Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

domingo, 22 de agosto de 2010

MISA DEL INMACULADO CORAZÓN DE MARÍA

Del Misal Romano de San Pío V
  
Die 22 Augusti
In Festo Immaculáti Cordis Beátæ Maríæ Vírginem
Duplex II classis

De die Octava Assumptionis B. Mariæ Virg. nihil fit in Missa Immaculati Cordis. Sicubi tamen hac die celebretur aliquod Festum, duplex I vel II classis, quod non sit B. Mariæ Virg., de ipsa die Octava fit Commemoratio per Orationes diei Festi, juxta Rubricas, et dicitur Præfatio de B. Maria Virg. Et te in Assumptióne, nisi ipsa Missa occurrens, aut Commemoratio prius habita, aliam Præfationem exigant.

Introitus. Hebr. 4, 16. Adeámus cum fidúcia ad thronum grátiæ, ut misericórdiam consequámur, et grátiam inveniámus in auxílio opportúno. Ps. 44, 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea regi. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui in Corde beátæ Maríæ Vírginis dignum Spíritus Sancti habitáculum præparásti: concéde propítius; ut ejúsdem immaculáti Cordis festivitátem devóta mente recoléntes, secúndum cor tuum vívere valeámus. Per Dóminum ... in unitáte ejúsdem.
 
Et, in Missis privatis tantum, fit Commemoratio Ss. Timothei, Hippolyti et Symphoriani Martirum.
ORATIO
Auxílium tuum nobis, Dómine, quǽsumus, placátus impénde: et, intercedéntibus beátis Martýribus tuis Timótheo, Hippolýto et Symphoriáno, déxteram super nos tuæ propitiatiónis exténde. Per Dóminum.
 
Léctio libri Sapiéntiæ
Eccli. 24, 23-31.
 
Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei, fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis, et timóris, et agnitiónis, et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ, et virtútis. Transíte ad me omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundétur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
 
Graduale. Ps. 12, 6. Exsultábit cor meum in salutári tuo: cantábo Dómino, qui bona tríbuit mihi: et psallam nómini Dómini altíssimi.
℣. Ps. 44, 18. Mémores erunt nóminis tui in omni generatióne et generatiónem: proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Luc. 1, 46, 47. Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo. Allelúja.
 
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Prov. 8, 32, 35. Nunc ergo, fílii, audíte me: Beáti qui custódiunt vias meas. Audíte disciplínam et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam.
℣. Beátus homo qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei.
℣. Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Luc. 1, 46-47. Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo.
  
Allelúja. ℣. Beátam me dicent omnes generatiónes, quia ancíllam húmilem respéxit Deus. Allelúja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 19, 25-27.
  
In illo témpore: Stabant juxta crucem Jesu mater ejus, et soror matris ejus María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus. Deinde dicit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.
  
Credo.
  
Offertorium. Luc. 1, 46, 49. Exsultávit spíritus meus in Deo salutári meo; quia fecit mihi magna qui potens est, et sanctum nomen ejus.
 
SECRETA
Majestáti tuæ, Dómine, Agnum immaculátum offeréntes, quǽsumus: ut corda nostra ignis ille divínus accéndat, cui Cor beátæ Maríæ Vírginis ineffabíliter inflammávit. Per eundem Dóminum.
 
Commemoratio Ss. Timothei, Hippolyti et Symphoriani Martirum.
SECRETA
Accépta tibi sit, Dómine, sacrátæ plebis oblátio pro tuórum honóre Sanctórum: quórum se méritis de tribulatióne percepísse cognóscit auxílium. Per Dóminum nostrum.
  
Præfatio de Beatæ Mariæ Virginem: Et te in Festivitate.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubique grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus:  Et te in Festivitate beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum Dóminum nostrum. Per quem Majestátem tuam láudant Ángeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes, Cœli, cœlorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces, ut admítti júbeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

Communio. Joann. 19, 27. Dixit Jesus matri suæ: Múlier, ecce fílius tuus: deinde dixit discípulo: Ecce mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua.

POSTCOMMUNIO
Divínis refécti munéribus te, Dómine, supplíciter exorámus: ut beátæ Maríæ Vírginis intercessióne, cujus immaculáti Cordis solémnia venerándo égimus, a præséntibus perículis liberáti, ætérnæ vitæ gáudia consequámur. Per Dóminum.
 
Commemoratio Ss. Timothei, Hippolyti et Symphoriani Martirum.
POSTCOMMUNIO
Divíni muneris largitate satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, intercedéntibus sanctis Martýribus tuis Timótheo, Hippolýto et Symphoriáno, in ejus semper participatióne vivámus. Per Dóminum.
 
Si hodie fuerit Sabbatum, ubi adest obligatio Chori, in Choro post Tertiam dicitur Missa conventualis de Festo, ut supra, et extra Chorum post Nonam legitur Missa de Vigilia anticipata S. Bartholomæi Apostoli, ut sequenti die notatur; de qua tamen prohibentur Missæ provatæ.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)