Sanctíssimo in Christo Patri, et Dómino Innocéntio Dei grátia, Sacrosánctæ Románæ Ecclésiæ summo Pontífici, Bela, eádem grátia rex Hungáriæ, reveréntiam in ómnibus tam débitam, quam devótam.
Cum regnum Hungáriæ per pestem Tartarórum pro majóri parte in solitúdinem sit redáctum et quasi óvile sǽpibus sit divérsis infidélium genéribus circumséptum, utpóte Ruthenórum, Cumanórum, Brodnicórum a parte oriéntis; Bulgarórum et Bosnénsium Hæreticórum a parte merídiei contra quos ad præsens étiam per nostrum exércitum dimicávimus; Alamanórum vero a parte occidéntis et Aquilónis, a quíbus propter consímilem professiónem fídei fructum alicújus subsídii dignum regnum sentíre déberet; non fructum, sed spinas guérræ suæ sentíre compéllitur bona dicti regni per rápinas subitáneas diripiéntium; propter quod, sed máxime propter Tártaros, quos tímere per experiéntiam belli dídicit, prout áliæ natiónes, per quas transíerant, consimíliter didícerunt; requísito consílio Prælatórum et Príncipum nostri regni ad Christi Vicárium, et fratres suos, támquam ad únicum et últimum in últimis christiánæ fídei necessitátibus protectórem, dignum dúximus confúgere:
Ne nobis imo potius vobis in nobis et aliis Christicolis accidat, quod timetur. Rumores enim de Tartaris de die in diem nobis adveniunt, quod non solum contra nos, cui indignati sunt quam plurimum, eo quod post tantam læsionem _eis subesse renuimus; cum omnes aliæ nationes, contra quas reperti sunt vires suas, tributarias se eisdem constituerunt, et specialiter regiones, quæ ex parte orientis cum regno nostro conterminantur, sicut Ruscia, Cumania, Brodnici, Bulgaria, quæ in magna parte nostro dominio antea subjacébant; imo etiam contra totam Christianitatem condixerunt et prout a quam pluribus fide dignis pro certo dicitur, firmiter in brevi proposuerunt, contra totam Europam suum innumerabilem exercitum destinare; timemus etiam, quod si ipsa gens venerit, et nostri nequeuntes, vel etiam nolentes sævitiam ferocitatis Tartaricæ hostiliter sustinere, eorumdem jugo, Nobis etiam invitis timore ducti, se submittant, sicut jam fecerunt sui præfati alii vicini: nisi per circumspectam sedis Apostolicæ provisionem regnum nostrum cautius et potentius muniatur, ut consolentur populi, qui habitant in eodem.
Nos autem hoc scribimus principaliter propter duo, ne possimus argui super possibilitate et negligentia. Super possibilitatis articulo dicimus, quod quidquid ad esse possibilitatis nostræ super hoc per experientiam facti concludi potuit, nos conclusimus. Nos et Nostra, Tartarorum viribus et ingeniis nondum cognitis exponentes.
Super negligentia vero nequaquam redargui possumus: requisivimus enim, adhuc Tartaris in regno nostro dimicantibus contra nos super condicto negocio tres totius Christianitatis principaliores Curias; scilicet: Vestram, quæ divina, et magistra omnis Curiæ a Christicolis creditur, et habetur. Et imperialem cui etiam propter hoc nos submittere decreveramus, si tempore prædictæ pestilentiæ nobis competens auxilium impenderet et juvamen. Francorum etiam curiam requiri fecimus, de quibus omnibus nihil consolationis, vel subsidium recepimus nisi verba.
Nos vero ad id, quod potuimus recurrentes, propter bonum Christianitatis, majestatem regiam humiliando duas filias nostras duobus Ducibus Ruthenorum, et tertiam Duci Poloniæ tradidimus in uxores ut per ipsos, et amicos nostros alios, qui sunt ex parte orientis, sciremus nova, quæ multum latent, de Tartaris; ut sic eorumdem conatibus et fraudulentis ingeniis utcumque commodius resistere valeamus. Cumanos etiam in regno nostro recepimus, et proh! dolor, per paganos hodie regnum nostrum defendimus; et per paganos infideles Ecclesiæ conculcamus; amplius propter defensionein fidei Christianæ filio nostro primogenito Cumanam quamdarn thoro conjúnximus maritali; ut per hoc vitaremus deterius, et ut occasionem aliquam nancisci possemus, per quam valeremus eosdem, sicut plures jam fecimus, ad Baptismi lavacrum convocare.
Ex his ergo et aliis exoptamus ut pateat Sanctitati Summi Pontificis per argumentum evidens, quod in tot rerum angariis, a nullo Christianorum Europæ Principe seu gente alicujus juvaminis emolumentum recepimus; nisi a domo Hospitalis Hierosolymitani, cujus fratres nuper ad requisitionem nostram arma sumserunt contra paganos et Schismaticos ad defensionem regni nostri et fidei christianæ; quos jam partim collocavimus in loco magis suspecto; videlicet in confinio Cumanorum ultra Danubium, et Bulgarorum, per quem etiam locum tempore invasionis regni nostri ad nos habuit aditum exercitus Tartarorum; de quo loco etiam intendimus et speramus, quod si factum nostrum et dictorum fratrum Deus prosperaverit, et sedes apostolica eísdem favorem suum dignata fuerit impertiri, quod propagine catholicæ fidei sicut protenditur Danubius usque ad mare Constantinopolitanum per ipsos poterimus propagare, et sic Romano imperio et etiam terræ sanctæ poterunt impendere subsidia oportuna; partim vero eosdem in medio regni nostri collocavimus, ad defensionem Castrorum quæ circa Danubium ædificari facimus; cum gens nostra ad hoc exstiterit insueta; quia in hoc resedit examinatum quam pluries nostrum consilium, quod esset, salubrius nobis et toti Europæ, ut Danubius fortalitiis muniretur: hæc enim est aqua contradictionis: hic Heraclius occurrit Cosróæ pro romano imperio defendendo, et hic etiam nos quomodocunque improvisi et nunc enormiter læsi per decem menses contradiximus Tartaris, regno nostro tunc fere penitus fortaliciis et defensoribus immunito; quod quod absit, si possideretur a Tartaris, esset pro ipsis apertum hostium ad alias fidei catholicæ regiones; tum quia ex ista parte versus Christicolas non est mare impediens; tum quia possent familias suas, et animalia, in quibus mirabiliter ibidem aptius, quam alibi collocare. Tótila (Átila) in exemplum veniat, qui ex parte Orientis ad Occidentem veniens subjugandam, in medio regni Hungariæ sedem suam principaliter collocavit; et contra Cǽsares, qui ex occidente ad sibi submittendum oriens dimicabant, quam plurima ad constructionem exercitus faciunt, infra regni nostri terminos deponebant.
Super his ergo provideat circumspecta Pontificalis Sanctitas, et antequam vulnus marcescat, salutare dignetur apponere medicamen. Admiratur enim quam plurimum Sapientum multitudo eo, quod rebus, ut nunc, sic se habentibus regem Franciæ, tam nobile membrum Ecclesiæ, de Europæ finibus Vestra Paternitas licentiari sustinuit. Admiratur inquam, et admirarit non desinit, eo quod Apostolica Clementia multis provideat, sicut Constantinopolitano imperio et ultramarinis partibus, quæ si amitterentur, quod absit, non tantum noceret Europæ inhabitatoribus, quantum si regnum nostrum solum a Tartaris contingeret possideri.
Protestamur itaque Deum et hominem, quod tanta est necessitas negotii, quod nisi diversa viarum pericula nobis contradicunt, non solum nuncios quos mittimus, mitteremus, sed etiam ad proclamandum in facie totius Ecclesiæ, ad excusandum nos, licentiandum, etiam licet invitos ad componendum cum Tartaris, si super hoc auxilium non impenderit Paterna Sanctitas, et necessitas ingruerit, ad pedes vestros personaliter venissemus.
Supplicamus igitur, ut consideret Sancta Mater Ecclesia et si non nostra, saltem sanctorum regum, Prædecessorum nostrorum merita, qui plena devotione et reverentia se et suum populum per eorum prædicationem orthodoxæ fidei subjugatum inter ceteros mundi Principes in puritate fidei et obedientiæ servaverunt, propter quæ sibi et suis Successoribus, quamdiu eis successerunt prospera, Apostolica sedes irrequisita, et interdum promittebat omnem gratiam et favorem, si necessitas immineret.
Ea ergo gravis nunc necessitas imminere pro certo creditur; aperite paterna viscera, manum competentis subsidii pro defensione fidei et utilitate publica, in tantæ persecutionis tempore porrigendo. Alioquin si in petitione tam favorabili, et universaliter pro obedientibus Romanæ Ecclesiæ tam necessaria, quod credere non possimus, pateremur repulsam, cogeremur non tanquam filii, sed privigni, necessitate compulsi, quasi extra gregem Patris exclusi, suffragia mendicare.
Datum in Potoka in die Sancti Martini Episcopi et Confessoris III. Idus Novembris.