Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

domingo, 22 de octubre de 2017

MISA POR LA PROPAGACIÓN DE LA FE

Misa concedida por el Papa Gregorio XVI el 21 de Agosto de 1841 a las Misiones de Propaganda Fide, y extendida a toda la Iglesia por Pío XI para el penúltimo Domingo de Octubre, mediante instrucción del 14 de Abril de 1926.

MISSA PRO FIDEI PROPAGATIONE
 
Introitus. Ps. 66, 2-3. Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri: ut cognoscámus in terra viam tuam, in ómnibus géntibus salutáre tuum. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 4. Confiteántur tibi pópuli, Deus: confiteántur tibi pópuli omnes. ℣. Glória Patri.

In Missis votivis, non dicitur Glória in excélsis.
 
ORATIO
Deus, qui omnes hómines vis salvos fíeri et ad agnitiónem veritátis veníre: mitte, quǽsumus, operários in messem tuam, et da eis cum omni fidúcia loqui verbum tuum; ut sermo tuus currat et clarificétur, et omnes gentes cognóscant te solum Deum verum, et quem misísti Jesum Christum, Fílium tuum, Dóminum nostrum: Qui tecum vivit.
 
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 36, 1-10 et 17-19.
  
Miserére nostri, Deus ómnium, et réspice nos, et osténde nobis lucem miseratiónum tuárum: et immítte timórem tuum super gentes, quæ non exquisiérunt te, ut cognóscant, quia non est Deus nisi tu, et enárrent magnália tua. Álleva manum tuam super gentes aliénas, ut vídeant poténtiam tuam. Sicut enim in conspéctu eórum sanctificátus es in nobis, sic in conspéctu nostro magnificáberis in eis, ut cognóscant te, sicut et nos cognóvimus, quóniam non est Deus præter te, Dómine. Ínnova signa et immúta mirabília. Glorífica manum et bráchium dextrum. Excita furórem et effúnde iram. Tolle adversárium et afflíge inimícum. Festína tempus et meménto finis, ut enárrent mirabília tua. Da testimónium his, qui ab inítio creatúræ tuæ sunt, et súscita prædicatiónes, quas locúti sunt in nómine tuo prophétæ prióres. Da mercédem sustinéntibus te, ut prophétæ tui fidéles inveniántur: et exáudi oratiónes servórum tuórum, secúndum benedictiónem Áaron de pópulo tuo, et dírige nos in viam justítiæ, et sciant omnes, qui hábitant terram, quia tu es Deus conspéctor sæculórum.
 
Graduale. Ps. 66, 6-8. Confiteántur tibi pópuli, Deus, confiteántur tibi pópuli omnes: terra dedit fructum suum.
℣. Benedícat nos Deus, Deus noster, benedícat nos Deus: et métuant eum omnes fines terræ.
  
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 99, 1. Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia: introíte in conspéctu ejus, in exsultatióne. Allelúja.
 
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 95, 3-5. Annuntiáte inter gentes glóriam Dómini, in ómnibus pópulis mirabília ejus.
℣. Quóniam magnus Dóminus, et laudábilis nimis: terríbilis est super omnes deos.
℣. Quóniam omnes dii géntium dæmónia: Dóminus autem cœlos fecit.
  
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ps. 99, 1-2. Jubiláte Deo, omnis terra: servíte Dómino in lætítia: introíte in conspéctu ejus, in exsultatióne. Allelúja.
℣. Scitóte quóniam Dóminus ipse est Deus: ipse fecit nos, et non ipsi nos. Allelúja.
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 9, 35-38.
  
In illo témpore: Circuíbat Jesus omnes civitátes et castélla, docens in synagógis eórum, et prǽdicans Evangélium regni, et curans omnem languórem et omnem infirmitátem. Videns autem turbas, misértus est eis: quia erant vexáti, et jacéntes sicut oves non habéntes pastórem. Tunc dicit discípulis suis: Messis quidem multa, operárii autem pauci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam.

In Missis votivis, non dicitur Credo.
   
Offertorium. Ps. 95, 7-9. Afférte Dómino, pátriæ géntium, afférte Dómino glóriam et honórem, afférte Dómino glóriam nómini ejus: tóllite hóstias, et introíte in átria ejus: adoráte Dóminum in átrio sancto ejus. (T. P. Allelúja.)
 
SECRETA
Protéctor noster, áspice, Deus, et réspice in fáciem Christi tui, qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus: et fac; ut ab ortu solis usque ad occásum magnificétur nomen tuum in géntibus, ac in omni loco sacrificétur et offerátur nómini tuo oblátio munda. Per eúndem Dóminum.
 
Communio. Ps. 116, 1-2. Laudáte Dóminum, omnes gentes: laudáte eum, omnes pópuli: quóniam confirmáta est super nos misericordia ejus, et véritas Dómini manet in ætérnum. (T. P. Allelúja.)
 
POSTCOMMUNIO
Redemptiónis nostræ múnere vegetáti: quǽsumus, Dómine; ut, hoc perpétuæ salútis auxílio, fides semper vera profíciat. Per Dóminum.
 
Item alia Epistola:
 
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Timótheum.
1. Tim. 2, 1-7.
  
Obsécro primum ómnium fíeri obsecratiónes, orationes, postulatiónes, gratiárum actiónes, pro ómnibus homínibus: pro régibus et ómnibus, qui in sublimitáte sunt, ut quiétam et tranquíllam vitam agámus, in omni pietáte et castitáte; hoc enim bonum est et accéptum coram Salvatóre nostro Deo, qui omnes hómines vult salvos fíeri et ad agnitiónem veritátis veníre. Unus enim Deus, unus et mediátor Dei et hóminum, homo Christus Jesus: qui dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus, testimónium tempóribus suis: in quo pósitus sum ego prædicátor et apóstolus (veritátem dico, non méntior), doctor géntium in fide et veritáte.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)