Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

martes, 15 de mayo de 2018

MISA EN HONOR DE SAN ISIDRO LABRADOR

Del Misal Propio de España.

Die 15 Maji
Sancti Isidóri Agrícolæ, Confessóris
Duplex
 
Introitus. Ps. 91, 13-14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. Ibid., 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO
Da nobis, quǽsumus, miséricors Deus: beáto Isidóro agrícola Confessóre tuo intercedénte, supérbe non sápere; sed, ejus méritis et exémplis, plácita tibi semper humilitáte deservíre. Per Dóminum nostrum.
  
Commemoratio S. Joannis Baptistæ de la Salle, Confessoris.
ORATIO
Deus, qui, ad christiánam páuperum eruditiónem et ad juvéntam in via veritátis firmándam, sanctum Joánnem Baptístam Confessórem excitásti, et novam per eum in Ecclésia famíliam collegísti: concéde propítius; ut ejus intercessióne et exémplo, stúdio glóriæ tuæ in animárum salúte fervéntes, ejus in cœlis corónæ partícipes fíeri valeámus. Per Dóminum.      
Léctio Epístolæ beáti Jacóbi Apóstoli.
Jac. 5, 7-8, 11 et 16-18.
  
Patiéntes estóte, fratres, usque ad advéntum Dómini. Ecce, agrícola exspéctat pretiósum fructum terræ, patiénter ferens, donec accípiat temporáneum et serótinum. Patiéntes ígitur estóte et vos, et confirmáte corda vestra: quóniam advéntus Dómini appropinquávit. Ecce, beatificámus eos, qui sustinuérunt. Sufferéntiam Job audístis, et finem Dómini vidístis, quóniam miséricors Dóminus est et miserátor. Confitémini ergo altérutrum peccáta vestra, et oráte pro ínvicem, ut salvémini: multum enim valet deprecátio justi assídua. Elías homo erat símilis nobis passíbilis: et oratióne orávit, ut non plúeret super terram, et non pluit annos tres et menses sex. Et rursum orávit: et cœlum dedit plúviam, et terra dedit fructum suum.
    
Graduale. Ps. 36, 30-31.Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
 
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et dívitiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
℣. Osee 14, 6. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
   
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 15, 1-7.
  
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Ego sum vitis vera: et Pater meus agrícola est. Omnem pálmitem in me non feréntem fructum, tollet eum: et omnem, qui fert fructum, purgábit eum, ut fructum plus áfferat. Jam vos mundi estis propter sermónem, quem locútus sum vobis. Manéte in me: et ego in vobis. Sicut palmes non potest ferre fructum a semetípso, nisi mánserit in vite: sic nec vos, nisi in me manséritis. Ego sum vitis, vos pálmites: qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum: quia sine me nihil potéstis fácere. Si quis in me non mánserit, mittétur foras sicut palmes, et aréscet, et cólligent eum, et in ignem mittent, et ardet. Si manséritis in me, et verba mea in vobis mánserint: quodcúmque voluéritis, petétis, et fiet vobis.
   
Ofertorium. Ps. 20, 2-3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit vehementer: desidérium ánimæ ejus tríbuísti ei. (T.P. Allelúja.)
  
SECRETA
Propitiáre, Dómine, supplicatiónibus nostris, et has pópuli tui oblatiónes benígnus assúme: ut, intercedénte beáto Isidóro Confessóre tuo, quod fidéliter pétimus, efficáciter consequámur. Per Dóminum nostrum.
  
Commemoratione S. Joannis Baptistæ de la Salle.
SECRETA
Laudis tibi, Dómine, hóstias immolámus in tuórum commemoratióne Sanctórum: quibus nos et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per Dóminum.
 
Communio. Matth. 19, 28 et 29. Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis. (T.P. Allelúja.)
 
POSTCOMMUNIO
Sit nobis, Dómine, reparátio mentis et córporis cœléste mystérium: et præsta; ut, cujus exséquimur cultum, intercedénte sancto Isidóro Confessóre tuo, sentiámus efféctum. Per Dóminum.
  
Commemoratione S. Joannis Baptistæ de la Salle.
POSTCOMMUNIO
Refécti cibo potúque cælésti, Deus noster, te súpplices exorámus: ut, in cujus hæc commemoratióne percépimus, ejus muniámur et précibus. Per Dóminum.

1 comentario:

  1. https://www.youtube.com/watch?v=IDEfzQV4agI
    En Vivo: La Batalla espiritual. La Serena, Chile. Mayo 12-2018
    Peregrinos del Amor - Pilgrims of Love
    Marino Restrepo un artista colombiano raptado por las farc.

    ResponderEliminar

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)