Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

sábado, 17 de julio de 2021

MISA DE LA HUMILDAD DE SANTA MARÍA

Del Misal Romano de San Pío V.
   
Die 17 Julii
HUMILITÁTIS BEÁTÆ MARÍÆ VÍRGINIS

Introitus. Sedulius. Salve, sancta Parens, eníxa puérpera Regem: qui cœlum terrámque regit in sǽcula sæculórum. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. 44, 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. ℣. Glória Patri.

ORATIO
Deus, qui humília réspicis et alta a longe cognóscis: da fámulis tuis humilitátem beátæ Maríæ semper Vírginis puro corde sectári; quæ virginitáte placuit, humilitáte concépit Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat.

Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 24, 11-13 et 15-20.
   
In ómnibus requiem quæsívi,et in hereditáte Dómini morábor. Tunc præcépit et dixit mihi Creátor ómnium: et qui creávit me, requiévit in tabernáculo meo, et dixit mihi: In Jacob inhábita, et in Israël hereditáre, et in eléctis meis mitte radíces. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei heréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea. Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion; quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Jéricho; quasi olíva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum juxta aquam in platéis. Sicut cinnamómum et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris.

Graduale. Benedícta et venerábilis es, Virgo María: quæ sine tactu pudóris invénta es Mater Salvatóris.
℣. Virgo, Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo.

Allelúja, allelúja. ℣. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis. Allelúja.

Tempore Adventus, loco Versus præcedentis, dicitur:
Allelúja, allelúja. ℣. Luc. 1, 28. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Gaude, María Virgo, cunctas hǽreses sola interemísti.
℣. Quæ Gabriélis Archángeli dictis credidísti.
℣. Dum Virgo Deum et hóminem genuísti: et post partum, Virgo, invioláta permansísti.
℣. Dei Génetrix, intercéde pro nobis.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Virgo. Dei Génetrix, quem totus non capit orbis, in tua se clausit víscera factus homo. Allelúja.
℣. Post partum, Virgo, invioláta permansísti: Dei Génetrix, intercéde pro nobis. Allelúja.

✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam. 
Luc. 1, 26-38.
     
In illo témpore: Missus est Ángelus Gábriël a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Ángelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Ángelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Ángelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Ángelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.

Credo.

Offertorium. Luc. 1, 28 et 42. Ave, María, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui. (T. P. Allelúja.)

SECRETA
Hæc oblátio, quǽsumus, Dómine, intercedénte beáta Vírgine Dei Genetríce María, veræ nobis humilitátis grátiam obtíneat: simúlque a córdibus nostris concupiscéntiam carnis et oculórum atque ambitiónem sǽculi áuferat; quaténus sóbrie, juste piéque vivéntes, prǽmia consequámur ætérna. Per eúndem Dóminum nostrum.

Præfatio de Beatæ Mariæ Virginis Et te in Festivitáte.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubique grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitáte beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Ángeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

Communio. Beáta víscera Maríæ Vírginis, quæ portavérunt ætérni Patris Fílium. (T. P. Allelúja.)

POSTCOMMUNIO
Hujus, Dómine, sacraménti percéptio peccatórum nostrórum máculas abstérgat: et, gloriósæ beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, per humilitátis viam ad supérna nos regna perdúcat. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)