Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

martes, 28 de noviembre de 2017

MISA DE SAN SANTIAGO DE LA MARCA

  
Die 28 Novembris
Sancti Jacóbi de Márchia, Confessóre I. Órdinis
Duplex majus
 
Introitus. Ps. 51, 10. Ego autem sicut olíva fructífera in domo Dei, sperávi in misericórdia Dei in ætérnum: et in sǽculum sǽculi. (T. P. Allelúja, allelúja.). Ps. 113, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus volet nimis. ℣. Glória Patri.
   
ORATIO
Deus, qui ad animárum salútem, et peccatóres e vitiórum cœno ad viam virtútis revocándos, beátum Jacóbum Confessórem tuum Evangélii præcónem exímium effecísti: concéde propítius, ut ejus intercessióne, a peccátis ómnibus expiáti, vitam consequámur ætérnam. Per Dóminum.
 
In Adventu, fit Commemoratio feriæ.
   
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 45, 1-6.
 
Diléctus Deo et homínibus, cujus memória in benedictióne est. Símilem illum fecit in glória sanctórum, et magnificávit eum in timóre inimicórum, et in verbis suis monstra placávit. Gloríficávit illum in conspéctu regum, et jussit illi coram pópulo suo, et osténdit illi glóriam suam. In fide et lenitáte ipsíus sanctum fecit illum, et elégit eum; ex omni carne. Audívit enim eum et vocem ipsíus, et indúxit illum in nubem. Et dedit illi coram præcépta, et legem vitæ et disciplínæ.
 
Graduale. 1. Tim. 4, 12 et 16. Exémplum esto fidélium in verbo, in conversatióne, in caritáte, in fide, in castitáte.
℣. Hoc enim fáciens, et teípsum salvum fácies, et eos qui te áudiunt.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Eccli. 49, 4. Gubernávit ad Dóminum cor ipsíus: et in diébus peccatórum corroborávit pietátem. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 113, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
 
Tempore autem paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.  
℣. Eccli. 49, 4. Gubernávit ad Dóminum cor ipsíus: et in diébus peccatórum corroborávit pietátem. Allelúja.
℣. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 10, 1-9.
 
In illo témpore: Designávit Dóminus et alios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicébat illis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sǽculum neque peram neque calceaménta; et neminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertátur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
   
Offertorium. Eccli. 9, 22-23. In timóre Dei sit tibi gloriátio: et in sensu sit tibi cogitátus Dei, et omnis enarrátio tua in præcéptis Altíssimi. (T. P. Allelúja.)
 
SECRETA
Súscipe, Dómine, múnera, quæ tibi in beáti Jacóbi Conffesóris festivitáte deférimus: ut hæc sacrosáncta mystéria nos ipso intercedénte, sanctíficent, et ad gáudia perdúcant sempiterna. Per Dóminum.
 
In Adventu, fit Commemoratio feriæ.
  
Communio. Matth. 11, 27. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. (T. P. Allelúja.)
  
POSTCOMMUNIO
Súpplices te rogámus, omnípotens Deus; ut, quos tuis réficis Sacraméntis, beáti Jacóbi Confessóris méritis, et exémplo, tibi étiam plácitis móribus dignánter deservíre concédas. Per Dóminum.
 
In Adventu, fit Commemoratio feriæ.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)