NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

miércoles, 26 de agosto de 2015

MISA DE NUESTRA SEÑORA DE CZESTOCHOWA

Del Misal Propio de Polonia
  
Die 26 Augusti
B. MARIÆ V. CLAROMONTANÆ SEU CZESTOCHOVIENSIS
  
Introitus. Ps 86,1-2. Fundaménta ejus in móntibus sanctis: díligit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob. (T. P. Allelúja, allelúja) Ps. Ibid., 3. Gloriósa dicta sunt de te, civitas Dei. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO
Omnípotens et miséricors Deus, qui ad defensiónem pópuli Polónici in beatíssima Vírgine María perpétuum auxílium mirabíliter constituisti, ejúsque sacram Imáginem Claromontánam solémni fidélium veneratióne insígnem reddidísti: concéde propítius; ut, tali præsídio muniti, certántes in vita, victóriam de hoste malígno conséqui valeámus in morte. Per Dóminum.
   
Léctio libri Sapiéntiæ.
Prov 8, 17-24, 32-35.
      
Ego diligéntes me díligo, et qui mane vígilant ad me, invénient me. Mecum sunt divítiæ et glória, opes supérbæ et justitia. Mélior est enim fructus meus auro et lápide pretióso, et genímina mea argénto elécto. In viis justítiæ ámbulo, in médio semitárum judícii, ut ditem diligéntes me et thesáuros eórum répleam. Dóminus possédit me in inítio viárum suárum, ántequam quidquam fáceret a princípio. Ab ætérno ordináta sum, et ex antíquis, ántequam terra fíeret. Nondum erant abýssi, et ego jam concépta eram. Nunc ergo, fílii, audíte me: Beáti, qui custódiunt vias meas. Audíte dísciplinam, et estóte sapiéntes, et nolíte abjícere eam. Beátus homo, qui audit me, et qui vígilat ad fores meas quotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino.
   
Graduale: Porta cæli et stella maris es, Virgo María, Regis ætérni Mater ac Regína nostra.
℣. Gratos nos redde Fílio tuo: quia omnis virtus et decor et glória ex te respléndet.
  
Allelúja, allelúja. ℣. Luc.1, 28 et 42. Ave, grátia plena: Dóminus tecum, benedícta tu in muliéribus. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et versu sequenti, dicitur: 
Tractus: Ps. 44, 12 et 18. Concupíscet Rex decórem tuum: quóniam ipse est Dóminus Deus tuus et adorábunt eum. 
℣. Mémores erunt nóminis tui in omni generatióne et generatiónem. Proptérea pópuli confitebúntur tibi in ætérnum, et in sǽculum sǽculi. 
   
Tempore autem paschali omittitur graduale, et ejus loco dicitur: 
Allelúja, allelúja. 
℣. Ps. 45, 5 - 6. Sanctificávit tabernáculum suum Altíssimus. Deus in médio ejus, non commovébitur; adjuvábit eam Deus mane dilúculo. 
 
Allelúja. ℣. Luc.1, 28. Ave María, grátia plena: Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.
   
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joannes 2, 1 - 11.
  
In illo témpore: Núptiæ factæ sunt in Cana Galilaeæ: et erat Mater Jesu ibi. Vocátus est autem et Jesus, et discípuli ejus ad núptias. Et deficiénte vino, dicit Mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit Mater ejus minístris: Quodcúmque díxerit vobis, fácite. Erant autem ibi lapídeæ hýdriæ sex pósitæ secúndum purificatiónem Judæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel ternas. Dicit eis Jesus: Implete hýdrias aqua. Et implevérunt eas usque ad summum. Et dicit eis Jesus: Hauríte nunc, et ferte architriclíno. Et tulérunt. Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum fáctam, et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui háuserant aquam: vocat sponsum architriclínus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriáti fúerint, tunc id, quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit inítium signórum Jesus in Cana Galilaeæ: et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli ejus.

Et dicitur Credo.
  
Offertorium. Ps. 47, 13 - 15. Circúmdate Sion, et complectímini eam: narráte in túrribus ejus: pónite corda vestra in virtúte ejus: et distribuite domos ejus, ut enarrétis in progénie áltera, quóniam hic est Deus. (T. P. Allelúja, allelúja)
  
SECRETA
Pro religiónis christiánæ triúmpho hóstias placatiónis tibi, Dómine, immolámus: quæ ut nobis profíciant, opem auxiliátrix Virgo praestet, per quam talis perfécta est victória. Per Dominum.
  
Præfatio de B.M.V. Et te in Festivitáte:
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubique grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitáte beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
 
Communio. Ps. 86, 32. Gloriósa dicta sunt de te, cívitas Dei. Dilígit Dóminus portas Sion super ómnia tabernácula Jacob. (T. P. Allelúja, allelúja)
  
POSTCOMMUNIO
Adésto, Dómine, pópulis, qui participatióne córporis et sánguinis tui reficiuntur: ut, sanctíssima tua Genitríce auxiliánte, ab omni malo et perículo libérentur, et omni ópere bono custodiántur. Qui vivis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario en la entrada

Si tu comentario posee insultos contra Dios y contra la Iglesia, no será publicado.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)