Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

miércoles, 9 de agosto de 2017

MISA DE SAN JUAN MARÍA VIANNEY

Del Misal Romano de San Pío V. La Misa votiva, correspondiente al Misal Propio de Lyon, fue aprobada el 27 de Junio de 1905.

Die 9 Augusti
Sancte Joánnis Maríæ Vianney, Confessóris.
Duplex

Introitus. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO
Omnípotens et miséricors Deus, qui sanctum Joánnem Maríam pastoráli stúdio et jugi oratiónis ac pœniténtiæ ardóre mirábilem effecísti: da, quǽsumus; ut, ejus exémplo et intercessióne, ánimas fratrum lucrári Christo, et cum eis ætérnam glóriam cónsequi valeámus. Per eúndem Dóminum.
 
Et, in Missis non conventualibus, fit Commemoratio Vigilia Sancte Laurentii Martyris.
ORATIO
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: et intercessióne beáti Lauréntii Mártyris tui, cujus prǽvénimus festivitátem; perpétuam nobis misericórdiam benígnus impénde.
  
Deinde Commemoratio Sancte Romani Martyre.
ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, intercedénte beáto Románo Mártyre tuo, et a cunctis adversitátibus liberémur in córpore, et a pravis cogitatiónibus mundémur in mente. Per Dóminum nostrum.
  
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 31, 8-11.
 
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post aurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynis illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
 
Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
℣. Ibid., 3. Annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
  
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 35-40.
  
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucernæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.

Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.
  
SECRETA
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.
  
Commemoratio Vigilia Sancte Laurentii Martyris.
SECRETA
Hóstias, Dómine, quas tibi offérimus, propítius súscipe: et, intercedénte beáto Lauréntio Mártyre tuo, víncula peccatórum nostrorum absólve.
  
Commemoratio Sancte Romani Martyre.
SECRETA
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mysteriis, et cleménter exáudi. Per Dóminum.
  
Communio. Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.

POSTCOMMUNIO
Refécti cibo potúque cœlésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.
  
Commemoratio Vigilia Sancte Laurentii Martyris.
POSTCOMMUNIO
Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut beáti Lauréntii Mártyris tui commemoratióne, temporáli gratulámur offício; ita perpétuo lætémur aspéctu.
  
Commemoratio Sancte Romani Martyre.
POSTCOMMUNIO
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœlestia aliménta percépimus, intercedénte beáto Románo Mártyre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum nostrum.

Infrascriptæ Missæ de Sancti Joanni Mariæ Vianney, ex Proprium Diœcesibus Lugdunensis et Turonensis, dici possunt ut festivæ ubicumque, ad libitum sacerdotis, juxta rubricas. Similiter hujusmodi Missæ dici possunt etiam ut votivæ, nisi aliqua expresse excipiatur.

Die 9 Augusti
Sancte Joánnis Maríæ Vianney, Confessóris.
Altera Missa
 
Introitus. Gal. 6, 14. Mihi autem absit gloriári, nisi in cruce Dómini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 30, 2. In te, Dómine, sperávi, non confúndar in ætérnum: in justítia tua líbera me. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Omnípotens et miséricors Deus, qui sanctum Joánnem Maríam pastoráli stúdio et jugi oratiónis ac pœniténtiæ ardóre mirábilem effecísti: da, quǽsumus; ut, ejus exémplo et intercessióne, ánimas fratrum lucrári Christo, et cum eis ætérnam glóriam cónsequi valeámus. Per eúndem Dóminum.
  
Léctio Ezechiélis Prophétæ.
Ezech. 33, 7 et 10-12.
  
Et tu, fili hóminis, speculatórem dedi te dómui Israël; áudiens ergo ex ore meo sermónem, annuntiábis eis ex me. Tu ergo, fili hóminis, dic ad domum Israël: Sic locúti estis, dicentes: Iniquitátes nostræ et peccáta nostra super nos sunt; et in ipsis nos tabéscimus: quómodo ergo vívere potérimus? Dic ad eos: Vivo ego, dicit Dóminus Deus, nolo mortem ímpii, sed ut convertátur ímpius a via sua, et vivat. Convertímini, convertímini a viis vestris péssimis; et quare moriámini, domus Israël? Tu ítaque, fili hóminis, dic ad fílios pópuli tui: Impíetas ímpii non nocébit ei, in quacúmque die convérsus fúerit ab impietáte sua.
 
Graduale. Ps. 44, 2. Respícite quóniam non mihi soli laborávi, sed ómnibus exquiréntibus disciplínam.
℣. Ps. 38, 4. Concáluit cor meum intra me, et in meditatióne mea exardéscet ignis.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Eccli. 48, 1. Surréxit quasi ignis, et verbum ípsius quasi jácula árdebat. Allelúja.
 
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ezech. 34, 15-16.
Ego pascam oves meas.
℣. Quod períerat requíram, et quod abjéctum erat redúcam.
℣. Quod confráctum fúerat alligábo, et quod infírmum fúerat consolidábo.
℣. Et quod pingue et forte custódiam.
℣. Et pascam illas in judício.
  
Tempore autem Pascháli omittitur Graduale,et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Luc. 4, 18. Evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde. Allelúja.
℣. 1 Cor. 9, 22. Ómnibus ómnia factus sum, ut omnes fácerem salvos. Allelúja.
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 9, 35-10, 1.

In illo témpore: Circuíbat Jesus omnes civitátes et castélla, docens in synagógis eórum, et prǽdicans Evangélium regni, et curans omnem languórem et omnem infirmitátem. Videns autem turbas, misértus est eis: quia erant vexáti, et jacéntes sicut oves non habéntes pastórem. Tunc dicit discípulis suis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Et convocátís duódecim discípulis suis, dedit illis potestátem spirítuum immundórum, ut ejícerent eos et curárent omnem languórem et omnem infirmitátem.
 
Offertorium. Coloss. 1, 24-25. Gáudeo in passiónibus, et adímpleo ea quæ desunt passiónum Christi in carne mea, pro córpore ejus quod est Ecclesía, cujus factus sum ego miníster. (T. P. Allelúja.)
  
SECRETA
Super hanc illibátam hóstiam, omnípotens sempitérne Deus, descéndat invisíbilis plenitúdo Spíritus Sancti: et præsta; ut intercedénte beáto Joánne María, casto córpore et mundo corde ad tantum semper mystérium accedámus. Per Dóminum nostrum Jesu Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti.
   
Communio. Luc. 6, 17-19. Multitúdo languéntium, et qui vexabántur a spirítibus immúndis veniébant ad Jesum, quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. (T. P. Allelúja.)
 
POSTCOMMUNIO
Angelórum dape refécti, te, Dómine, deprecámur: ut sicut in fortitúdine hujus panis beátus Joánnes María advérsu ómnia invícta constántia tolerávit; ita nos ejus méritis et imitatióne, de virtúte in virtútem eúntes, ad te felíciter perducámur. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)