulis suis, dicens: Accípite, et bíbite ex eo omnes.
   
Profert verba consecrationis super Calicem, attente, continuate, et secrete, tenens illum parum elevatum.
   
HIC EST ENIM CALIX SANGUINIS MEI, NOVI ET ÆTÉRNI TESTAMÉNTI: MYSTÉRIUM FÍDEI: QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. 
   
Quibus verbis prolatis, deponit Calicem super Corporale, et dicens secrete:  Hæc quotiescúmque fecéritis, in mei memóriam faciétis. 
      
Genuflexus adorat: surgit, ostendit populo, deponit, cooperit, et genuflexus iterum adorat. 
   
Deinde disjunctis manibus dicit:
Unde et mémores, Dómine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, ejusdem Christi Fílii tui, Dómini nostri, tam beátæ passiónis, nec non et ab ínferis resurrectiónis, sed et in cœlos gloriósæ ascensiónis: offérimus præcláræ majestáti tuæ de tuis donis ac datis, Jungit manus, et signat ter super Hostiam, et Calicem simul, dicens: hóstiam puram, hóstiam sanctam, hóstiam immaculátam, Signat semel super Hostiam, dicens: Panem sanctum vitæ ætérnæ, et semel super Calicem, dicens: et Calicem salútis perpétuæ.
    
Extensis manibus prosequitur: 
Supra quæ propítio ac seréno vultu respícere dignéris: et accépta habére, sicúti accépta habére dignátus es múnera púeri tui justi Abel, et sacrifícium Patriárchæ nostri Abrahæ: et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech, sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.
   
Profunde inclinatus, junctis manibus et super Altare positis, dicit: 
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: jube hæc perférri per manus sancti Angeli tui in sublíme altáre tuum, in conspéctu divínæ majestátis tuæ: ut, quotquot Osculatur Altare, ex hac altáris participatióne sacrosánctum Fílii tui Jungit manus, et signat semel super Hostiam, et semel super Calicem, Cor pus, et Sán guinem sumpsérimus, Seipsum signat, dicens: omni benedictióne cœlésti et grátia repleámur. Jungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
   
Commemoratio pro defunctis 
Meménto étiam, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N., qui nos præcessérunt cum signo fídei, et dórmiunt in somno pacis. Jungit manus, orat aliquántulum pro iis defunctis, pro quibus orare intendit, deinde extensis manibus prosequitur: Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus locum refrigérii, lucis pacis ut indúlgeas, deprecámur. Jungit manus, et caput inclinat, dicens: Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
      
Manu dextera percutit sibi pectus, elata aliquantulum voce dicens:
Nobis quoque peccatóribus Extensis manibus ut prius, secrete prosequitur: fámulis tuis, de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus, partem áliquam et societátem donáre dignéris, cum tuis sanctis Apóstolis et Martýribus: cum Joánne, Stéphano, Matthía, Bárnaba, Ignátio, Alexándro, Marcellíno, Petro, Felicitáte, Perpétua, Agatha, Lúcia, Agnéte, Cæcília, Anastásia, et ómnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consórtium, non æstimátor mériti, sed véniæ, quǽsumus, largítor admítte. Jungit manus. Per Christum, Dóminum nostrum. Per quem hæc ómnia, Dómine, semper bona creas, Signat ter super Hostiam, et Calicem simul, dicens: sancti ficas, viví ficas, bene dícis et præstas nobis.
   
Discooperit Calicem, genufiectit, accipit Hostiam inter pollicem et indicem manus dexteræ: et tenens sinistra Calicem, cum Hostia signat ter a labio ad labium Calicis, dicens:
Per ip sum, et cum ip so, et in ip so,
   
Cum ipsa Hostia signat bis inter se et Calicem, dicens: 
est tibi Deo Patri omnipotenti, in unitáte Spíritus Sancti,
   
Elevans parum Calicem cum Hostia, dicit: 
omnis honor, et glória.
   
Reponit Hostiam, Calicem Palla cooperit, genuflectit, surgit, et dicit intellegibili voce vel cantat:
Per omnia sǽcula sæculórum.  
℞. Amen 
     
Jungit manus
Orémus: Præcéptis salutáribus móniti, et divína institutióne formáti, audémus dícere:
  
Extendit manus
Pater noster, qui es in cœlis: Sanctificétur nomen tuum: Advéniat regnum tuum: Fiat volúntas tua, sicut in cœlo, et in terra. Panem nostrum quotidianum da nobis hódie: Et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris. 
Et ne nos indúcas in tentatiónem.  
℞. Sed líbera nos a malo. 
Sacerdos secrete dicit: Amen.
    
Líbera nos, quǽsumus, Dómine, ab ómnibus malis, prætéritis, præséntibus et futúris: et intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genetríce María, cum beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, atque Andréa, et ómnibus Sanctis, Signat se cum Patena a fronte ad pectus, da propítius pacem in diébus nostris: Patenam osculatur, ut, ope misericórdiæ tuæ adjúti, et a peccáto simus semper líberi et ab omni perturbatióne secúri.
   
Submittit Patenam Hostiæ, discooperit Calicem, genuflectit, surgit, accipit Hostiam, et eam super Calicem tenens utraque manu, frangit per medium, dicens:
Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum.
   
Et mediam partem, quam in dextera manu tenet, ponit super Patenam. Deinde ex parte, quæ in sinistra remanserat, frangit particulam, dicens:
Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus.
    
Aliam mediam partem, quam in sinistra manu habet, adjungit mediæ super Patenam positæ, et particulam parvam dextera retinens super Calicem, quem sinistra per nodum infra cuppam tenet, dicit intellegibili voce vel cantat:
Per omnia sǽcula sæculórum.  
℞. Amen.
       
Cum ipsa particula signat ter super Calicem, dicens:
Pax Dómini sit semper vobís cum.  
℞. Et cum spíritu tuo.
    
Particulam ipsam immittit in Calicem, dicens secrete:
Haec commíxtio, et Consecrátio Córporis et Sánguinis Dómini nostri Jesu Christi, fiat accipiéntibus nobis in vitam ætérnam. Amen.
    
Cooperit Calicem, genuflectit, surgit, et inclinatus Sacramento, junctis manibus, et ter pectus percutiens, intellegibili voce dicit:
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi: dona nobis pacem.
   
In Missis Defunctorum non dicitur miserére nobis, sed ejus loco dona eis réquiem, et in tertio additur sempitérnam. 
   
Deinde, junctis manibus super Altare, inclinatus dicit secrete sequentes Orationes: 
Dómine Jesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis: Pacem relínquo vobis, pacem meam do vobis: ne respícias peccáta mea, sed fidem Ecclésiæ tuæ; eámque secúndum voluntátem tuam pacifícáre et coadunáre dignéris: Qui vivis et regnas Deus per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
In Missis solemnibus, osculatur Altare, et dans pacem, dicit: 

Pax tecum. 
℞. Et cum spíritu tuo.
 
In Missa privata, dicitur Oratio, sed non datur pax. In Missis Defunctorum non datur pax, neque dicitur præcedens Oratio.
Dómine Jesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntáte Patris, cooperánte Spíritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificásti: líbera me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum ab ómnibus iniquitátibus meis, et univérsis malis: et fac me tuis semper inhærére mandátis, et a te numquam separári permíttas: Qui cum eódem Deo Patre et Spíritu Sancto vivis et regnas Deus in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Percéptio Córporis tui, Dómine Jesu Christe, quod ego indígnus súmere præsúmo, non mihi provéniat in judícium et condemnatiónem: sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis, et ad medélam percipiéndam: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
   
Genuflectit, surgit, et dicit: 

Panem cœléstem accipiam, et nomen Dómini invocábo.
   

Deinde parum inclinatus, accipit ambas partes Hostiæ inter pollicem et indicem sinistræ manus, et Patenam inter eundem indicem et medium supponit, et dextera tribus vicibus percutiens pectus, elata aliquantulum voce, ter dicit devote et humiliter:
Dómine, non sum dignus, Et secrete prosequitur: ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea.
    
Postea dextera se signans cum Hostia super Patenam, dicit:
Corpus Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam meam in vitam ætérnam. Amen.
   
Et se inclinans, reverenter sumit ambas partes Hostiæ: quibus sumptis, deponit Patenam super Corporale, et erigens se jungit manus, et quiescit aliquantulum in meditatione Sanctissimi Sacramenti. 

     
Deinde discooperit Calicem, genuflectit, colligit fragmenta, si quæ sint, extergit Patenam super Calicem, interim dicens:
Quid retríbuam Dómino pro ómnibus, quæ retríbuit mihi? Cálicem salutáris accípiam, et nomen Dómini invocábo. Laudans invocábo Dóminum, et ab inimícis meis salvus ero.
    
Accipit Calicem manu dextera, et eo se signans, dicit:
 
Sanguis Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam meam in vitam ætérnam. Amen.
    
Et sinistra supponens Patenam Calici, reverenter sumit totum Sanguinem cum particula. Quo sumpto, si qui sunt communicandi in Missa,
Sacerdos post sumptionem Sanguinis, antequam se purificet. 

----------------------------------------
Facta genuflexione, ponat particulas consecratas in Pyxide, vel, si pauci sint communicandi, super Patenam, nisi a principio positæ fuerint in Pyxide seu alio Calice. Interim minister ante eos extendit linteum seu velum album, et pro eis facit Confessionem dicens:
Confíteor Deo omnipoténti, beátæ Maríæ semper Vírgini, beáto Michaéli Archángelo, beáto Joánni Baptístæ, sanctis Apóstolis Petro et Paulo, ómnibus Sanctis, et tibi, pater: quia peccávi nimis cogitatióne, verbo et opere: mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam semper Vírginem, beátum Michaélem Archángelum, beátum Joánnem Baptístam, sanctos Apóstolos Petrum et Paulum, omnes Sanctos, et te, pater, orare pro me ad Dóminum, Deum nostrum.
   
Sacerdos iterum genuflectit, et manibus junctis vertens se ad populum in cornu Evangelii, dicit:
℣. Misereátur vestri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis vestris, perdúcat vos ad vitam ætérnam.   ℞. Amen.
℣. Indulgéntiam, absolutionem et remissiónem peccatórum nostrórum tríbuat nobis omnípotens et miséricors Dóminus. ℞. Amen.
  
Postea genuflectens, accipit manu sinistra Pyxidem seu Patenam cum Sacramento, dextera vero sumit unam particulam, quam inter pollicem et indicem tenet aliquantulum elevatam super Pyxidem seu Patenam, et conversus ad communicandos in medio Altaris, dicit:
Ecce Agnus Dei, ecce, qui tollit peccáta mundi. Dómine, non sum dignus, ut intres sub tectum meum, sed tantum dic verbo, et sanábitur ánima mea. 
  
Quibus verbis tertio repetitis, accedit ad eorum dexteram, hoc est, ad latus Epistolæ, et unicuique porrigit Sacramentum faciens cum eo signum crucis super Pyxidem vel Patenam, et simul dicens:
Corpus Dómini nostri Jesu Christi custódiat ánimam tuam in vitam ætérnam. Amen.
   
Omnibus communicatis, revertitur ad Altare, nihil dicens: et non dat eis benedictionem, quia illam daturus est in fine Missæ. Si particulæ positae erant super Corporale, extergit illud cum Patena, et si qua in eo fuerint fragmenta, in Calicem immittit.
----------------------------------------
Postea dicit:
Quod ore súmpsimus, Dómine, pura mente capiámus: et de munere temporáli fiat nobis remédium sempitérnum.
        
Interim porrigit Calicem ministro, qui infundit in eo parum vini, quo se purificat: deinde prosequitur:

Corpus tuum, Dómine, quod sumpsi, et Sanguis, quem potávi, adhǽreat viscéribus meis: et præsta; ut in me non remáneat scélerum mácula, quem pura et sancta refecérunt sacraménta: Qui vivis et regnas in sǽcula sæculórum. Amen.
    
Abluit et extergit digitos, ac sumit ablutionem: extergit os et Calicem, quem, plicato Corporali, operit et collocat in Altari ut prius: deinde prosequitur Missam. Dicto, post ultimam Orationem,
℣. Dóminus vobíscum. ℞. Et cum spíritu tuo, dicit pro Missæ qualitate, vel Ite, Missa est, vel Benedicámus Dómino. ℞. Deo grátias.
  
In Missis Defunctorum dicit:
℣.
Requiescant in pace. 
℞. Amen.
   
In Tempore Paschali, hoc est a Missa Sabbati sancti usque ad Sabbatum in Albis inclusive in Missis de Tempore, dicit:
℣. Ite, Missa est, allelúja, allelúja. 
℞. Deo grátias, allelúja, allelúja.
  
Dicto Ite, Missa est, vel Benedicámus Dómino, Sacerdos inclinat se ante medium Altaris, et manibus junctis super illud, dicit secrete:
Pláceat tibi, sancta Trínitas, obséquium servitútis meæ: et præsta; ut sacrifícium, quod óculis tuæ majestátis indígnus óbtuli, tibi sit acceptábile, mihíque et ómnibus, pro quibus illud óbtuli, sit, te miseránte, propitiábile. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.

  
Deinde osculatur Altare: et elevatis oculis, extendens, elevans et jungens manus, caputque Cruci inclínans, dicit: Benedícat vos omnípotens Deus, et versus ad populum, semel tantum benedícens, etiam in Missis sollemnibus, prosequitur: Pater, et Fílius, et Spíritus Sanctus. ℞. Amen.
  
Deinde Sacerdos in cornu Evangelii, junctis manibus dicit:
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo. 
   
Et signans signo crucis primum Altare vel librum, deinde se in fronte, ore et pectore, dicit: 
Initium sancti Evangélii secúndum Joánnem (vel si aliud Evangelium legendum sit: Sequéntia sancti Evangélii secúndum N.)
℞. Glória tibi, Dómine.
  
Junctis manibus prosequitur:
Joann. 1, 1-14. In princípio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in princípio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt: et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in ténebris lucet, et ténebræ eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joánnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lúmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lúmine. Erat lux vera, quæ illúminat omnem hóminem veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In própria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri, his, qui credunt in nómine ejus: qui non ex sanguínibus, neque ex voluntáte carnis, neque ex voluntáte viri, sed ex Deo nati sunt. Genuflectit dicens: Et Verbum caro factum est, Et surgens prosequitur: et habitávit in nobis: et vídimus glóriam ejus, glóriam quasi Unigéniti a Patre, plenum grátiæ et veritatis.  
℞. Deo grátias.
    
In Missis Defunctorum non datur benedictio, sed dicto Requiéscant in pace, dicit: Pláceat tibi, sancta Trinitas; deinde osculato Altari, legit Evangélium sancti Joánnis. Finito Evangelio sancti Joannis, discedens ab Altari, pro gratiarum actione dicit Antiphona Trium puerórum, cum reliquis.
  
In Missa privata, finito Evangelio, discendens ab Altari, et dicit Preces de Leonis P.P. XIII:
℣. Ave María, gratia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus.
℞. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hóra mortis nostræ. Amen. 
  
℣. Ave María, gratia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus.
℞. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hóra mortis nostræ. Amen.
   
℣. Ave María, gratia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus.
℞. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hóra mortis nostræ. Amen.
    
Salve Regína, Mater misericórdiæ, vita, dulcédo, et spes nostra, salve. Ad te clamámus éxsules fílii Evæ. Ad te suspirámus, geméntes et fléntes in hac lacrimárum valle. Eia, ergo, Advocáta nostra, illos tuos misericórdes óculos ad nos convérte. Et Jésum, benedíctum frúctum ventris tui, nobis post hoc exílium osténde. O clémens, O pía, O dulcis Virgo María. Amen.
℣. Ora pro nobis, Sancta Dei Génitrix.
℞. Ut digni efficiámur promissiónibus Christi.
     
℣. Orémus: Deus, refúgium nóstrum et vírtus, pópulum ad te clamántem propítius réspice; et intercedénte gloriósa, et immaculáta Virgine Dei Genitríce María, cum beáto Joseph, ejus Spónso, ac beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo, et ómnibus Sánctis, quas pro conversióne peccatórum, pro libertáte et exaltatióne sanctæ Matris Ecclésiæ, preces effúndimus, miséricors et benígnus exáudi. Per eúndum Chrístum Dóminum nostrum. Amen.
   
℞. Sancte Michaël Archángele, defénde nos in prǽlio; contra nequítiam et insídias diáboli esto præsídium. Impéret illi Deus, súpplices deprecámur: tuque, Prínceps milítiae cæléstis, Sátanam aliósque spíritus malígnos, qui ad perditiónem animárum pervagántur in mundo, divína virtúte in inférnum detrúde. Amen.
  
℣. Cor Jesu sacratíssimum.
℞. Miserére nobis.
℣. Cor Jesu sacratíssimum.
℞. Miserére nobis.
℣. Cor Jesu sacratíssimum.
℞. Miserére nobis. 
   
Et dicit pro gratiarum actione Antiphona Trium puerórum, cum reliquis. Deinde, cooperto capite, Sacerdos revertit in sacrarium.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)