Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

lunes, 31 de mayo de 2010

MISA DE LA BIENAVENTURADA VIRGEN MARÍA, REINA DE TODOS LOS SANTOS Y MADRE DEL AMOR HERMOSO

Del Misal Romano de San Pío V

Beáta Maríæ Vírgine, Regínæ Sanctórum Ómnium et Matris pulchræ dilectiónis
 
Introitus. Egredímini et vidéte, fíliæ Sion, Regínam vestram, quam laudant astra matutína: cujus pulchritúdinem sol et luna mirántur, et júbilant omnes fílii Dei. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. 83, 2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Deus, qui beatíssimam Vírginem Maríam ómnium Sanctórum Regínam et Matrem pulchræ dilectiónis nos venerári tribuísti: concéde propítius; ut, ipsa protegénte, te in ómnibus et super ómnia diligámus in terris, et Sanctórum tuórum felíci consórtio perfruámur in cœlis. Per Dóminum.
 
Léctio libri Sapiéntiæ.
Sap. 24, 22-31.
 
Ego quasi terebínthus exténdi ramos meos, et rami mei honóris et grátiæ. Ego quasi vitis fructificávi suavitátem odóris: et flores mei fructus honóris et honestátis. Ego mater pulchræ dilectiónis et timóris et agnitiónis et sanctæ spei. In me grátia omnis viæ et veritátis: in me omnis spes vitæ et virtútis. Transíte ad me, omnes qui concupíscitis me, et a generatiónibus meis implémini. Spíritus enim meus super mel dulcis, et heréditas mea super mel et favum. Memória mea in generatiónes sæculórum. Qui edunt me, adhuc esúrient: et qui bibunt me, adhuc sítient. Qui audit me, non confundátur: et qui operántur in me, non peccábunt. Qui elúcidant me, vitam ætérnam habébunt.
 
Graduale. 1. Machab. 6, 14-15. Præpósuit eam Dóminus super univérsum regnum suum, et dedit ei diadéma, ut fílium suum nutríret et regnáret.
℣. Eccli. 45, 14. Coróna aurea super caput ejus, expréssa signo sanctitátis, glória honóris et opus fortitúdinis.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Cant. 5, 1; 4, 11. Veni, Regína nostra, veni, Dómina, in hortum tuum. Odor vestimentórum tuórum super ómnia arómata. Allelúja.
 
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Cant. 5, 1; 4, 11. Veni, Regína nostra, veni, Domina, in hortum tuum. 
℣. Favus distíllans lábia tua: mel et lac sub lingua tua. 
℣. Et odor vestimentórum tuórum sicut odor thuris.
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja. ℣. Cant. 2, 14. Osténde mihi fáciem tuam, sonet vox tua in áuribus meis: vox enim tua dulcis et facies tua decóra. Allelúja.  
℣. Ibid. 4, 11. Favus distíllans labia tua, mel et lac sub lingua tua, et odor vestimentorum tuorum sicut odor thuris. Allelúja.
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 19, 25-27.
  
In illo témpore: Stabant juxta Crucem Jesu Mater ejus, et soror Matris ejus, María Cléophæ, et María Magdaléne. Cum vidísset ergo Jesus Matrem, et discípulum stantem, quem diligébat, dicit Matri suæ: Mulier, ecce fílius tuus. Deinde dicit discípulo: Ecce Mater tua. Et ex illa hora accépit eam discípulus in sua. 
 
Credo.
 
Post Septuagesimam in fine sequentis Offertorii Allelúja omíttitur.

Offertorium. Prov. 9, 4-5. Si quis est párvulus, véniat ad me, et insipiéntibus locúta est: Veníte, comédite panem meum, et bíbite vinum, quod míscui vobis, allelúja.

SECRETA
Laudis tibi, Dómine, hostias immolámus, de Genetrícis Fílii tui glória lætántes: cujus suffúlti præsídio, et præséntibus éxui malis confídimus et futúris. Per eúndem Dóminum.

Præfatio de Beat Maria Virginis Et te in Festivitáte. 
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubique grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitáte beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
  

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
 
Communio. Regína mundi digníssima, María, Virgo perpétua, intercéde pro nostra pace et salúte, quæ genuísti Christum Dóminum, Salvatórem ómnium. (T.P. Allelúja.)
 
POSTCOMMUNIO
Cœléstibus pasti delíciis, te súpplices deprecámur, Dómine, Deus noster: ut, sicut nobis in beatíssima Fílii tui Genetríce tutélam et præsídium constituísti; ita ejus sollémnia celebrántibus ætérnæ glóriæ corónam retríbuas. Per eúndem Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)