Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

viernes, 24 de noviembre de 2017

MISA DE SAN JUAN DE LA CRUZ

Del Misal Romano de San Pío V -la Misa “In médio Ecclésiæ” es la del Común de los Doctores, mas la Oración es propia-. La Misa Votiva, que cuenta con Prefacio propio, es del Propio de la Orden Carmelita Descalza.
  
Die 24 Novembris
Sancte Joánnis a Cruce, Confessóris et Ecclésiæ Doctóris.
Duplex
  
Introitus. Eccli. 15, 5. In médio Ecclésiæ apéruit os ejus: et implévit eum Dóminus spíritu sapiéntiæ et intelléctus: stolam glóriæ índuit eum. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 91, 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Deus, qui sanctum Joánnem Confessórem tuum atque Doctórem perféctæ sui abnegatiónis et Crucis amatórem exímium effecísti: concéde; ut, ejus imitatióni júgiter inhæréntes, glóriam assequámur ætérnam. Per Dóminum.

Commemoratione Sancte Chrysogono Martyr.
ORATIO
Adésto, Dómine, supplicatiónibus nostris: ut, qui ex iniquitáte nostra reos nos esse cognóscimus, beáti Chrysógoni Mártyris tui intercessióne liberémur. Per Dóminum.
  
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timotheum.
2. Tim. 4, 1-8.
  
Caríssime: Testíficor coram Deo, et Jesu Christo, qui judicatúrus est vi vos et mórtuos, per advéntum ipsíus et regnum ejus: prǽdica verbum, insta opportúne, importune: árgue, óbsecra, íncrepa in omni patiéntia, et doctrína. Erit enim tempus, cum sanam doctrínam non sustinébunt, sed ad sua desidéria, coacervábunt sibi magístros, pruriéntes áuribus, et a veritáte quidem audítum avértent, ad fábulas autem converténtur. Tu vero vígila, in ómnibus labóra, opus fac Evangelístæ, ministérium tuum ímpie. Sóbrius esto. Ego enim jam delíbor, et tempus resolutiónis meæ instat. Bonum certámen certávi, cursum consummávi, fidem servávi. In réliquo repósita est mihi coróna justítiæ, quam reddet mihi Dóminus in illa die, justus judex: non solum autem mihi, sed et iis, qui díligunt advéntum ejus.
   
Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
 
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 111, 1-3.
Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
   
Tempore autem Pascháli omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus, et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja,
℣. Osee 14, 6. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 5, 13-19.
   
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Vos estis sal terræ. Quod si sal evanúerit, in quo saliétur? Ad níhilum valet ultra, nisi ut mittátur foras, et conculcétur ab homínibus. Vos estis lux mundi. Non potest cívitas abscóndi supra montem pósita. Neque accéndunt lucérnam, et ponunt eam sub módio, sed super candelábrum, ut lúceat ómnibus qui in domo sunt. Sic lúceat lux vestra coram homínibus, ut vídeant ópera vestra bona, et gloríficent Patrem vestrum, qui in cœlis est. Nolíte putáre, quóniam veni sólvere legem aut prophétas: non veni sólvere, sed adimplére. Amen, quippe dico vobis, donec tránseat cœlum et terra, jota unum aut unus apex non præteríbit a lege, donec ómnia fiant. Qui ergo solvent unum de mandátis istis mínimis, et docúerit sic hómines, mínimus vocábitur in regno cœlórum: qui autem fécerit et docúerit, hic magnus vocábitur in regno cœlórum.

Et dicitur Credo.
 
Offertorium. Ps. 91, 13. Justus ut palma florébit: sicut cedrus, quæ in Líbano est multiplicábitur. (T. P. Allelúja.)
  
SECRETA
Sancti Joánnis Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non désit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.
  
Commemoratione Sancte Chrysogono Martyr.
SECRETA
Oblatis, quǽsumus, Dómine, placáre munéribus: et, intercedénte beáto Chrysógono Mártyre tuo, a cunctis nos defénde perículis. Per Dóminum.
  
Communio. Luc. 12, 42. Fidélis servus et prudens, quem constítuit dóminus super famíliam suam: ut det illis in témpore trítici mensúram. (T. P. Allelúja.)
 
POSTCOMMUNIO
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Joánnes Conféssor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dóminum.
  
Commemoratione Sancte Chrysogono Martyr.
POSTCOMMUNIO
Tui, Dómine, perceptióne sacraménti, et a nostris mundémur occúltis, et ab hóstium liberémur insídiis. Per Dóminum.
  
Infrascriptæ Missæ de Sancte Joannis a Cruce, ex Proprium Ordinem Fratrum Discalceatorum Beatissimæ Mariæ Virginis de Monte Carmelo, dici possunt ut festivæ ubicumque, ad libitum sacerdotis, juxta rubricas. Similiter hujusmodi Missæ dici possunt etiam ut votivæ, nisi aliqua expresse excipiatur:
  
Die 24 Novembris
Sancte Joánnis a Cruce, Confessóris ac Patris nostri, et Ecclésiæ Doctóris.
Altera Missa
 
Introitus. Gal. 6, 14. Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 118, 1. Beáti immaculáti in via: qui ámbulant in lege Dómini. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Deus, qui sanctum Joánnem Confessórem tuum, Patrem nostrum atque Doctórem perféctæ sui abnegatiónis et Crucis amatórem exímium effecísti: concéde; ut, ejus imitatióni júgiter inhæréntes, glóriam assequámur ætérnam. Per Dóminum.
  
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Philipp. 3, 17-21; 4, 6-9.
  
Fratres: Imitatóres mei estóte, et observáte eos, qui ita ámbulant, sicut habétis formam nostram. Multi enim ámbulant, quos sæpe dicébam vobis (nunc autem et flens dico) inimícos Crucis Christi: quorum finis intéritus: quorum Deus venter est: et glória in confusióne ipsórum, qui terréna sápiunt. Nostra autem conversátio in cœlis est: unde étiam Salvatórem exspectámus, Dóminum nostrum Jesum Christum, qui reformábit corpus humilitátis nostræ, configurátum córpori claritátis suæ, secúndum operatiónem, qua étiam possit subjícere sibi ómnia. Nihil sollíciti sitis, sed in omni oratióne, et obsecratióne, cum gratiárum actióne, petitiónes vestræ innotéscant apud Deum. Et pax Dei, quæ exsúperat omnem sensum, custódiat corda vestra et intelligéntias vestras, in Christo Jesu. De cœ́tero, fratres, quæcúmque sunt vera, quæcúmque púdica, quæcúmque justa, quæcúmque sancta, quæcúmque amabília, quæcúmque bonæ famæ, si qua virtus, si qua laus disciplínæ, hæc cogitáte. Quæ et didicístis, et accepístis, et audístis, et vidístis in me, hæc agite: et Deus pacis erit vobíscum.
 
Graduale. Matth. 16, 24. Qui vult post me veníre, ábneget semetípsum, et tollat crucem suam, et sequátur me.
℣. Isa. 26, 9. Ánima mea desiderávit te in nocte: sed et spíritu meo in præcórdiis meis de mane vigilábo ad te.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Eccli. 51, 18 et 22. Quæsívi sapiéntiam in oratióne mea: multam invéni in meípso, et multum proféci in ea. Allelúja.
 
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Isa. 42, 1.
Ecce puer meus, eléctus meus: dedi spíritum meum super eum.
℣. Sap. 10, 17. Fuit mihi in velaménto diéi, et in luce stellárum per noctem.
℣. 1 Cor. 2, 6-7. Sapiéntiam lóquimur inter perféctos: sapiéntiam vero non hujus sǽculi, sed lóquimur Dei sapiéntiam.
   
Tempore autem Pascháli omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ps. 29, 11. Convertísti planctum meum in gáudium mihi: conscidísti saccum meum, et circumdedísti me lætítia. Allelúja.
℣. Ps. 65, 15. Veníte, audíte, et narrábo vobis quanta fecit Deus ánimæ meæ. Allelúja.
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 11, 25-30.
   
In illo témpore, dixit Jesus discípulis suis: Nemo lucérnam accéndit, et in abscóndito ponit, neque sub módio: sed supra candelábrum, ut, qui ingrediúntur, lumen vídeant. Lucérna córporis tui est óculus tuus. Si óculus tuus fúerit simplex, totum corpus tuum lúcidum erit: si autem nequam fúerit, étiam corpus tuum tenebrósum erit. Vide ergo, ne lumen, quod in te est, ténebræ sint. Si ergo corpus tuum totum lúcidum fúerit, non habens áliquam partem tenebrárum, erit lúcidum totum, et sicut lucérna fulgóris illuminábit te.
  
Dicitur Credo, per totam Octavam.
 
Offertorium. Isa. 60, 19. Erit tibi Dóminus in lucem sempitérnam, et Deus tuus in glóriam tuam. (T. P. Allelúja.)
  
SECRETA
Offérimus tibi, Dómine, hóstiam laudis in honórem sancti Joánnis Confessóris tui et Patris nostri atque Doctóris, qui assíduam crucis mortificatiónem in semetípso portans, tibi fuit hóstia grata atque jucúnda: Qui vivis et regnas in unitáte Spíritus Sancti.
  
Præfatio de Sancte Joanne a Cruce
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum Dóminum nostrum. Qui beátum Joánnem Confessórem tuum, divinárum rerum perfúsum, et exímio patiéndi desidério succénsum, præclárum nobis Doctórem et exémplar dedísti. Ipsum enim, per montis ascénsum noctísque calíginem ad contemplatiónis vérticem sublimásti; atque spiritáli tibi fœdére sociátum, viva tui amóris flamma mirífice adussísti: ut, rutilánte ejus sapiéntiæ lúmine, nostras quóque tenébras irradiáres. Et ídeo cum Ángelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
   
Communio. Isa. 53, 10-11. Pro eo quod laborávit ánima ejus, vidébit semen longǽvum, et volúntas Dómini in manu ejus dirigétur. (T. P. Allelúja.)
 
POSTCOMMUNIO
Prǽbeant nobis, Dómine, divínum tua sancta fervórem, intercedénte sancto Joánne Confessóre tuo et Patre nostro atque Doctóre: et præsta, ut, sicut illum, dum hæc sacra mystéria perágeret, caritátis igne cœ́litus immísso, étiam extérius irradiáre fecísti: ita nos, ejúsdem caritátis ígnibus succénsi, ad cœléstia júgiter aspirémus. Qui vivis et regnas in unitáte Spíritus Sancti.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)