Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

sábado, 1 de mayo de 2021

MISA DE NUESTRA SEÑORA, PATRONA DE BAVIERA

Misa aprobada el 24 de Mayo de 1935 para la archidiócesis de Múnich-Frisinga, donde es celebrada el primer sábado de Mayo.
   
Sabbato primo mensis Maji
BEÁTÆ MARÍÆ VÍRGINIS, PATRÓNÆ BAVÁRIÆ
Duplex 1. Classis.
    
Extra Tempus Paschale omittuntur Allelúja ad Introitum, Offertorium et Communionem.
  
Introitus. Gaudeámus omnes in Dómino, Patrocínium celebrántes gloriósæ Vírginis Maríæ, de cujus solemnitáte gaudent Angeli et colláudant Fílium Dei, allelúja, allelúja. Ps. 43, 2. Deus, áuribus nostris audívimus: patres nostri annuntiavérunt nobis. ℣. Glória Patri.
 
Dicitur Glória in excélsis.
  
ORATIO
Deus, qui dilécti Fílii tui Genitrícen nobis Matrem ac Patrónam dare dignátus es: concéde propítius; ut sub hujus Matris tutéla ab omni hóstium defendámur incúrsu, et sine timóre in sanctitáte et justítia tibi serviámur. Per eúndem Dóminum.
  
Léctio libri Apocalýpsis Beáti Joánnis Apóstoli.
Apoc. 12, 1, 5, 10 et 17.
  
Signum magnum appáruit in cœlo: múlier amicta sole et luna sub pédibus eius et in cápite eius coróna stellárum duódecim. Et péperit fílium másculum, qui rectúrus erat omnes gentes in virga férrea, et raptus est fílius eius ad Deum, et ad thronum eius. Et audívi vocem magnam in cœlo dicéntem: Nunc facta est salus et virtus, et regnum Dei nostri et potéstas Christi ejus, quia projéctus est accusátor fratrum nostrórum, qui accusábat illos ante conspéctum Dei nostri die ac nocte. Et irátus est draco in mulíerem et ábiit fácere prœ́lium cum réliquis de sémine ejus, qui custódiunt mandata Dei, et habent testimónium Jesu Christi.
   
Allelúja, allelúja. ℣. Num. 17, 8. Virga Jesse flóruit: Virgo Deum et hóminem génuit: pacem Deus réddidit, in se reconcílians ima summis. Allelúja.
℣. Luc. 1, 28. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.
   
Extra Tempus Paschale:
Graduale. Cant. 6, 3 et 9. Tota formósa et suávis es, fília Sion; pulchra ut luna, elécta ut sol, terríbilis ut castrórum ácies ordináta.
℣. Judith 13, 22. Benedíxit te Dóminus in virtúte sua, quia per te ad níhilum redégit inimícos nostros.
    
Allelúja, allelúja. ℣. Luc. 1, 28. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.
   
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et versu sequenti, dicitur.
Tractus. Ps. 44, 11 et 12. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex super spéciem tuam. 
℣. Ibid., 13 et 10. Vultum tum deprecabúntur omnes divites plebis: fíliæ regum in honóre tuo. 
℣. Ibid., 15-16. Adducéntur Regi vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.
℣.  Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducéntur in templum Regis.
   
 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 2, 1-11.
  
In illo témpore: Núptiæ factæ sunt in Cana Galilǽæ: et erat mater Jesu ibi. Vocátus est autem Jesus, et discípuli ejus ad núptias. Et deficiénte vino, dicit mater Jesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Jesus: Quid mihi et tibi est múlier? nondum venit hora mea. Dicit mater ejus minístris: quodcúmque díxerit vobis, fácite. Erant áutem ibi lapídeæ hýdriæ sex pósitæ secúndum purificatiónem Judæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel ternas. Dicit eis Jesus: Impléte hýdrias áqua. Et implevérunt eas usque ad summum. Et dicit eis Jesus: Hauríte nunc, et ferte archtriclíno. Et tulérunt. Ut autem gustávit archtriclínus aquam vinum factam, et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui háuserunt aquam: vocat sponsum architriclínus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriáti fúerint, tunc id quod detérius est. Tu áutem servásti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit inítium signórum Jesus in Cana Galilǽæ: et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli ejus.
    
Offertorium. Jerem. 18, 20. Recordáre, Virgo Mater, in conspéctu Dei, ut loquáris pro nobis bona, et ut avértat indignatiónem suam a nobis, allelúja.
 
SECRETA
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, précibus beátæ Maríæ semper Vírginis, cujus Patrocínio gloriámur, fidéles tui hóstiam salutárem tibi fervéntius ófferant, et consequántur efféctum. Per Dóminum nostrum.
       
Præfatio de Beatæ Mariæ Virginis Et te in Festivitáte.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubique grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitáte beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Ángeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
    
Communio. Cant. 2, 3. Sub umbra illíus, quem desideráveram, sedi, et fructus ejus, dulcis gútturi meo, allelúja.
  
POSTCOMMUNIO
Cœléstibus pasti delíciis, te súpplices deprecámur, Dómine, Deus noster: ut, beáta María semper Vírgine protegénte, ab erróribus sǽculi carnísque illécebris serváti, et in fide inveniámur stábiles et in ópere efficáces. Per Dóminum nostrum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)