Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

miércoles, 17 de octubre de 2018

MISA EN HONOR A SANTA MARGARITA MARÍA DE ALACOQUE

Del Misal Romano de San Pío V.

Die 17 Octobris
Sancta Margarítæ Mariæ Alacóque, Vírginis
Duplex
 
Introitus. Cant. 2, 3. Sub umbra illíus, quem desideráveram, sedi: et fructus ejus dulcis gútturi meo. Ps. 83, 2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Dómine Jesu Christe, qui investigábiles divítias Cordis tui beátæ Margarítæ Maríæ Vírgini mirabíliter revelásti: da nobis ejus méritis et imitatióne; ut, te in ómnibus et super ómnia diligéntes, jugem in eódem Corde tuo mansiónem habére mereámur: Qui vivis et regnas.
   
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 3, 8-9 et 1, 4-19.
   
Fratres: Mihi ómnium sanctórum mínimo data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cælis et in terra nominátur, ut det vobis secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem: Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo et longitúdo et sublímitas et profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.
 
Graduale. Cant. 8, 7. Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam.
℣. Ps. 72, 26. Defécit caro mea et cor meum: Deus cordis mei, et pars mea Deus in ætérnum.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Cant. 7, 10. Ego dilécto meo, et ad me conversio ejus. Allelúja.
 
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 83, 3-4. Cor meum et caro mea exsultavérunt in Deum vivum.
℣. Étenim passer invénit sibi domum: et turtur nidum sibi, ubi ponat pullos suos.
℣. Altaria tua, Dómine virtútum: Rex meus et Deus meus.
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Prov. 9, 5. Veníte, comédite panem meum et bíbite vinum, quod míscui vobis. Allelúja.
℣. Ps. 30, 20. Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, quam abscondísti timéntibus te. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 11, 25-30.
    
In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cæli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus et prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Ómnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et discíte a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suave est et onus meum leve.
  
Offertorium. Zach. 9, 17. Quid bonum ejus est et quid pulchrum ejus, nisi fruméntum electórum et vinum gérminans vírgines?
 
SECRETA
Accépta tibi sint, Dómine, plebis tuæ múnera: et concéde; ut ignis ille divínus nos inflámmet, quo de Corde Fílii tui emisso beáta Margaríta María veheménter æstuávit. Per eúndem Dóminum.
 
Communio. Cant. 6, 2. Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília.
  
POSTCOMMUNIO
Córporis et Sánguinis tui, Dómine Jesu, sumptis mystériis: concéde nobis, quǽsumus, beáta Margaríta María Vírgine intercedénte; ut, supérbis sǽculi vanitátibus exútis, mansuetúdinem et humilitátem Cordis tui indúere mereámur: Qui vivis.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)