Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

viernes, 22 de marzo de 2019

MISA EN HONOR DE SAN NICOLÁS DE FLÜE

Del Misal Romano de San Pío V (Las Oraciones son propias. La Misa Os Justi es del Común de Confesores no pontífices, mas el Evangelio se toma del Común de los Abades). La Misa Votiva es del Misal Propio de la Diócesis de Augsburgo y el de la Diócesis de Basilea.
  
Die 22 Martii
Sancti Nicolai de Flüe, Eremitæ et Confessoris
Duplex
 
Introitus. Ps. 36, 30 et 31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et língua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. (T. P. Allelúja, allelúja.). Ps. ibid., 1. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.
   
ORATIO
Deus, qui beátum Nicoláum Eremítam Angelórum esca mirabíliter nutríre, et sanctíssimæ Trinitátis visióne illustráre voluísti: concéde, quǽsumus, ut ejus intercessióne domínicum Corpus, et Sánguinem digne súmere in terris; et gloriósum conspícere mereámur in cœlis. Per eúmdem Dóminum.
   
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 31, 8-11.
 
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post áurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui potuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynis illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
 
Graduale. Ps. 91, 13-14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
℣. Ibid., 3. Annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 113, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divitiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
 
Tempore autem paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.  
℣. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
℣. Eccli. 45, 9. Amávit eum Dóminus et ornávit eum: stolam glóriæ índuit eum. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Math. 19, 27-29.
 
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit filius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
   
Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus. (T. P. Allelúja.)
 
SECRETA
Deus, qui nos beátum Nicoláum in terris venerári fecísti: da nobis ejus intercessióne a peccatórum néxibus absolútis, in cœlis étiam de ejúsdem societáte gaudére. Per Dóminum.
 
Communio. Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum. (T. P. Allelúja.)
  
POSTCOMMUNIO
Pretiósi Córporis, et Sánguinis tui, Dómine, refécti salutáribus Sacraméntis: concéde nobis, ut méritis, et précibus beáti Nicolái in cœléstis panis dulcédine, qua eum in terris satiáre dignátus es; ad ætérna gáudia transíre mereámur. Qui vivis et regnas.
  
Infrascriptæ Missæ de Sancti Nicolai de Flüe, ex Proprium Diœcesibus Augustanæ Vindelicorum et Basileensis, dici possunt ut festivæ ubicumque, ad libitum sacerdotis, juxta rubricas. Similiter hujusmodi Missæ dici possunt etiam ut votivæ, nisi aliqua expresse excipiatur:
  
Die 22 Martii (In Helvetiæ et Germaniæ, 25 Septembris)
Sancti Nicolai de Flüe, Eremitæ et Confessoris
Altera Missa
 
Introitus. Ps. 54, 8 et 10. Ecce elongávi fúgiens, et mansi in solitúdine: quóniam vidi iniquitátem et contradictiónem in civitáte. (T. P. Allelúja, allelúja.). Ps. Ibid., 2-3. Exáudi, Deus, oratiónem meam, et ne despexéris deprecatiónem meam: inténde mihi, et exáudi me. ℣. Glória Patri.
   
ORATIO
Beáti Nicolái, Confessóris tui, intercessióne suffúlti, te, Dómine, supplíciter exorámus: ut gentem nostram benigna semper protectióne custódias, ejúsque rectóribus grátiæ tuæ lumen cleménter infúndas. Per Dóminum nostrum
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Romános.
Rom. 14, 17-19.
 
Fratres: Non est enim regnum Dei esca et potus, sed justítia, et pax, et gáudium in Spíritu Sancto. Qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probátus est homínibus. Ítaque quæ pacis sunt, sectémur. Et quæ ædificatiónis sunt, in invicem custodiámus.
 
Graduale. Ps. 121, 7-8. Fiat pax in virtúte tua, et abundántia in túrribus tuis.
℣. Propter fratres meos et próximos meos, loquébar pacem de te.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 54, 23. Jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 33, 9-11. Gustáte et vidéte, quóniam suávis est Dóminus.
℣. Beátus vir, qui sperat in eo; quóniam nihil deest timéntibus eum.
℣. Dívites eguérunt et esuriérunt; inquiréntes autem Dóminum non defícient omni bono.
 
Tempore autem paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.  
℣. Ps. 54, 23. Jacta cogitátum tuum in Dómino, et ipse te enútriet. Allelúja.
℣. Joan. 6, 52. Si quis manducáverit ex hoc pane, vivet in ætérnum. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Math. 19, 27-29.
 
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit filius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
   
Offertorium. Ps. 30, 4. Dómine, fortitúdo mea et refúgium meum es tu, et propter nomen tuum dedúces me et enútries me. (T. P. Allelúja.)
 
SECRETA
Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Nicoláo Confessóre tuo, per éadem nos benignus inténde: ut tibi famulántes in terris, glória tua perfruámur in cœlis. Per Dóminum nostrum.
 
Communio. Gal. 2, 19. Christo confíxus sum cruci. Vivo autem, jam non ego: vivit vero in me Christus. (T. P. Allelúja.)
  
POSTCOMMUNIO
Mysteriórum tuórum nos, quǽsumus, Dómine, commúnio sancta restáuret: ut beáti Nicolái sequéntes exémpla, in tuo semper amóre crescámus. Per Dóminum nostrum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)