Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

lunes, 2 de octubre de 2017

MISA EN HONOR DE LOS SANTOS ÁNGELES CUSTODIOS

Del Misal Romano de San Pío V.
 
Die 2 Octobris
  Sanctórum Angelórum Custódum
Duplex Majus
  
Introitus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Ángeli ejus: potentes virtúte, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus. Ps. Ibid., 1. Bénedic, ánima mea, Dómino: et ómnia, quæ intra me sunt, nómini sancto ejus.. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Deus, qui ineffábili providéntia sanctos Ángelos tuos ad nostram custódiam míttere dignáris: largíre supplícibus tuis; et eórum semper protectióne deféndi, et ætérna societáte gaudére. Per Dóminum.
 
Léctio libri Éxodi.
Exodi 23, 20-23.
 
Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego mittam Ángelum meum, qui præcédat te, et custódiat in via, et intróducat in locum, quem parávi. Obsérva eum, et audi vocem ejus, nec contemnéndum putes: quia non dimíttet, cum peccáveris, et est nomen meum in illo. Quod si audiéris vocem ejus et féceris ómnia, quæ loquor, inimícus ero inimícis tuis et afflígam affligéntes te: præcedétque te Ángelus meus.
 
Graduale. Ps. 90, 11-12. Ángelis suis Deus mandávit de te, ut custódiant te in ómnibus viis tuis.
℣. In mánibus portábunt te, ne umquam offéndas ad lápidem pedem tuum.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 102, 21. Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: minístri ejus, qui fácitis voluntátem ejus. Allelúja.
  
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 102, 20. Benedícite Dóminum, omnes Ángeli ejus: poténtes virtúte, qui fácitis verbum ejus.
℣. Ibid., 21-22. Benedícite Dómino, omnes virtútes ejus: ministri ejus, qui fácitis voluntátem ejus.
℣. Benedícite Dómino, ómnia ópera ejus: in omni loco dominatiónis ejus, bénedic, ánima mea, Dómino.
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ps. 137, 1-2. In conspéctu Angelórum psallam tibi: adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. Allelúja.
℣. Matth. 28, 2. Ángelus Dómini descéndit de cœlo, et accédens revólvit lápidem, et sedébat super eum. Allelúja.
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 18, 1-10.
 
In illo témpore: Accessérunt discípuli ad Jesum, dicéntes: Quis, putas, major est in regno cœlórum? Et ádvocans Jesus párvulum, statuit eum in médio eórum et dixit: Amen, dico vobis, nisi convérsi fuéritis et efficiámini sicut párvuli, non intrábitis in regnum cælorum. Quicúmque ergo humiliáverit se sicut párvulus iste, hic est major in regno cœlórum. Et qui suscéperit unum párvulum talem in nómine meo, me súscipit. Qui autem scandalizáverit unum de pusíllis istis, qui in me credunt, expédit ei, ut suspendátur mola asinária in collo ejus, et demergátur in profúndum maris. Væ mundo a scándalis! Necésse est enim, ut véniant scándala: verúmtamen væ hómini illi, per quem scándalum venit! Si autem manus tua vel pes tuus scandalízat te, abscíde eum et prójice abs te: bonum tibi est ad vitam íngredi débilem vel cláudum, quam duas manus vel duos pedes habéntem mitti in ignem ætérnum. Et si óculus tuus scandalízat te, érue eum et prójice abs te: bonum tibi est cum uno óculo in vitam intráre, quam duos óculos habéntem mitti in gehénnam ignis. Vidéte, ne contemnátis unum ex his pusíllis: dico enim vobis, quia Ángeli eórum in cœlis semper vident fáciem Patris mei, qui in cœlis est.
  
Et dicitur Credo.
  
Offertorium. Ps. 102, 20 et 21. Benedícite Dóminum, omnes Ángeli ejus: minístri ejus, qui fácitis verbum ejus, ad audiéndam vocem sermónum ejus.
 
SECRETA
Súscipe, Dómine, múnera, quæ pro sanctórum Ángelórum tuórum veneratióne deférimus: et concéde propítius; ut, perpétuis eórum præsídiis, a præséntibus perículis liberémur et ad vitam perveniámus ætérnam. Per Dóminum nostrum.
 
Communio. Dan. 3, 58. Benedícite, omnes Ángeli Dómini, Dóminum: hymnum dícite et superexaltáte eum in sǽcula.
 
POSTCOMMUNIO
Súmpsimus, Dómine, divína mystéria, sanctórum Angelórum tuórum festivitáte lætántes: quǽsumus; ut eórum protectióne ab hóstium júgiter liberémur insídiis, et contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)