NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

sábado, 26 de marzo de 2016

SAGRADO TRIDUO PASCUAL: MISA DEL SÁBADO SANTO

Del Misal Romano de San Pío V 
       
SABBATO SANCTO
Statio Joannem in Laterano — I classis, semiduplex
         
Hora competenti tobaleis cooperiuntur Altare, sed candelæ exstinctæ manent usque ad principium Missæ. Interim excutitur ignis de lapide foris ecclesiam, et ex eo accenduntur carbones. Dicta Nona in Choro, Sacerdos indutus Amictu, Alba, Cingulo, Stola, ei Pluviali violaceo, vel sine Casula, abtantibus sibi Ministris cum Cruce, aqua benedicta, et incenso, ante portam ecclesiæ, si commode potest, vel in ipso aditu ecclesiæ benedicit novum ignem, dicens:
   
℣. Dóminus vobíscum. 
℞. Et cum spíritu tuo.
   
Orémus. 
   
ORATIO 
Deus, qui per Fílium tuum, angulárem scílicet lápidem, claritátis tuæ ignem fidélibus contulísti: prodúctum e sílice, nostris profutúrum úsibus, novum hunc ignem sanctí fica: et concéde nobis, ita per hæc festa paschália coeléstibus desidériis inflammári; ut ad perpétuæ claritátis, puris méntibus, valeámus festa pertíngere. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. 
℞. Amen.
  
Orémus. 
  
ORATIO 
Dómine Deus, Pater omnípotens, lumen indefíciens, qui es cónditor ómnium lúminum: béne dic hoc lumen, quod a te sanctificátum atque benedíctum est, qui illuminásti omnem mundum: ut ab eo lúmine accendámur, atque illuminémur igne claritátis tuæ: et sicut illuminásti Móysen exeúntem de Ægýpto, ita illumines corda, et sensus nostros; ut ad vitam et lucem ætérnam perveníre mereámur. Per Christum, Dóminum nostrum. 
℞. Amen.
   
Orémus. 
ORATIO 
Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: benedicéntibus nobis hunc ignem in nómine tuo, et unigéniti Fílii tui, Dei ac Dómini nostri Jesu Christi, et Spíritus Sancti, cooperári dignéris; et ádjuva nos contra igníta tela inimíci, et illústra grátia coelésti: Qui vivis et regnas cum eódem Unigénito tuo, et Spíritu Sancto, Deus: per ómnia sǽcula sæculórum. 
℞. Amen.
     
Deinde benedicit quinque grana incensi ponenda in Cereo, dicens absolute hanc Orationem: 
Véniat, quǽsumus, omnípotens Deus, super hoc incénsum larga tuæ bene dictiónis infúsio: et hunc noctúrnum splendórem invisíbilis regenerátor accénde; ut non solum sacrifícium, quod hac nocte litátum est, arcána lúminis tui admixtióne refúlgeat; sed in quocúmque loco ex hujus sanctificatiónis mystério aliquid fúerit deportátum, expúlsa diabólicæ fraudis nequítia, virtus tuæ majestátis assístat. Per Christum, Dóminum nostrum. 
℞. Amen.
     
Dum benedicit grana incensi, Acolythus assumens de carbonibus benedictis ponit in thuribulo: et finita Oratione supradicta, Sacerdos de navicula ponit incensum in thuribulo, benedícens illud more solito: deinde prædicta grana incensi et ignem ter aspergit aqua benedícta, dicens: Aspérges me, Dómine, sine cantu et sine Psalmo, et ter adolet incenso. Interim omnia luminaria ecclesiæ exstinguuntur, ut de igne Benedicto postmodum accendantur. Tum Diaconus indutus Dalmatica albi coloris, accipit arundinem cum tribus candelis in summitate illius, triangulo distinctis. Præcedit Thuriferarius cum Acolytho deferenti in vase quinque grana incensi: sequitur Subdiaconus cum Cruce, et Clerus per ordinem: deinde Diaconus cum arundine, post eum Celebrans. Cum Diaconus ingressus est ecclesiam, inclinat arúndinem, et Acolythus deferens candelam accensam de novo igne, accendit unam ex illis tribus candelis désuper positis: et Diaconus elevans arundinem, genuflectit, similiter et omnes alii cum eo, præter Subdiaconus et thuriferarium, genuflectentes versus cereum benedictum, respondent:
   
℣. Lumen Christi. 
℞. Deo grátias.
   
Et procédens ad medium ecclesiæ, ibi accenditur alia candela: et iterum genuflexus, ut supra, altius cantat: 
℣. Lumen Christi. 
℞. Deo grátias.
   
Tertio procedit ante Altare, ubi accenditur tertia candela: etrursum genuflexus, ut prius, adhuc altius cantat: 
℣. Lumen Christi. 
℞. Deo grátias. 
    
Deinde Celebrans ascendit ad Altare in cornu Epistolæ, et Diaconus dat arúndinem uni Acolytho: et accipiens librum, petit a Celebrante benedictionem, ut fit ad Evangelium, Sacerdote dicente: 
Dóminus sit in corde tuo et in labiis tuis: ut digne et competénter annúnties suum paschále præcóniurn: In nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti. Amen. 
   
Postea vadit ad pulpitum, et ponit super eo librum, et incensat. A dextris Diaconi stent Subdiaconus cum Cruce, et Thuriferarius: a sinistris duo Acolythi, ille qui tenet arúndinem, et alius tenens in vase quinque grana incensi benedicti figenda in Cereo. Tunc, surgentibus omnibus, et stantibus, ut fit ad Evangelium, Diaconus cantat: 
Exsúltet jam Angélica turba coelórum: exsúltent divina mystéria: et pro tanti Regis victória tuba ínsonet salutáris. Gáudeat et tellus tantis irradiáta fulgóribus: et ætérni Regis splendóre illustráta, totíus orbis se séntiat amisísse calíginem. Lætétur et mater Ecclésia, tanti lúminis adornáta fulgóribus: et magnis populórum vócibus hæc aula resúltet. Quaprópter astántes vos, fratres caríssimi, ad tam miram hujus sancti lúminis claritátem, una mecum, quæso, Dei omnipoténtis misericórdiam invocáte. Ut, qui me non meis méritis intra Levitárum númerum dignatus est aggregáre: lúminis sui claritátem infúndens, Gérei hujus laudem implére perfíciat. Per Dominum nostrum Jesum Christum, Fílium suum: qui cum eo vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: Per omnia sǽcula sæculórum.
 ℞. Amen.
   
℣. Dóminus vobíscum. 
℞. Et cum Spíritu tuo. 
℣. Sursum corda. 
℞. Habémus ad Dóminum. 
℣. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
℞. Dignum et justum est. 
   
Vere dignum et justum est invisibilem Deum Patrem omnipoténtem Filiúmque ejus unigénitum, Dominum nostrum Jesum Christum, toto cordis ac mentis afféctu et vocis ministério personáre.
Qui pro nobis ætérno Patri Adæ débitum solvit: et véteris piáculi cautiónem pio cruóre detérsit.
 Hæc sunt enim festa paschália, in quibus verus ille Agnus occíditur, cujus sánguine postes fidelium consecrántur.
Hæc nox est, in qua primum patres nostros, fílios Israël edúctos de Ægýpto, Mare Rubrum sicco vestígio transire fecísti.  
Hæc ígitur nox est, quæ peccatórum ténebras colúmnæ illuminatióne purgávit.
Hæc nox est, quæ hódie per univérsum mundum in Christo credéntes, a vítiis sǽculi et calígine peccatórum segregátos, reddit grátiæ, sóciat sanctitáti.  
Hæc nox est, in qua, destrúctis vínculis mortis, Christus ab ínferis victor ascéndit.  
Nihil enim nobis nasci prófuit, nisi rédimi profuísset. O mira circa nos tuæ pietátis dignátio!
O inæstimábilis diléctio caritátis: ut servum redimeres, Fílium tradidísti!
O certe necessárium Adæ peccátum, quod Christi morte delétum est!
O felix culpa, quæ talem ac tantum méruit habére Redemptórem!
O vere beáta nox, quæ sola méruit scire tempus et horam, in qua Christus ab ínferis resurréxit!
Hæc nox est, de qua scriptum est: Et nox sicut dies illuminábitur: Et nox illuminátio mea in deliciis meis.
Hujus ígitur sanctificátio noctis fugat scélera, culpas lavat: et reddit innocéntiam lapsis et mæstis lætítiam.
Fugat ódia, concórdiam parat et curvat impéria.
  
Hic Diaconus infigit quinque grana incensi benedicti in Cereo m modum crucis, hoc ordine:
  
l
4 2 5
3 
   
In hujus ígitur noctis grátia, súscipe, sancte Pater, incénsi hujus sacrifícium vespertínum: quod tibi in hac Cérei oblatióne sollémni, per ministrórum manus de opéribus apum, sacro sancta reddit Ecclésia. Sed jam colúmnæ hujus præconia nóvimus, quam in in honórem Dei rútilans ignis accéndit.
   
Hic Diaconus accendit Cereum cum una ex tribus candelis in arundine positis. 
Qui licet sit divísus in partes, mutuáti tamen lúminis detriménta non novit. Alitur enim liquántibus ceris, quas in substántiam pretiósæ hujus lámpadis apis mater edúxit.
   
Hic accenduntur lámpades. 
O vere beata nox, quæ exspoliávit Ægýptios, ditávit Hebrǽos!
Nox, in qua terrenis coeléstia, humánis divína jungúntur.
Orámus ergo te, Dómine: ut Céreus iste in honórem tui nóminis consecrátus, ad noctis hujus calíginem destruéndam, indefíciens persevéret.
Et in odórem suavitátis accéptus, supérnis lumináribus misceátur.
Flammas ejus lúcifer matutínus invéniat.
Ille, inquam, lúcifer, qui nescit occásum.
Ille, qui regréssus ab ínferis, humáno géneri serénus illúxit.
  
Precámur ergo te, Dómine: ut nos fámulos tuos, omnémque clerum, et devotíssimum pópulum: una cum beatíssimo Papa nostro N., et Antístite nostro N. (In Sede vacante ommititur hanc verba, et sequitur), quiéte témporum concéssa, in his paschalibus gáudiis, assídua protectióne régere, gubernáre et conserváre digneris.  
  
Réspice étiam ad Cathólicum (Si non est coronatus, dicatur: eléctum) Régem nostrum N., cujus tu, Deus, desidérii vota prænóscens, ineffábili pietátis et misericórdiæ tuæ múnere, tranquíllum perpétuæ pacis accómmoda: et coeléstem victóriam cum omni pópulo suo. Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus: per ómnia sǽcula sæculórum. 
℞. Amen.
    
Completa benedictione Cerei, Diaconus, depositis albis, sumit violacea paramenta, et vadit ad Celebrantem: qui exuitur Pluviali, et sumit Manipulum et Casulam violacei coloris. Postea leguntur Prophetiæ sine titulo, nec in earum fine respondetur Deo grátias, et Celebrans legit eas submissa voce ad Altare in cornu Epistolæ. In fine Prophetiarum dicuntur Orationes modo subscripto. Ante, vel interim dum Prophetiæ leguntur, Presbyteri catechizent catechumenos baptizandos, et præparent ad baptismum.
   
Prophetia Prima
Gen. 1, 1-31; 2, 1-2.
   
In princípio creavit Deus coelum et terram. Terra autem erat inánis et vácua, et ténebræ erant super fáciem abýssi: et Spíritus Dei ferebátur super aquas. Dixítque Deus: Fiat lux. Et facta est lux. Et vidit Deus lucem, quod esset bona: et divísit lucem a ténebris. Appellavítque lucem Diem, et ténebras Noctem: factúmque est véspere et mane, dies unus. Dixit quoque Deus: Fiat firmaméntum in médio aquárum: et dívidat aquas ab quis. Et fecit Deus firmaméntum, divisítque aquas, quæ erant sub firmaménto,ab his, quæ erant super firmaméntum. Et factum est ita. Vocavítque Deus firmaméntum, Coelum: et factum est véspere et mane, dies secúndus. Dixit vero Deus: Congregéntur aquæ, quæ sub coelo sunt, in locum unum: et appáreat árida. Et factum est ita. Et vocávit Deus áridam, Terram: congregationésque aquárum appellávit Maria. Et vidit Deus, quod esset bonum. Et ait: Gérminet terra herbam viréntem et faciéntem semen, et lignum pomíferum fáciens fructum juxta genus suum, cujus semen in semetípso sit super terram. Et factum est ita. Et prótulit terra herbam viréntem et faciéntem semen juxta genus suum, lignúmque fáciens fructum, et habens unumquódque seméntem secúndum spéciem suam. Et vidit Deus, quod esset bonum. Et factum est véspere et mane, dies tértius. Dixit autem Deus: Fiant luminária in firmament coeli, et dívidant diem ac noctem, et sint in signa et témpora et dies et annos: ut lúceant in firmaménto coeli, et illuminant terram. Et factum est ita. Fecítque Deus duo luminária magna: lumináre majus, ut præésset diéi: et lumináre minus, ut præésset nocti: et stellas. Et pósuit eas in firmament coeli, ut lucérent super terram, et præéssent diéi ac nocti, et divíderent lucem ac ténebras. Et vidit Deus, quod esset bonum. Et factum est véspere et mane, dies quartus. Dixit etiam Deus: Prodúcant aquæ réptile animæ vivéntis, et volátile super terram sub firmaménto caeli. Creavítque Deus cete grándia, et omnem ánimam vivéntem atque motábilem, quam prodúxerant aquæ in spécies suas, et omne volátile secúndum genus suum. Et vidit Deus, quod esset bonum. Benedixítque eis, dicens: Créscite et multiplicámini, et repléte aquas maris: avésque multiplicéntur super terram. Et factum est véspere et mane, dies quintus. Dixit quoque Deus: Prodúcat terra ánimam vivéntem in génere suo: juménta et reptília, et béstias terræ secúndum spécies suas. Factúmque est ita. Et fecit Deus béstias terræ juxta spécies suas, et juménta, et omne réptile terræ in génere suo. Et vidit Deus, quod esset bonum, et ait: Faciámus hóminem ad imáginem et similitúdinem nostram: et præsit píscibus maris et volatílibus coeli, et béstiis universǽque terræ, omníque réptíli, quod movétur in terra. Et creávit Deus hóminem ad imáginem suam: ad imáginem Dei creávit illum, másculum et féminam creévit eos. Benedixítque illis Deus, et ait: Créscite et multiplicámini, et repléte terram, et subjícite eam, et dominámini píscibus maris et volatílibus coeli, et univérsis animántibus, quæ movéntur super terram. Dixítque Deus: Ecce, dedi vobis omnem herbam afferéntem semen super terram, et univérsa ligna, quæ habent in semetípsis seméntem géneris sui, ut sint vobis in escam: et cunctis animántibus terrae, omníque vólucri coeli, et univérsis, quæ movéntur in terra, et in quibus est ánima vivens, ut hábeant ad vescéndum. Et factum est ita. Vidítque Deus cuncta, quæ fécerat: et erant valde bona. Et factum est véspere et mane, dies sextus. Igitur perfécti sunt coeli et terra, et omnis ornátus eórum. Complevítque Deus die séptimo opus suum, quod fécerat: et requiévit die séptimo ab univérso ópere, quod patrárat. 
   
Et non respondetur Deo grátias, ne ad ceteras quidem Prophetias. Qua completa, Sacerdos dicit: Orémus, Diaconus: Flectámus génua, et subdiaconus: Leváte.
  
ORATIO 
Deus, qui mirabíliter creásti hóminem et mirabílius redemísti: da nobis, quǽsumus, contra oblectaménta peccáti, mentis ratióne persístere; ut mereámur ad ætérna gáudia perveníre. Per Dóminum.
Prophetia Secunda
Gen. 5; 6; 7 et 8. 
   
Noë vero cum quingentórum esset annórum, génuit Sem, Cham et Japheth. Cumque coepíssent hómines multiplicári super terram et fílias procreássent, vidéntes fílii Dei fílias hóminum, quod essent pulchræ, accepérunt sibi uxóres ex ómnibus, quas elégerant. Dixítque Deus: Non permanébit spíritus meus in hómine in ætérnum, quia caro est: erúntque dies illíus centum vigínti annórum. Gigántes autem erant super terram in diébus illis. Postquam enim ingréssi sunt fílii Dei ad fílias hóminum illǽque genuérunt, isti sunt poténtes a sǽculo viri famósi. Videns autem Deus, quod multa malítia hóminum esset in terra, et cuncta cogitátio cordis inténta esset ad malum omni témpore, pænítuit eum, quod hóminem fecísset in terra. Et tactus dolóre cordis intrínsecus: Delébo, inquit, hóminem, quem creávi, a fácie terræ, ab hómine usque ad animántia, a réptili usque ad vólucres coeli; pǽnitet enim me fecísse eos. Noë vero invénit grátiam coram Dómino. Hæ sunt generatiónes Noë: Noë vir justus atque perféctus fuit in generatiónibus suis, cum Deo ambulávit. Et génuit tres fílios, Sem, Cham et Japheth. Corrúpta est autem terra coram Deo et repléta est iniquitáte. Cumque vidísset Deus terram esse corrúptam (omnis quippe caro corrúperat viam suam super terram), dixit ad Noë: Finis univérsæ carnis venit coram me: repléta est terra iniquitáte a fácie eórum, et ego dispérdam eos cum terra. Fac tibi arcam de lignis lævigátis: mansiúnculas in arca fácies, et bitúmine línies intrínsecus et extrínsecus. Et sic fácies eam: Trecentórum cubitórum erit longitúdo arcæ, quinquagínta cubitórum latitúdo, et trigínta cubilórum altitúdo illíus. Fenéstram in arca fácies, et in cúbito consummábis summitátem ejus: óstium autem arcæ pones ex látere: deórsum cenácula et trístega fácies in ea. Ecce, ego addúcam aquas dilúvii super terram, ut interfíciam omnem carnem, in qua spíritus vitæ est subter coelum. Univérsa, quæ in terra sunt, consuméntur. Ponámque foedus meum tecum: et ingrédiens arcam tu et fílii tui, uxor tua et uxóres filiórum tuórum tecum. Et ex cunctis animántibus univérsæ carnis bina indúces in arcam, ut vivant tecum: masculíni sexus et feminíni. De volúcribus juxta genus suum, et de juméntis in génere suo, et ex omni réptili terræ secúndum genus suum: bina de ómnibus ingrediántur tecum, ut possint vívere. Tolles ígitur tecum ex ómnibus escis, quæ mandi possunt, et comportábis apud te: et erunt tam tibi quam illis in cibum. Fecit ígitur Noë ómnia, quæ præcéperat illi Deus. Erátque sexcentórum annórum, quando dilúvii aquæ inundavérunt super terram. Rupti sunt omnes fontes abýssi magnæ, et cataráctæ coeli apértæ sunt: et facta est plúvia super terram quadragínta diébus et quadragínta nóctibus. In artículo diei illíus ingréssus est Noë, et Sem et Cham et Japheth, fílii ejus, uxor illíus et tres uxóres filiórum ejus cum eis in arcam: ipsi, et omne ánimal secúndum genus suum, univérsaque juménta in génere suo, et omne, quod movétur super terram in génere suo, cunctúmque volátile secúndum genus suum. Porro arca ferebátur super aquas. Et aquæ prævaluérunt nimis super terram: opertíque sunt omnes montes excélsi sub universo coelo. Quíndecim cúbitis áltior fuit aqua super montes, quos operúerat. Consúmptaque est omnis caro, quæ movebátur super terram, vólucrum, animántium, bestiárum, omniúmque reptílium, quæ reptant super terram. Remánsit autem solus Noë, et qui cum eo erant in arca. Obtinuerúntque aquæ terram centum quinquagínta diébus. Recordátus autem Deus Noë, cunctorúmque animántium et ómnium jumentórum, quæ erant cum eo in arca, addúxit spíritum super terram, et imminútæ sunt aquæ. Et clause sunt fontes abýssi et cataráctæ coeli: et prohíbitæ sunt plúviæ de coelo. Reversǽque sunt aquæ de terra eúntes et redeúntes: et coepérunt mínui post centum quinquagínta dies. Cumque transíssent quadragínta dies, apériens Noe fenéstram arcæ, quam fécerat, dimísit corvum, qui egrediebátur, et non revertebátur, donec siccaréntur aquæ super terram. Emísit quoque colúmbam post eum, ut vidéret, si jam cessássent aquæ super fáciem terræ. Quæ cum non invenísset, ubi requiésceret pes ejus, revérsa est ad eum in arcam: aquæ enim erant super univérsam terram: extendítque manum et apprehénsam íntulit in arcam. Exspectátis autem ultra septem diébus áliis, rursum dimisit colúmbam ex arca. At illa venit ad eum ad vésperam, portans ramum olívæ viréntibus fóliis in ore suo. Intelléxit ergo Noë, quod cessássent aquæ super terram. Exspectavítque nihilminus septem álios dies: et emísit colúmbam, quæ non est revérsa ultra ad eum. Locútus est autem Deus ad Noë, dicens: Egrédere de arca, tu et uxor tua, fílii tui et uxóres filiórum tuórum tecum. Cuncta animántia, quæ sunt apud te, ex omni carne, tam in volatílibus quam in béstiis et univérsis reptílibus, quæ reptant super terram, educ tecum, et ingredímini super terram: créscite et multiplicámini super eam. Egréssus est ergo Noë et fílii ejus, uxor illíus et uxóres filiórum ejus cum eo. Sed et ómnia animántia, juménta et reptília, quæ reptant super terram, secúndum genus suum, egréssa sunt de arca. Ædificávit autem Noë altáre Dómino: et tollens de cunctis pecóribus et volúcribus mundis, óbtulit holocáusta super altáre. Odoratúsque est Dóminus odórem suavitátis.
   
Orémus. Flectámus génua.
℞. Leváte.
  
ORATIO 
Deus, incommutábilis virtus et lumen ætérnum: réspice propítius ad totíus Ecclésiæ tuæ mirábile sacraméntum, et opus salútis humánæ, perpétuæ dispositiónis efféctu, tranquíllius operáre; totúsque mundus experiátur et vídeat, dejécta erigi, inveteráta renovári, et per ipsum redire ómnia in intégrum, a quo sumpsére princípium: Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum.
   
Prophetia Tertia 
Gen. 22, 1-19.
   
In diébus illis: Tentávit Deus Abraham, et dixit ad eum: Abraham, Abraham. At ille respóndit: Adsum. Ait illi: Tolle fílium tuum unigénitum, quem diligis, Isaac, et vade in terram visiónis: atque ibi ófferes eum in holocáustum super unum móntium, quem monstrávero tibi. Igitur Abraham de nocte consúrgens, stravit ásinum suum: ducens secum duos júvenes et Isaac, fílium suum. Cumque concidísset ligna in holocáustum, ábiit ad locum, quem præcéperat ei Deus. Die autem tértio,elevátis óculis, vidit locum procul: dixítque ad púeros suos: Exspectáte hic cum ásino: ego et puer illuc usque properántes, postquam adoravérimus, evertémur ad vos. Tulit quoque ligna holocáusti, et impósuit super Isaac, fílium suum: ipse vero portábat in mánibus ignem et gládium. Cumque duo pérgerent simul, dixit Isaac patri suo: Pater mi. At ille respóndit: Quid vis, fili? Ecce, inquit, ignis et ligna: ubi est víctima holocáusti? Dixit autem Abraham: Deus providébit sibi víctimam holocáusti, fili mi. Pergébant ergo páriter: et venérunt ad locum, quem osténderat ei Deus, in quo ficávit altáre et désuper ligna compósuit: cumque alligásset Isaac, fílium suum, pósuit eum in altare super struem lignórum. Extendítque manum et arrípuit gládium, ut immoláret fílium suum. Et ecce, Angelus Dómini de coelo clamávit, dicens: Abraham, Abraham. Qui respóndit: Adsum. Dixítque ei: Non exténdas manum tuam super púerum neque fácias illi quidquam: nunc cognóvi, quod times Deum, et non pepercísti unigénito fílio tuo propter me. Levávit Abraham óculos suos, vidítque post tergum aríetem inter vepres hæréntem córnibus, quem assúmens óbtulit holocáustum pro fílio. Appellavítque nomen loci illíus, Dóminus videt. Unde usque hódie dícitur: In monte Dóminus vidébit. Vocávit autem Angelus Dómini Abraham secúndo de coelo, dicens: Per memetípsum jurávi, dicit Dóminus: quia fecísti hanc rem, et non pepercísti fílio tuo unigénito propter me: benedícam tibi, et multiplicábo semen tuum sicut stellas coeli et velut arénam, quæ est in lítore maris: possidébit semen tuum portas inimicórum suórum, et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ, quia oboedísti voci meæ. Revérsus est Abraham ad púeros suos, abierúntque Bersabée simul, et habitávit ibi.
   
Orémus. Flectámus génua.
℞. Leváte.
   
ORATIO 
Deus, fidélium Pater summe, qui in toto orbe terrárum, promissiónis tuæ fílios diffúsa adoptiónis grátia multíplicas: et per paschále sacraméntum, Abraham púerum tuum universárum, sicut jurásti, géntium éfficis patrem; da pópulis tuis digne ad grátiam tuæ vocatiónis introíre. Per Dóminum.
    
Prophetia Quarta
Exodi 14, 24-31; 15, 1. 
   
In diébus illis: Factum est in vigília matutina, et ecce, respíciens Dóminus super castra Ægyptiórum per colúmnam ignis et nubis, interfécit exércitum eórum: et subvértit rotas cúrruum, ferebantúrque in profúndum. Dixérunt ergo Ægýptii: Fugiámus Israélem: Dóminus enim pugnat pro eis contra nos. Et ait Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquæ ad Ægýptios super currus et équites eórum. Cumque extendísset Moyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum: fugientibúsque Ægýptiis occurrérunt aquæ, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus. Reversǽque sunt aquæ, et operuérunt currus, et équites cuncti exércitus Pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare: nec unus quidem supérfuit ex eis. Fílii autem Israël perrexérunt per médium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris: liberavítque Dóminus in die illa Israël de manu Ægyptiórum. Et vidérunt Ægýptios mórtuos super litus maris, et manum magnam, quam exercúerat Dóminus contra eos: timuítque pópulus Dóminum, et credidérunt Dómino et Moysi, servo ejus. Tunc cécinit Moyses et fílii Israël carmen hoc Dómino, et dixérunt: 
   
Tractus. Exodi 15, 1 et 2. Cantémus Dómino: glorióse enim honorificátus est: equum et ascensórem projécit in mare: adjútor et protéctor factus est mihi in salútem,
℣. Hic Deus meus, et honorificábo eum: Deus patris mei, et exaltábo eum.
℣. Dóminus cónterens bella: Dóminus nomen est illi.
   
Orémus. Flectámus génua.
℞. Leváte.
    
ORATIO 
Deus, cujus antíqua mirácula etiam nostris sǽculis coruscáre sentímus: dum, quod uni pópulo, a persecutióne Ægyptíaca liberándo, déxteræ tuæ poténtia contulísti, id in salútem géntium per aquam regeneratiónis operáris: præsta; ut in Abrahæ fílios et in ísraëlíticam dignitátem, totíus mundi tránseat plenitúdo. Per Dóminum. 
  
Prophetia Quinta
Isaiæ 54, 17; 55, 1-11. 
  
Hæc est heréditas servórum Dómini: et justítia eórum apud me, dicit Dóminus. Omnes sitiéntes, veníte ad aquas: et qui non habétis argéntum, properáte, émite et comédite: veníte, émite absque argénto et absque ulla commutatióne vinum et lac. Quare appénditis argéntum non in pánibus, et labórem vestrum non in saturitáte? Audíte audiéntes me, et comédite bonum, et delectábitur in crassitúdine ánima vestra. Inclináte aurem vestram, et veníte ad me: audíte, et vivet ánima vestra, et fériam vobíscum pactum sempitérnum, misericórdias David fidéles. Ecce, testem pópulis dedi eum, ducem ac præceptórem géntibus. Ecce, gentem, quam nesciébas, vocábis: et gentes, quæ te non cognovérunt, ad te current propter Dóminum, Deum tuum, et sanctum Israël, quia glorificávit te. Quǽrite Dóminum, dum inveníri potest: invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum, et miserébitur ejus, et ad Deum nostrum: quóniam multus est ad ignoscéndum. Non enim cogitatiónes meæ cogitatiónes vestræ: neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dóminus. Quia sicut exaltántur coeli a terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris. Et quómodo descéndit imber et nix de coelo, et illuc ultra non revértitur, sed inébriat terram, et infúndit eam, et germináre eam facit, et dat semen serénti et panem comedénti: sic erit verbum meum, quod egrediátur de ore meo: non revertátur ad me vácuum, sed fáciet, quæcúmque volui, et prosperábitur in his, ad quæ misi illud: dicit Dóminus omnípotens.
   
Orémus. Flectámus génua.
℞. Leváte.
    
ORATIO 
Omnípotens sempitérne Deus, multíplica in honórem nóminis tui, quod patrum fídei spopondísti: et promissiónis fílios sacra adoptióne diláta; ut, quod prióres Sancti non dubitavérunt futúrum, Ecclésia tua magna jam ex parte cognóscat implétum. Per Dóminum.
    
Prophetia Sexta 
Baruch 3, 9-38. 
   
Audi, Israël, mandata vitæ: áuribus pércipe, ut scias prudéntiam. Quid est, Israël, quod in terra inimicórum es? Inveterásti in terra aliéna, coinquinátus es cum mórtuis: deputátus es cum descendéntibus in inférnum. Dereliquísti fontem sapiéntiæ. Nam si in via Dei ambulásses, habitásses útique  in pace sempitérna. Disce, ubi sit prudéntia, ubi sit virtus, ubi sit intelléctus: ut scias simul, ubi sit longitúrnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculórum et pax. Quis invénit locum ejus? Et quis intrávit in thesáuros ejus? Ubi sunt príncipes géntium, et qui dominántur super béstias, quæ sunt super terram? qui in ávibus coeli ludunt, qui argentum thesaurízant et aurum, in quo confídunt hómines, et non est finis acquisitiónis eórum? qui argéntum fábricant, et sollíciti sunt, nec est invéntio óperum illórum? Extermináti sunt, et ad ínferos descendérunt, et álii loco eórum surrexérunt. Júvenes vidérunt lumen, et habitavérunt super terram: viam autem disciplínæ ignoravérunt, neque intellexérunt sémitas ejus, neque fílii eórum suscepérunt eam, a fácie ipsórum longe facta est: non est audíta in terra Chánaan, neque visa est in Theman. Fílii quoque Agar, qui exquírunt prudéntiam, quæ de terra est, negotiatóres Merrhæ et Theman, et fabulatóres, et exquisitóres prudéntiæ et intellegéntias: viam autem sapiéntiæ nesciérunt, neque commemorati sunt sémitas ejus. O Israël, quam magna est domus Dei et ingens locus possessiónis ejus! Magnus est et non habet finem: excélsus et imménsus. Ibi fuérunt gigántes nomináti illi, qui ab inítio fuérunt, statúra magna, sciéntes bellum. Non hos elegit Dóminus, neque viam disciplínæ invenérunt: proptérea periérunt. Et quóniam non habuérunt sapiéntiam, interiérunt propter suam insipiéntiam. Quis ascéndit in coelum, et accépit eam et edúxit eam de núbibus? Quis transfretávit mare, et invénit illam? et áttulit illam super aurum eléctum? Non est, qui possit scire vias ejus neque qui exquírat sémitas ejus: sed qui scit univérsa, novit eam et adinvénit eam prudentia sua: qui præparávit terram in ætérno témpore, et replévit eam pecúdibus et quadrupédibus: qui emíttit lumen, et vadit: et vocávit illud, et obǽdit illi in tremore. Stellæ autem dedérunt lumen in custódiis suis, et lætátæ sunt: vocátæ sunt, et dixérunt: Adsumus: et luxérunt ei cum jucunditáte, qui fecit illas. Hic est Deus noster, et non æstimábitur álius advérsus eum. Hic adinvénit omnem viam disciplínæ, et trádidit illam Jacob púero suo et Israël dilécto suo. Post hæc in terris visus est, et cum homínibus conversátus est.
   
Orémus. Flectámus génua.
℞. Leváte.
   
ORATIO 
Deus, qui Ecclésiam tuam semper géntium vocatióne multíplicas: concéde propítius; ui, quos aqua baptísmatis ábluis, contínua protectióne tueáris. Per Dóminum. 
   
Prophetia Septima 
Ezech. 37, 1-14. 
  
In diébus illis: Facta est super me manus Dómini, et edúxit me in spíritu Dómini: et dimísit me in médio campi, qui erat plenus óssibus: et circumdúxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super fáciem campi síccaque veheménter. Et dixit ad me: Fili hóminis, putásne vivent ossa ista? Et dixi: Dómine Deus, tu nosti. Et dixit ad me: Vaticináre de óssibus istis: et dices eis: Ossa árida, audíte verbum Dómini. Hæc dicit Dóminus Deus óssibus his: Ecce, ego intromíttam in vos spíritum, et vivétis. Et dabo super vos nervos, et succréscere fáciam super vos carnes, et superexténdam in vobis cutem: et dabo vobis spíritum, et vivétis, et sciétis, quia ego Dóminus. Et prophetávi, sicut præcéperat mihi: factus est autem sónitus prophetánte me, et ecce commótio: et accessérunt ossa ad ossa, unumquódque ad junctúram suam. Et vidi, et ecce, super ea nervi et carnes ascendérunt: et exténta est in eis cutis désuper, et spíritum non habébant. Et dixit ad me: Vaticináre ad spíritum, vaticináre, fili hóminis, et dices ad spíritum: Hæc dicit Dóminus Deus: A quátuor ventis veni, spíritus, et insúffla super interféctos istos, et revivíscant. Et prophetávi, sicut præcéperat mihi: et ingréssus est in ea spíritus, et vixérunt: steterúntque super pedes suos exércitus grandis nimis valde. Et dixit ad me: Fili hóminis, ossa hæc univérsa, domus Israël est: ipsi dicunt: Aruérunt ossa nostra, et périit spes nostra, et abscíssi sumus. Proptérea vaticináre, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego apériam túmulos vestros, et edúcam vos de sepúlcris vestris, pópulus meus: et indúcam vos in terram Israël. Et sciétis, quia ego Dóminus, cum aperúero sepúlcra vestra et edúxero vos de túmulis vestris, pópule meus: et dédero spíritum meum in vobis, et vixéritis, et requiéscere vos fáciam super humum vestram: dicit Dóminus omnípotens.
   
Orémus. Flectámus génua.
℞. Leváte.
     
ORATIO 
Deus, qui nos ad celebrándum paschále sacraméntum utriúsque Testaménti páginis ínstruis: da nobis intellégere misericórdiam tuam; ut ex perceptióne præséntium múnerum firma sit exspectátio futurórum. Per Dóminum.
  
Prophetia Octava 
Isaiæ 4, 1-6. 
   
Apprehéndent septem mulíeres virum unum in die illa, dicéntes: Panem nostrum comedémus et vestiméntis nostris operiémur: tantúmmodo invocétur nomen tuum super nos, aufer oppróbrium nostrum. In die illa erit germen Dómini in magnificéntia et glória, et fructus terræ súblimis, et exsultátio his, qui salváti fúerint de Israël. Et erit: Omnis, qui relíctus fúerit in Sion et resíduus in Jerúsalem, sanctus vocábitur, omnis, qui scriptus est in vita in Jerúsalem. Si ablúerit Dóminus sordes filiárum Sion, et sánguinem Jerúsalem láverit de médio ejus, in spíritu judícii et spíritu ardóris. Et creábit Dóminus super omnem locum montis Sion, et ubi invocátus est, nubem per diem, et fumum et splendórem ignis flammántis in nocte: super omnem enim glóriam protéctio. Et tabernáculum erit in umbráculum diéi ab æstu, et in securitátem et absconsiónem a túrbine et a plúvia. 
   
Tractus. Isaiæ 5, 1 et 2. Vínea facta est dilécto in cornu, in loco úberi. 
℣. Et macériam circúmdedit, et circumfódit: et plantávit víneam Sorec, et ædificávit turrim in médio ejus. 
℣. Et tórcular fodit in ea: vínea enim Dómini Sábaoth domus Israël est.
  
Orémus. Flectámus génua. 
℞. Leváte. 
  
ORATIO 
Deus, qui in ómnibus Ecclésiæ tuæ fíliis, sanctórum Prophetárum voce manifestásti, in omni loco dominatiónis tuæ, satórem te bonórum séminum, et electórum pálmitum esse cultórem: tríbue pópulis tuis, qui et vineárum apud te nómine censéntur et ségetum; ut, spinárum et tribulórum squalóre resecáto, digna efficiántur fruge fecúndi. Per Dóminum.
   
Prophetia Nona 
Exodi 12, 1-11. 
  
In diébus illis: Dixit Dóminus ad Móysen et Aaron in terra Ægýpti: Mensis iste vobis princípium ménsium: primus erit in ménsibus anni. Loquímini ad univérsum coetum filiórum Israël, et dícite eis: Décima die mensis hujus tollat unusquísque agnum per famílias et domos suas. Sin autem minor est númerus, ut suffícere possit ad vescéndum agnum, assúmet vicínum suum, qui junctus est dómui suæ, juxta númerum animárum, quæ suffícere possunt ad esum agni. Erit autem agnus absque mácula, másculus, annículus: juxta quem ritum tollétis et hædum. Et servábitis eum usque ad quartam décimam diem mensis hujus: immolabítque eum univérsa multitúdo filiórum Israël ad vésperam. Et sument de sánguine ejus, ac ponent super utrúmque postem et in superlimináribus domórum, in quibus cómedent illum. Et edent carnes nocte illa assas igni, et ázymos panes cum lactúcis agréstibus. Non comedétis ex eo crudum quid nec coctum aqua, sed tantum assum igni: caput cum pédibus ejus et intestínis vorábitis. Nec remanébit quidquam ex eo usque mane. Si quid resíduum fúerit, igne comburétis. Sic autem comedétis illum: Renes vestros accingétis, et calceaménta habébitis in pédibus, tenéntes báculos in mánibus, et comedétis festinánter: est enim Phase (id est tránsitus) Dómini.
   
Orémus. Flectámus génua.
℞. Leváte.
   
ORATIO 
Omnípotens sempitérne Deus, qui in ómnium óperum tuórum dispensatióne mirábilis es: intéllegant redémpti tui, non fuísse excelléntius, quod inítio factus est mundus, quam quod in fine sæculórum Pascha nostrum immolátus est Christus: Qui tecum.
  
Prophetia Decima 
Jonæ 3, 1-10. 
   
In diébus illis: Factum est verbum Dómini ad Jonam Prophétam secúndo, dicens: Surge, et vade in Níniven civitátem magnam: et prǽdica in ea prædicatiónem, quam ego loquor ad te. Et surréxit Jonas, et ábiit in Níniven juxta verbum Dómini. Et Nínive erat cívitas magna itínere trium diérum. Et coepit Jonas introíre in civitátem itínere diéi uníus: et clamávit et dixit: Adhuc quadragínta dies, et Nínive subvertétur. Et credidérunt viri Ninivítæ in Deum: et prædicavérunt jejúnium, et vestíti sunt saccis a majóre usque ad minórem. Et pervénit verbum ad regem Nínive: et surréxit de sólio suo, et abjécit vestiméntum suum a se, et indútus est sacco, et sedit in cínere. Et clamávit et dixit in Nínive ex ore regis et príncipum ejus, dicens: Hómines et juménta et boves et pécora non gustent quidquam: nec pascántur, et aquam non bibant. Et operiántur saccis hómines et juménta, et clament ad Dóminum in fortitúdine, et convertatur vir a via sua mala, et ab iniquitáte, quæ est in mánibus eórum. Quis scit, si convertátur et ignóscat Deus: et revertátur a furóre iræ suæ, et non períbimus? Et vidit Deus ópera eórum, quia convérsi sunt de via sua mala: et misértus est pópulo suo Dóminus, Deus noster.
   
Orémus. Flectámus génua. 
℞. Leváte. 
  
ORATIO 
Deus, qui diversitátem géntium in confessióne tui nóminis adunásti: da nobis et velle et posse, quæ prǽcipis; ut, pópulo ad æternitátem vocáto, una sit fides méntium et píetas actiónum. Per Dóminum.
   
Prophetia Undecima 
Deut. 31, 22-30. 
   
In diébus illis: Scripsit Móyses canticum, et dócuit fílios Israël. Præcepítque Dóminus Josue, fílio Nun, et ait: Confortáre, et esto robústus: tu enim introdúces fílios Israël in terram, quam pollícitus sum, et ego ero tecum. Postquam ergo scripsit Móyses verba legis hujus in volúmine, atque complévit: præcépit Levítis, qui portábant arcam foéderis Dómini, dicens: Tóllite librum istum, et pónite eum in látere arcæ fœderis Dómini, Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimónium. Ego enim scio contentiónem tuam et cérvicem tuam duríssimam. Adhuc vivénte me et ingrediénte vobíscum, semper contentióse egístis contra Dóminum: quanto magis, cum mórtuus fúero? Congregáte ad me omnes majóres natu per tribus vestras, atque doctóres, et loquar audiéntibus eis sermónes istos, et invocábo contra eos coelum et terram. Novi enim, quod post mortem meam iníque agétis et declinábitis cito de via, quam præcépi vobis: et occúrrent vobis mala in extrémo témpore, quando fecéritis malum in conspéctu Dómini, ut irritétis eum per ópera mánuum vestrárum. Locútus est ergo Móyses, audiénte univérso coetu Israël, verba cárminis hujus, et ad finem usque complévit. 
   
Tractus. Deut. 32, 1-4. Atténde, coelum, et loquar: et áudiat terra verba ex ore meo. 
℣. Exspectétur sicut plúvia elóquium meum: et descéndant sicut ros verba mea. 
℣. Sicut imber super gramen et sicut nix super fænum: quia nomen Dómini invocábo, 
℣. Date magnitúdinem Deo nostro: Deus, vera ópera ejus, et omnes viæ ejus judícia, 
℣. Deus fidélis, in quo non est iníquitas: justus et sanctus Dóminus.
   
Orémus. Flectámus génua.
℞. Leváte.
  
ORATIO 
Deus, celsitúdo humílium et fortitúdo rectórum, qui per sanctum Móysen, púerum tuum, ita erudíre pópulum tuum sacri cárminis tui decantatióne voluísti, ut illa legis iterátio fíeret étiam nostra diréctio: éxcita in omnem justificatárum géntium plenitúdinem poténtiam tuam, et da lætítiam, mitigándo terrórem; ut, ómnium peccátis tua remissióne delétis, quod denuntiátum est in ultiónem, tránseat in salútem. Per Dóminum.
   
Prophetia Duodecima 
Daniel 3, 1-24. 
   
In diébus illis: Nabuchodónosor rex fecit státuam áuream, altitúdine cubitórum sexagínta, latitúdine cubitórum sex, et státuit eam in campo Dura provínciæ Babylónis. Itaque Nabuchodónosor rex misit ad congregándos sátrapas, magistrátus, et júdices, duces, et tyránnos, et præféctos, omnésque príncipes regiónum, ut convenírent ad dedicatiónem státuæ, quam eréxerat Nabuchodónosor rex. Tunc congregáti sunt sátrapæ, magistrátus, et júdices, duces, et tyránni, et optimátes, qui erant in potestátibus constitúti, et univérsi príncipes regiónum, ut convenírent ad dedicatiónem státuæ, quam eréxerat Nabuchodónosor rex. Stabant autem in conspéctu státuæ, quam posúerat Nabuchodónosor rex, et præco clamábat valénter: Vobis dícitur populis, tríbubus et linguis: In hora, qua audiéritis sónitum tubæ, et fístulæ, et cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, et univérsi géneris musicórum, cadéntes adoráte státuam áuream, quam constítuit Nabuchodónosor rex. Si quis autem non prostrátus adoráverit, eádem hora mittétur in fornácem ignis ardéntis. Post hæc ígitur statim ut audiérunt omnes pópuli sónitum tubæ, fístulæ, et cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, et omnis géneris musicórum, cadéntes omnes pópuli, tribus et linguæ adoravérunt státuam auream, quam constitúerat Nabuchodónosor rex. Statímque in ipso témpore accedéntes viri Chaldǽi accusavérunt Judǽos, dixerúntque Nabuchodónosor regi: Rex, in ætérnum vive: tu, rex, posuísti decrétum, ut omnis homo, qui audiérit sónitum tubæ, fístulæ, et cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, et univérsi géneris musicórum, prostérnat se et adóret státuam áuream: si quis autem non prócidens adoráverit, mittátur in fornácem ignis ardéntis. Sunt ergo viri Judǽi, quos constituísti super ópera regiónis Babylónis, Sidrach, Misach et Abdénago: viri isti contempsérunt, rex, decrétum tuum: deos tuos non colunt, et státuam áuream, quam erexísti, non adórant. Tunc Nabuchodónosor in furóre et in ira præcépit, ut adduceréntur Sidrach, Misach et Abdénago: qui conféstim addúcti sunt in conspéctu regis. Pronuntiánsque Nabuchodónosor rex, ait eis: Veréne, Sidrach, Misach et Abdénago, deos meos non cólitis, et státuam áuream, quam constítui, non adorátis? Nunc ergo si estis parati, quacúmque hora audieritis sonitum tubæ, fístulæ, cítharæ, sambúcæ, et psaltérii, et symphóniæ, omnísque géneris musicórum, prostérnite vos et adoráte státuam, quam feci: quod si non adoravéritis, eadem hora mittémini in fornácem ignis ardéntis; et quis est Deus, qui erípiet vos de manu mea? Respondéntes Sidrach, Misach et Abdénago, dixérunt regi Nabuchodónosor: Non opórtet nos de hac re respóndere tibi. Ecce enim, Deus noster, quem cólimus, potest erípere nos de camíno ignis ardéntis, et de mánibus tuis, o rex, liberáre. Quod si nolúerit, notum sit tibi; rex, quia deos tuos non cólimus et státuam áuream, quam erexísti, non adorámus. Tunc Nabuchodónosor replétus est furóre, et aspéctus faciéi illíus immutátus est super Sidrach, Misach et Abdénago, et præcépit, ut succenderétur fornax séptuplum, quam succéndi consuéverat. Et viris fortíssimis de exércitu suo jussit, ut, ligátis pédibus Sidrach, Misach et Abdénago, mítterent eos in fornácem ignis ardéntis. Et conféstim viri illi vincti, cum braccis suis et tiáris et calceaméntis et véstibus, missi sunt in médium fornácis ignis ardéntis: nam jússio regis urgébat: fornax autem succénsa erat nimis. Porro viros illos, qui míserant Sidrach, Misach et Abdénago, interfécit flamma ignis. Viri autem hi tres, id est, Sidrach, Misach et Abdénago, cecidérunt in médio camíno ignis ardéntis colligáti. Et ambulábant in médio flammæ laudántes Deum, et benedicéntes Dómino.
  
Hic non dicitur Flectámus génua, sed tantum: Orémus.
   
ORATIO 
Omnípotens sempitérne Deus, spes única mundi, qui Prophetárum tuorum præcónio præséntium témporum declarásti mystéria: auge pópuli tui vota placátus; quia in nullo fidélium, nisi ex tua inspiratióne, provéniunt quarúmlibet increménta virtútum. Per Dóminum. 
  
His expletis, si ecclesia habuerit Fontem baptismalem, Sacerdos benedicturus Fontem, accipit Pluviale violaceum, et præcedente Cruce, cum candelabris, et Cereo benedicto accenso, descendit cum Clero, et Ministris paratis ad Fontem: et interim cantatur sequens:  Tractus. Ps. 41, 2-4. Sicut cervus desíderat ad fontes aquárum: iía desíderat ánima mea ad te, Deus. 
℣. Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei?
℣. Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte, dum dícitur mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus?
   
Deinde Sacerdos, antequam intret ad benedictionem Fontis, dicit hanc Orationem juxta Fontem:  ℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
  
Orémus.
  
ORATIO 
Omnípotens sempitérne Deus, réspice propítius ad devotiónem pópuli renascéntis, qui, sicut cervus, aquárum tuárum éxpetit fontem: et concede propítius; ut fídei ipsíus sitis, baptísmatis mystério, ánimam corpúsque sanctíficet. Per Dóminum.
℞. Amen.
   
Postea procedit ad benedictionem Fontis, dicens:  ℣. Dóminus vobíscum.
 ℞. Et cum spíritu tuo.
  
Orémus.
ORATIO 
Omnípotens sempitérne Deus, adésto magnæ pietátis tuæ mystériis, adésto sacraméntis: et ad recreándos novos pópulos, quos tibi fons baptísmatis párturit, spíritum adoptiónis emítte; ut, quod nostræ humilitátis geréndum est ministério, virtútis tuæ impleátur efféctu. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus. 
  
Elevans vocem in modum Præfationis, prosequitur junctis manibus: Per omnia sǽcula sæculóum.
℞. Amen.
  
℣. Dóminus vobíscum. 
℞. Et cum Spíritu tuo. 
℣. Sursum corda.
℞. Habémus ad Dóminum. 
℣. Grátias agámus Dómino Deo nostro.
℞. Dignum et justum est.
  
Vere dignum et justum est invisíbili potént a sacramentórum tuorum mirabíliter operáris efféctum: Et licet nos tantis mystériis exsequéndis simus indígni: Tu tamen grátiæ tuæ dona non déserens, etiam ad nostras preces aures tuæ pietátis inclínas. Deus, cujus Spíritus super aquas inter ipsa mundi primórdia ferebátur: ut jam tunc virtútem sanctifi catiónis aquárum natúra concíperet. Deus, qui, nocéntis mundi crímina per aquas ábluens, regeneratiónis spéciem in ipsa diluvii effusióne signásti: ut, uníus ejusdémque eleménti mystério, et finis esset vítiis et orígo virtútibus. Réspice, Dómine, in fáciem Ecclésiæ tuæ, et multíplica in ea regeneratiónes tuas, qui grátiæ tuæ affluéntis ímpetu lætíficas civitá tem tuam: fontémque baptísmatis áperis toto orbe terrárum géntibus innovándis: ut, tuæ majestátis império, sumat Unigéniti tui gratiam de Spíritu Sancto. 
   
Hic Sacerdos in modum crucis aquam dividit manu extensa, quam statim linteo extersit, dicens:  Qui hanc aquam, regenerándis homínibus præparátam, arcána sui núminis admixtióne fecúndet: ut, sanctificatióne concépta, ab immaculáto divíni fontis útero, in novam renáta creatúram, progénies coeléstis emérgat: Et quos aut sexus in córpore aut ætas discérnit in témpore, omnes in unam páriat grátia mater infántiam. Procul ergo hinc, jubénte te, Dómine, omnis spíritus immundus abscédat: procul tota nequítia diabólicæ fraudis absístat. Nihil hic loci hábeat contráriæ virtútis admíxtio: non insidiándo circúmvolet: non laténdo subrépat: non inficiéndo corrúmpat.
  
Aquam manu tangit.  Sit hæc sancta et ínnocens creatúra líbera ab omni impugnatóris incúrsu, et totíus nequítiæ purgáta discéssu. Sit fons vivus, aqua regénerans, unda puríficans: ut omnes hoc lavácro salutífero diluéndi, operánte in eis Spíritu Sancto, perféctæ purgatiónis indulgéntiam consequántur.
  
Facit tres cruces super Fontem, dicens:  Unde benedíco te, creatúra aquæ, per Deum vivum, per Deum verum, per Deum sanctum: per Deum, qui te in princípio verbo separávit ab árida: cujus Spíritus super te ferebátur.
    
Hic manu aquam dividit et effundit eam versus quatuor mundi partes, dicens:  Qui te de paradisi fonte manáre fecit, et in quátuor flumínibus totam terram rigáre præcépit. Qui te in desérto amáram, suavitáte indita, fecit esse potábilem, et sitiénti pópulo de petra prodúxit. Be nedíco te et per Jesum Christum, Fílium ejus únicum, Dominum nostrum: qui te in Cana Galilǽæ signo admirábili sua poténtia convértit in vinum. Qui pédibus super te ambulávit: et a Joánne in Jordáne in te baptizátus est. Qui te una cum sánguine de látere suo prodúxit: et discípulis suis jussit, ut credéntes baptizaréntur in te, dicens: Ite, docéte omnes gentes, baptizántes eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.
    
Mutat vocem, et prosequitur in tono Lectionis.
Hæc nobis præcépta servantibus, tu, Deus omnípotens, clemens adésto: tu benignus aspíra. 
  
Halat ter in aquam in modum crucis, dicens:  Tu has simplices aquas tuo ore benedicito: ut præter naturálem emundatiónem, quam lavándis possunt adhibere corpóribus, sint etiam purificándis méntibus efficáces. 
   
Hic Sacerdos paululum demittit Cereum in aquam: et resumens tonum Præfationis, dicit:  Descéndat in hanc plenitúdinem fontis virtus Spíritus Sancti. 
   
Deinde extractum Cereum de aqua, iterum profundius mergit, aliquanto altius repetens: Descéndat in hanc. Postea Cereum rursus de aqua extractum, tertio immergens usque ad fundum, altiori adhuc voce repetit: Descéndat, ut supra. Et deinde sufflans ter in aquam, secundum hanc figuram Ψ prosequitur:  Totamque hujus aquæ substántiam regenerándi fecúndet efféctu.
Hic tollitur Cereus de aqua, et prosequitur:  Hic ómnium peccatórum máculæ deleántur: hic natúra ad imáginem tuam cóndita, et ad honórem sui reformáta princípii, cunctis vetustátis squalóribus emundétur: ut omnis homo, sacraméntum hoc regeneratiónis ingréssus, in veræ innocéntiæ novam infántiam renascátur. 
   
Sequentia dicit legendo:  Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per ignem. 
℞. Amen.
    
Deinde per assistentes Sacerdotes spargitur de ipsa aqua benedícta super populum. Et interim unus ex ministris ecclesiæ accipit in vase aliquo de eadem aqua ad aspergendum in domibus, et aliis locis. His peractis, Sacerdos, qui benedicit Fontem, infundit de Oleo Catechumenorum in aquam in modum crucis, intellegibili voce dicens:  Sanctificétur et fecundétur fons iste Oleo salútis renascéntibus ex eo, in vitam ætérnam.
℞. Amen.
Deinde infundit de Chrismate, modo quo supra, dicens:  Infúsio Chrísmatis Dómini nostri Jesu Christi, et Spíritus Sancti Parácliti, fiat in nómine sanctæ Trinitátis.
℞. Amen.
   
Postea accipit ambas ampullas dicti Olei sancti et Chrismatis, et de utroque simul in modum crucis infundendo, dicit:  Commíxtio Chrísmatis sanctificatiónis, et Olei unctiónis, et Aquæ baptísmatis, páriter fiat in nómine Pa tris, et Fí lii, et Spíritus Sancti.
℞. Amen.
  
Tunc miscet ipsum Oleum cum aqua, et spargit manu sua per omnem Fontem. Si aderunt baptizandi, eos baptizet more consueto. Deinde revertentibus Sacerdote et Ministris ad Altare, cantantur Litaniæ a duobus Cantoribus, et Chorus idem simul repetit, ut dicitur infra. 
   
Ubi vero non est Fons baptismalis, finita ultima Prophetia cum sua Oratione, Celebrans Casulam deponit, et cum Ministris ante Altare procumbit: et aliis omnibus genuflexis, cantantur Litaniæ in medio Chori a duobus Cantoribus, utroque Choro ídem simul respondente. Cum autem perventum fuerit ad ℣. Peccatores, Te rogámus, audi nos. Sacerdos et Ministri surgunt et, accedentes ad sacristiam, induuntur paramentis albi  coloris pro Missa sollemniter celebranda: et interim accenduntur luminaria in Altari. In fine Litaniarum cantantur sollemniter Kýrie, eléison, et repetuntur, ut in Missa moris est. 
  
Kýrie, eléison. 
Christe, eléison. 
Kýrie, eléison. 
       
Christe, audi nos. 
Christe, exáudi nos. 
  
Pater de cælis, Deus, miserére nobis. 
Fili, Redémptor mundi, Deus, miserére nobis. 
Spíritus Sancte, Deus, miserére nobis. 
Sancta Trínitas, unus Deus, miserére nobis. 
   
Sancta María, ora pro nobis. 
Sancta Dei Génetrix, ora pro nobis. 
Sancta Virgo vírginum, ora pro nobis. 
  
Sancte Míchael, ora pro nobis. 
Sancte Gábriel, ora pro nobis. 
Sancte Ráphael, ora pro nobis. 
Omnes sancti Angeli et Archángeli, oráte pro nobis. 
Omnes sancti beatórum Spirítuum órdines, oráte pro nobis. 
  
Sancte Joánnes Baptísta, ora pro nobis. 
Sancte Joseph, ora pro nobis. 
Omnes sancti Patriárchæ et Prophétæ, oráte pro nobis. 
  
Sancte Petre, ora pro nobis. 
Sancte Paule, ora pro nobis. 
Sancte Andréa, ora pro nobis. 
Sancte Joánnes, ora pro nobis. 
Omnes sancti Apóstoli et Evangelístæ, oráte pro nobis. 
Omnes sancti Discípuli Dómini, oráte pro nobis. 
  
Sancte Stéphane, ora pro nobis. 
Sancte Laurénti, ora pro nobis. 
Sancte Vincénti, ora pro nobis. 
Omnes sancti Mártyres, oráte. 
  
Sancte Silvéster, ora pro nobis. 
Sancte Gregóri, ora pro nobis. 
Sancte Augustíne, ora pro nobis. 
Omnes sancti Pontífices et Confessóres, oráte pro nobis. 
Omnes sancti Doctóres, oráte pro nobis. 
  
Sancte Antóni, ora pro nobis. 
Sancte Benedícte, ora pro nobis. 
Sancte Domínice, ora pro nobis. 
Sancte Francísce, ora pro nobis. 
Omnes sancti Sacerdótes et Levítæ, oráte pro nobis.
Omnes sancti Monáchi et Eremítæ, oráte pro nobis.
  
Sancta María Magdaléna, ora pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Cæcília, ora pro nobis.
Sancta Agatha, ora pro nobis. 
Sancta Anastásia, ora pro nobis.
Omnes sanctæ Vírgines et Víduæ, oráte pro nobis.
  
Omnes Sancti et Sanctæ Dei, intercédite pro nobis. 
  
Propítius esto, parce nobis, Dómine. 
Propítius esto, exáudi nos, Dómine.
   
Ab omni malo, libera nos, Dómine. 
Ab omni peccáto, líbera nos, Dómine. 
A morte perpétua, líbera nos, Dómine. 
Per mystérium sanctæ incarnatiónis tuæ, líbera nos, Dómine. 
Per advéntum tuum, líbera nos, Dómine. 
Per nativitátem tuam, líbera nos, Dómine. 
Per baptísmum et sanctum jejúnium tuum, líbera nos, Dómine. 
Per crucem et passiónem tuam, líbera nos, Dómine. 
Per mortem et sepultúram tuam, líbera nos, Dómine. 
Per sanctam resurrectiónem tuam, líbera nos, Dómine. 
Per admirábilem ascensiónem tuam, líbera nos, Dómine. 
Per advéntum Spíritus Sancti Parácliti, líbera nos, Dómine. 
In die judícii, líbera nos, Dómine.
  
Peccatóres, te rogámus, audi nos.
Ut nobis parcas, te rogámus, audi nos.
Ut Ecclésiam tuam sanctam régere et conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut omnes ecclesiásticos órdines in sancta religióne conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut inimícos sanctæ Ecclésiæ humiliáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut regibus et princípibus christiánis pacem et veram concórdiam donáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut nosmetípsos in tuo sancto servítio confortáre et conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut ómnibus benefactóribus nostris sempitérna bona retríbuas, te rogámus, audi nos.
Ut fructus terræ dare et conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut ómnibus fidélibus defúnctis réquiem ætérnam donáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut nos exaudíre dignéris, te rogámus, audi nos. 
   
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, parce nobis, Dómine. 
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, exáudi nos, Dómine. 
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi, miserére nobis.
 
Christe, audi nos.  
Christe, exáudi nos. 
   
Hic Cantores sollemniter incipiunt: Kýrie, eléison, Christe, eléison, Kýrie, eléison, et ter singula repetuntur. Interim Sacerdos cum Ministris in paramentis albis accedit ad Altare: et dicto Psalmo Júdica me, Deus, cum Glória Patri, facit Confessionem, ut moris est, in loco consueto: deinde ascendens, osculatur Altare, incensat more solito, et finitis a Choro Kýrie, eléison, incipit sollemniter Glória in excélsis, et pulsantur campanæ. 
   
Postea Sacerdos dicit:  ℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo. 
   
Orémus.
ORATIO
Deus, qui hanc sacratíssimam noctem glória Domínicæ Resurrectiónis illústras: consérva in nova famíliæ tuæ progénie adoptiónis spíritum, quem dedísti; ut, córpore et mente renováti, puram tibi exhíbeant servitútem. Per eúndem Dóminum nostrum.
   


Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Colossénses. 
Col. 3, 1-4.
   
Fratres: Si consurrexístis cum Christo, quæ sursum sunt quǽrite, ubi Christus est in déxtera Dei sedens: quæ sursum sunt sápite, non quæ super terram. Mórtui enim estis, et vita vestra est abscóndita cum Christo in Deo. Cum Christus appáruerit, vita vestra: tunc et vos apparébitis cum ipso in glória. 
   
Finita Epistola, Celebrans incipit: Allelúja. Et totum decantat ter, elevando vocem gradatim: et Chorus post quamlibet vicem, in eodem tono repetit illud idem. Postea Chorus prosequitur:  ℣. Ps. 117, 1. Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericordia ejus. 
  
Deinde dicitur: 
Tractus. Ps. 116, 1-2. Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli,
℣. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.
    

Ad Evangelium non portantur luminaria, sed tantum incensum: pettítur benedictio, et alia fiunt de more.
    

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 
Matth. 28, 1-7.  
   
Véspere autem sábbati, quæ luce scit in prima sábbati, venit María Magdaléne et áltera María vidére sepúlcrum. Et ecce, terræmótus factus est magnus. Angelus enim Dómini descéndit de coelo: et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum: erat autem aspéctus ejus sicut fulgur: et vestiméntum ejus sicut nix. Præ timóre autem ejus extérriti sunt custódes, et facti sunt velut mórtui. Respóndens autem Angelus, dixit muliéribus: Nolíte timére vos: scio enim, quod Jesum, qui crucifíxus est, quǽritis: non est hic: surréxit enim, sicut dixit. Veníte, et vidéte locum, ubi pósitus erat Dóminus. Et cito eúntes, dícite discípulis ejus, quia surréxit: et ecce, præcédit vos in Galilǽam: ibi eum vidébitis. Ecce, prædíxi vobis. 
   
Non dicitur Credo, sed finito Evangelio Sacerdos dicit: Dóminus vobíscum, postea: Orémus. Non dicitur Offertorium. Ad Lavábo dicitur Glória Patri.
   
SECRETA 
Suscipe, quǽsumus, Dómine, preces pópuli tui, cum oblatiónibus hostiárum: ut paschálibus initiátam Mystériis, ad æternitátis nobis medélam, te operánte, profíciant. Per Dóminum.
   
Præfatio Paschalis.  Vere dignum et justum est, æquum et salutáre: Te quidem, Dómine, omni témpore, sed in hac potíssimum nocte, gloriósius prædicáre, cum Pascha nostrum immolátus est Christus. Ipse enim verus est Agnus, qui ábstulit peccáta mundi. Qui mortem nostram moriéndo destrúxit et vitam resurgéndo reparávit. Et ídeo cum Angelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia coeléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt coeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
   
INFRA ACTIONEM 
Communicántes, et noctem sacratíssimam celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Jesu Christi secúndum carnem: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejusdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuorum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, acóbi, Philippi, Bartholomǽi, Matthǽi, Simónis et Thaddǽi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
   
Tenens manus expansas super Oblata, dicit:  
Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostræ, sed et cunctæ famíliæ tuæ, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Jungit manus. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Quam oblatiónem, ut in Canone.
   
Dicitur Pax Dómini sit semper vobíscum, sed pacis osculum non datur. Agnus Dei non dicitur nec Postcommunio: dicuntur tamen tres consuétæ Orationes ante Communionem. Post sumptionem Sacramenti, pro Vesperis in Choro cantatur Antiphona: 
Allelúja, allelúja, allelúja.  
Ps. 116, 1-2. Laudáte Dóminum, omnes gentes: laudáte eum, omnes pópuli. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.
℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  ℞. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. 
Repetitur Antiphona. Allelúja, allelúja, allelúja. 
   
Capitulum, Hymnus et Versus non dicuntur, sed statim Celebrans in cantu incipit Antiphonam ad Magníficat. Celebans intonat. Schola prosequitur. 
Véspere autem sábbati, quæ lucéscit in prima sábbati, venit María Magdaléne, et áltera María, vidére sepúlchrum, allelúja. 
   
Deinde cantatur Magníficat cum Glória Patri in fine, ut infra et fit incensatio, ut alias in Vesperis.
  
Canticum Beatæ Mariæ Virginis 
Luc. 1, 46-55.
    

Magníficat anima mea Dóminum: Et exsultávit spíritus meus in  Deo, salutári meo. Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim, ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sanctum nomen ejus. Et misericórdia ejus a progenie in progénie timéntibus eum. Fecit poténtiam in bráchio suo: dispérsit supérbos mente cordis sui. Depósuit poténtes de sede, et exaltávit húmiles. Esuriéntes implévit bonis: Et dívites dimísit inánes. Suscépit Israël, púerum suum, recordátus misericórdiæ suæ. Sicut locútus est ad patres nostros, Abraham, et sémini ejus in sǽcula.
  

℣. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.  ℞. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
   
Repetita Antiphona, Celebrans dicit.  ℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
  
Orémus. 
  
ORATIO 
Spíritum nobis, Dómine, tuæ caritátis infúnde: ut, quos sacraméntis paschálibus satiásti, tua fácias pietáte concórdes. Per Dóminum... in unitáte ejúsdem. 
   
Deinde dicit:  ℣. Dóminus vobíscum.  ℞. Et cum spíritu tuo. 
  
Et Diaconus vertens se ad populum, cantat:  Ite, Missa est, allelúja, allelúja.  ℞. Deo grátias, allelúja, allelúja. 
   
Et Sacerdos dicto Pláceat tibi, sancta Trinitas, dat benedictionem more solito. Benedícat vos omnípotens Deus, Pater, et Fílius, ✠ et Spíritus Sanctus. ℞. Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)