Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

domingo, 28 de octubre de 2018

MISA DE SAN SIMÓN Y SAN JUDAS TADEO, APÓSTOLES

Del Misal Romano de San Pío V.
  
Die 28 Octobris
Ss. Simónis et Judæ Apostolórum.
Duplex II classis.
 
Introitus. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Ps. Ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO
Deus, qui nos per beátos Apóstolos tuos Simónem et Judam ad agnitiónem tui nóminis veníre tribuísti: da nobis eórum glóriam sempitérnam et proficiéndo celebráre, et celebrándo profícere. Per Dóminum.
   
Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 4, 7-13.
  
Fratres: Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi. Propter quod dicit: Ascéndens in altum, captívam duxit captivitátem: dedit dona homínibus. Quod autem ascéndit, quid est, nisi quia et descéndit primum in inferióres partes terræ? Qui descéndit, ipse est et qui ascéndit super omnes cœlos, ut impléret ómnia. Et ipse dedit quosdam quidem apóstolos, quosdam autem prophétas, álios vero evangelístas, álios autem pastóres et doctóres, ad consummatiónem sanctórum in opus ministérii, in ædificatiónem córporis Christi: donec occurrámus omnes in unitátem fídei, et agnitiónis Fílii Dei, in virum perféctum, in mensúram ætátis plenitúdinis Christi.
    
Graduale. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine.
℣. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confitebúntur tibi.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 138, 17. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Allelúja.
  
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 15, 17-25.
  
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Hæc mando vobis, ut diligátis ínvicem. Si mundus vos odit: scitóte, quia me priórem vobis odio hábuit. Si de mundo fuissétis, mundus quod suum erat dilígeret; quia vero de mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, proptérea odit vos mundus. Mementóte sermónis mei, quem ego dixi vobis: Non est servus major dómino suo. Si me persecúti sunt, et vos persequántur: si sermónem meum servavérunt, et vestrum servábunt. Sed hæc ómnia fácient vobis propter nomen meum: quia nésciunt eum, qui misit me. Si non veníssent et locútus fuíssem eis, peccátum non háberent: nunc autem excusatiónem non habent de peccáto suo. Qui me odit: et Patrem meum odit. Si ópera non fecíssem in eis, quæ nemo álius fecit, peccátum non háberent: nunc autem et vidérunt et odérunt et me et Patrem meum. Sed ut adimpleátur sermo, qui in lege eórum scriptus est: Quia ódio habuérunt me gratis.
   
Dicitur Credo.
 
Ofertorium. Ps. 18, 5. In omnem terram exívit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
  
SECRETA
Glóriam, Dómine, sanctórum Apostolórum tuórum Simónis et Judæ perpétuam venerántes: quǽsumus; ut eam, sacris mystériis expiati, dígnius celebrémus. Per Dóminum.
  
Præfatio de Apóstolis.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Ángelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
    
Communio. Matth. 19, 28. Vos, qui secúti estis me, sedébitis super sedes, judicántes duódecim tribus Israël.
 
POSTCOMMUNIO
Percéptis, Dómine, sacraméntis, supplíciter exorámus: ut, intercedéntibus beátis Apóstolis tuis Simóne et Juda, quæ pro illórum veneránda gérimus passióne, nobis profíciant ad medélam. Per Dóminum.
  
In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, sed post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur Tractus Qui séminant, ex Missa Intret, de Communi plurimorum Martyrum 1 loco:
Tractus. Ps. 125, 5-6. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flébant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.  
  
Tempore autem Paschali Missa Sancti tui, de Communi Martyrum 2 loco, cum Orationibus, Epistola et Evangelio ut supra.
  
Introitus. Ps. 144, 10-11. Sancti tui, Dómine, benedícent te: glóriam regni tui dicent, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 1. Exaltábo te, Deus meus, Rex: et benedícam nómini tuo in sǽculum, et in sǽculum sǽculi. ℣. Glória Patri.
  
Allelúja, allelúja.
℣. Sancti tui, Dómine, florébunt sicut lílium: et sicut odor bálsami erunt ante te. Allelúja.
℣. Ps. 115, 15. Pretiósa in conspéctu Dómini mors Sanctórum ejus. Allelúja.
  
Offertorium. Ps. 31, 11. Lætámini in Dómino et exsultáte, justi: et gloriámini, omnes recti corde, allelúja, allelúja.
  
Communio. Ps. 32, 1. Gaudéte, justi, in Dómino, allelúja: rectos decet collaudátio, allelúja.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)