Misa propia de la Congregación del Santísimo Redentor.
S. GERARDI MAJELLA
Confessoris
Duplex 2. Classis.
Introitus. Gal. 2, 19-20. Christo confíxus sum Cruci: vivo áutem, jam non ego:
vivit vero in me Christus.
Ps. 41, 1. Quemádmodum desíderat cerva rivos aquárum, ita
desíderat ánima mea te, Deus.
V. Glória Patri.
ORATIO
Deus, qui beátum Gerárdum a juventúte sua ad Te attráhere, et imágini Fílii Tui Crucifíxi confórmem fíeri voluísti: tríbue, quǽsumus, ut ejus exémpla sectántes, in eámdem imáginem transformémur. Per eúmdem Dóminum.
Et fit commemoratio S. Hedwigis Viduæ:
ORATIO
Deus, qui beátam Hedwígem a sǽculi pompa ad húmilem tuæ Crucis sequélam toto corde transíre docuísti: concéde; ut ejus méritis et exémplo discámus peritúras mundi calcáre delícias, et in ampléxu tuæ Crucis ómnia nobis adversántia superáre: Qui vivis.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 8, 14-18, 28-30.
Fratres: Quicúmque Spíritu Dei
agúntur, ii sunt fílii Dei. Non
enim accepístis spíritum servitútis
íterum in timóre, sed accepístis
spíritum adoptiónis filiórum, in
quo clamámus: Abba, Pater. Ipse
enim Spíritus testimónium reddit
spirítui nostro quod sumus filii
Dei; si áutem filii, et herédes:
herédes quídem Dei, coherédes
áutem Christi, si tamen compátimur, ut et conglorificémur. Exístimo enim quod non sunt condígnæ passiónes hujus témporis
ad futúram glóriam quæ revelábitur in nobis. Scimus áutem quóniam diligéntibus Deum ómnia
cooperántur in bonum, iis qui secúndum propósitum vocáti sunt
sancti. Nam quos præscívit, et
prædestinávit confórmes fíeri imáginis Fílii sui, ut sit ipse primogénitus in multis frátribus. Quos áutem prædestinávit, hos et vocávit; et quos vocávit, hos et justificávit: quos áutem justificávit,
illos et glorificávit.
Graduale. Coloss. 3, 3-4. Mórtui enim estis, et vita vestra est abscóndita cum Christo in Deo.
℣. Cum Christus apparúerit, vita
vestra, tunc et vos apparébitis
cum ipso in glória.
Allelúia, allelúia. ℣. Jac. 1, 9. Gloriétur frater húmilis in exaltatióne sua. Allelúja.
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et versu sequenti, dicitur:
Tractus. Gal. 5, 24. Qui áutem sunt Christi, carnem suam
crucifixérunt cum vítiis et concupiscéntiis.
℣. Coloss. 1, 24.
Adímpleo ea, quæ desunt passiónum Christi, in carne mea.
℣. Philipp. 1, 20-21. Et nunc
magnificábitur Christus in córpore meo, sive per vitam sive
per mortem. Mihi enim vívere
Christus est, et mori lucrum.
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Jac. 1, 9. Gloriétur frater húmilis in exaltatióne sua. Allelúja.
℣. Phil. 3, 20-21. Salvatórem
exspectámus Dóminum nostrum Jesum Christum, qui reformávit corpus humilitátis nostræ configurátum córpori
claritátis suæ. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii
secúndum Matthǽum.
Matth. 11, 25-30.
In illo témpore: Respóndens
Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pаter, Dómine cœli et terræ, quía
abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita Pater: quóniam sic fuit
plácitum ante te. Ómnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo
novit Fílium, nisi Pater: néque
Patrem quis novit, nisi Fílius, et
cui volúerit Fílius reveláre. Veníte
ad me, omnes qui laborátis et
oneráti estis, et ego refíciam vos.
Tóllite jugum meum super vos, et
díscite a me, quía mitis sum et
húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum
enim meum suáve est, et onus
meum leve.
Offertorium.
Rom. 12, 1. Obsecro vos, fratres,
per misericórdiam Dei, ut exhibeátis córpora vestra hóstiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem.
SECRETA
Accénde, Dómine, corda nostra tuæ caritátis igne, quo fámulus tuus Gerárdus, dum Sacris áderat, æstuábat. Per Dóminum.
Pro S. Hedwige.
SECRETA
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quórum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum.
Communio. 1 Petr. 4, 13. Communicántes
Christi passiónibus gaudéte, ut in revelatióne glóriæ ejus gaudeátis
exsultántes.
POSTCOMMUNIO
Quod súmpsimus, Dómine, Sacraméntum, perpétuum nobis Tibi placéndi íngerat desidérium: beáti Gerárdi exémplo, voluntátem tuam júgiter éxsequi studeámus. Per Dóminum.
Pro S. Hedwige.
POSTCOMMUNIO
Satiásti, Dómine, famíliam tuam munéribus sacris: ejus, quǽsumus, semper interventióne nos réfove, cujus solémnia celebrámus. Per Dóminum.

No hay comentarios:
Publicar un comentario
Preferiblemente, los comentarios deberán relacionarse con el artículo. De otro modo, se publicará en función de la pertinencia del contenido.
Los administradores se reservan el derecho de publicación y respuesta, y renuncian a TODA responsabilidad civil, administrativa, penal y canónica por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida, y los insultos a la administración constituyen causal de no publicación.
Comentar aquí significa aceptar las condiciones anteriores. De lo contrario, ABSTENERSE.