Del Misal Romano de San Pío V
Sabbato in Vigilia Pentecostes
Statio ad S. Joannem in Laterano - Semiduplex I classis
In Choro, dicta Nona, Sacerdos et Ministri, induti paramentis violacei coloris, accedunt ad Altare, et facta reverentia, Sacerdos illud osculatur in medio. Deinde leguntur Prophetiæ sine titulo, candelis Altaris exstinctis usque ad principium Missæ, sicut in Sabbato sancto. Sacerdos legit eas submissa voce ad Altare in cornu Epistolæ. In fine Prophetiarum dicuntur Orationes sine Flectámus génua.
Prophetia Prima
Gen. 22, 1-19.
Gen. 22, 1-19.
In diébus illis: Tentávit Deus Ábraham, et dixit ad eum: Ábraham, Ábraham. At ille respóndit: Adsum. Ait illi: Tolle fílium tuum unigénitum, quem diligis, Ísaac, et vade in terram visiónis: atque ibi ófferes eum in holocáustum super unum móntium, quem monstrávero tibi. Ígitur Ábraham de nocte consúrgens, stravit ásinum suum: ducens secum duos júvenes et Ísaac, fílium suum. Cumque concidísset ligna in holocáustum, ábiit ad locum, quem præcéperat ei Deus. Die autem tértio, elevátis óculis, vidit locum procul: dixítque ad púeros suos: Exspectáte hic cum ásino: ego et puer illuc usque properántes, postquam adoravérimus, evertémur ad vos. Tulit quoque ligna holocáusti, et impósuit super Ísaac, fílium suum: ipse vero portábat in mánibus ignem et gládium. Cumque duo pérgerent simul, dixit Ísaac patri suo: Pater mi. At ille respóndit: Quid vis, fili? Ecce, ínquit, ignis et ligna: ubi est víctima holocáusti? Dixit autem Ábraham: Deus providébit sibi víctimam holocáusti, fili mi. Pergébant ergo páriter: et venérunt ad locum, quem osténderat ei Deus, in quo ficávit altáre et désuper ligna compósuit: cumque alligásset Ísaac, fílium suum, pósuit eum in altáre super struem lignórum. Extendítque manum et arrípuit gládium, ut immoláret fílium suum. Et ecce, Ángelus Dómini de cœlo clamávit, dicens: Ábraham, Ábraham. Qui respóndit: Adsum. Dixítque ei: Non exténdas manum tuam super púerum neque fácias illi quidquam: nunc cognóvi, quod times Deum, et non pepercísti unigénito fílio tuo propter me. Levávit Ábraham óculos suos, vidítque post tergum aríetem inter vepres hæréntem córnibus, quem assúmens óbtulit holocáustum pro fílio. Appellavítque nomen loci illíus, Dóminus videt. Unde usque hódie dícitur: In monte Dóminus vidébit. Vocávit autem Ángelus Dómini Ábraham secúndo de cœlo, dicens: Per memetípsum jurávi, dicit Dóminus: quia fecísti hanc rem, et non pepercísti fílio tuo unigénito propter me: benedícam tibi, et multiplicábo semen tuum sicut stellas cœli et velut arénam, quæ est in lítore maris: possidébit semen tuum portas inimicórum suórum, et benedicéntur in sémine tuo omnes gentes terræ, quia obœdísti voci meæ. Revérsus est Ábraham ad púeros suos, abierúntque Bersabée simul, et habitávit ibi.
¶ Qua finita, non respondetur Deo grátias, ne ad ceteras quidem Prophetias; deinde Sacerdos dicit:
Orémus.
ORATIO
Deus, qui in Ábrahæ fámuli tui opere humáno generi obœdiéntiæ exémpla præbuísti; concéde nobis, et nostræ voluntátis pravitátem frángere, et tuórum præceptórum rectitúdinem in ómnibus adimplére. Per Dóminum nostrum.
Prophetia Secunda
Exodi 14, 24-31; 15, 1.
Exodi 14, 24-31; 15, 1.
In diébus illis: Factum est in vigília matutina, et ecce, respíciens Dóminus super castra Ægyptiórum per colúmnam ignis et nubis, interfécit exércitum eórum: et subvértit rotas cúrruum, ferebantúrque in profúndum. Dixérunt ergo Ægýptii: Fugiámus Israélem: Dóminus enim pugnat pro eis contra nos. Et ait Dóminus ad Móysen: Exténde manum tuam super mare, ut revertántur aquæ ad Ægýptios super currus et équites eórum. Cumque extendísset Móyses manum contra mare, revérsum est primo dilúculo ad priórem locum: fugientibúsque Ægýptiis occurrérunt aquæ, et invólvit eos Dóminus in médiis flúctibus. Reversǽque sunt aquæ, et operuérunt currus, et équites cuncti exércitus Pharaónis, qui sequéntes ingréssi fúerant mare: nec unus quidem supérfuit ex eis. Fílii autem Israël perrexérunt per médium sicci maris, et aquæ eis erant quasi pro muro a dextris et a sinístris: liberavítque Dóminus in die illa Israël de manu Ægyptiórum. Et vidérunt Ægýptios mórtuos super litus maris, et manum magnam, quam exercúerat Dóminus contra eos: timuítque pópulus Dóminum, et credidérunt Dómino et Móysi, servo ejus. Tunc cécinit Móyses et fílii Israël carmen hoc Dómino, et dixérunt:
Tractus. Exodi 15, 1 et 2. Cantémus Dómino: glorióse enim honorificátus est: équum et ascensórem projécit in mare: adjútor et protéctor factus est mihi in salútem.
℣. Hic Deus meus, et honorificábo eum: Deus patris mei, et exaltábo eum.
℣. Dóminus cónterens bella: Dóminus nomen est illi.
Orémus.
ORATIO
Deus, qui primis tempóribus impléta mirácula novi Testaménti luce reserásti, ut et Mare Rubrum forma sacri fontis exsísteret, et liberáta plebs ab Ægyptíaca servitúte christiáni pópuli sacraménta præférret: da, ut omnes gentes, Israélis privilégium mérito fídei consecútæ, Spíritus tui participatióne regeneréntur. Per Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte ejusdem Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
Prophetia Tertia
Deut. 31, 22-30.
Deut. 31, 22-30.
In diébus illis: Scripsit Móyses canticum, et dócuit fílios Israël. Præcepítque Dóminus Josue, fílio Nun, et ait: Confortáre, et esto robústus: tu enim introdúces fílios Israël in terram, quam pollícitus sum, et ego ero tecum. Postquam ergo scripsit Móyses verba legis hujus in volúmine, atque complévit: præcépit Levítis, qui portábant arcam foéderis Dómini, dicens: Tóllite librum istum, et pónite eum in látere arcæ foéderis Dómini, Dei vestri: ut sit ibi contra te in testimónium. Ego enim scio contentiónem tuam et cérvicem tuam duríssimam. Adhuc vivénte me et ingrediénte vobíscum, semper contentióse egístis contra Dóminum: quanto magis, cum mórtuus fúero? Congregáte ad me omnes majóres natu per tribus vestras, atque doctóres, et loquar audiéntibus eis sermónes istos, et invocábo contra eos coelum et terram. Novi enim, quod post mortem meam iníque agétis et declinábitis cito de via, quam præcépi vobis: et occúrrent vobis mala in extrémo témpore, quando fecéritis malum in conspéctu Dómini, ut irritétis eum per ópera mánuum vestrárum. Locútus est ergo Móyses, audiénte univérso coetu Israël, verba cárminis hujus, et ad finem usque complévit.
Tractus. Deut. 32, 1-4. Atténde, cœlum, et loquar: et áudiat terra verba ex ore meo.
℣. Exspectétur sicut plúvia elóquium meum: et descéndant sicut ros verba mea.
℣. Sicut imber super gramen et sicut nix super fœnum: quia nomen Dómini invocábo,
℣. Date magnitúdinem Deo nostro: Deus, vera ópera ejus, et omnes viæ ejus judícia,
℣. Deus fidélis, in quo non est iníquitas: justus et sanctus Dóminus.
Orémus.
ORATIO
Deus, glorificátio fidélium et vita justórum, qui per Móysen, fámulum tuum, nos quóque modulatióne sacri cárminis erudísti: univérsis géntibus misericórdiæ tuæ munus operáre, tribuéndo beatitúdinem, auferéndo terrórem; ut, quod pronuntiátum est ad supplícium, in remédium transferátur ætérnum. Per Dóminum.
Prophetia Quarta
Isa. 4, 1-6.
Isa. 4, 1-6.
Apprehéndent septem mulíeres virum unum in die illa, dicéntes: Panem nostrum comedémus et vestiméntis nostris operiémur: tantúmmodo invocétur nomen tuum super nos, aufer oppróbrium nostrum. In die illa erit germen Dómini in magnificéntia et glória, et fructus terræ súblimis, et exsultátio his, qui salváti fúerint de Israël. Et erit: Omnis, qui relíctus fúerit in Sion et resíduus in Jerúsalem, sanctus vocábitur, omnis, qui scriptus est in vita in Jerúsalem. Si ablúerit Dóminus sordes filiárum Sion, et sánguinem Jerúsalem láverit de médio ejus, in spíritu judícii et spíritu ardóris. Et creábit Dóminus super omnem locum montis Sion, et ubi invocátus est, nubem per diem, et fumum et splendórem ignis flammántis in nocte: super omnem enim glóriam protéctio. Et tabernáculum erit in umbráculum diéi ab æstu, et in securitátem et absconsiónem a túrbine et a plúvia.
Tractus. Isa. 5, 1 et 2. Vínea facta est dilécto in cornu, in loco úberi.
℣. Et macériam circúmdedit, et circumfódit: et plantávit víneam Sorec, et ædificávit turrim in médio ejus.
℣. Et macériam circúmdedit, et circumfódit: et plantávit víneam Sorec, et ædificávit turrim in médio ejus.
℣. Et tórcular fodit in ea: vínea enim Dómini Sábaoth domus Israël est.
Orémus.
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui, per únicum Fílium tuum, Ecclésiæ tuæ demonstrásti te esse cultórem, omnem pálmitem, fructum in eódem Christo tuo, qui vera vitis est, afferéntem, cleménter éxcolens, ut fructus áfferat amplióres: fidélibus tuis, quos velut víneam ex Ægýpto per fontem baptísmi transtulísti, nullæ peccatórum spinæ præváleant; ut, Spíritus tui sanctificatióne muníti, perpétua fruge diténtur. Per eúndem Dóminum nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitáte ejusdem Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
Prophetia Quinta
Baruch 3, 9-38.
Baruch 3, 9-38.
Audi, Israël, mandáta vitæ: áuribus pércipe, ut scias prudéntiam. Quid est, Israël, quod in terra inimicórum es? Inveterásti in terra aliéna, coinquinátus es cum mórtuis: deputátus es cum descendéntibus in inférnum. Dereliquísti fontem sapiéntiæ. Nam si in via Dei ambulásses, habitásses útique in pace sempitérna. Disce, ubi sit prudéntia, ubi sit virtus, ubi sit intelléctus: ut scias simul, ubi sit longitúrnitas vitæ et victus, ubi sit lumen oculórum et pax. Quis invénit locum ejus? Et quis intrávit in thesáuros ejus? Ubi sunt príncipes géntium, et qui dominántur super béstias, quæ sunt super terram? qui in ávibus cœli ludunt, qui argéntum thesaurízant et áurum, in quo confídunt hómines, et non est finis acquisitiónis eórum? qui argéntum fábricant, et sollíciti sunt, nec est invéntio óperum illórum? Extermináti sunt, et ad ínferos descendérunt, et álii loco eórum surrexérunt. Júvenes vidérunt lumen, et habitavérunt super terram: viam autem disciplínæ ignoravérunt, neque intellexérunt sémitas ejus, neque fílii eórum suscepérunt eam, a fácie ipsórum longe facta est: non est audíta in terra Chánaan, neque visa est in Theman. Fílii quoque Agar, qui exquírunt prudéntiam, quæ de terra est, negotiatóres Merrhæ et Theman, et fabulatóres, et exquisitóres prudéntiæ et intellegéntias: viam autem sapiéntiæ nesciérunt, neque commemoráti sunt sémitas ejus. O Israël, quam magna est domus Dei et ingens locus possessiónis ejus! Magnus est et non habet finem: excélsus et imménsus. Ibi fuérunt gigántes nomináti illi, qui ab inítio fuérunt, statúra magna, sciéntes bellum. Non hos elegit Dóminus, neque viam disciplínæ invenérunt: proptérea periérunt. Et quóniam non habuérunt sapiéntiam, interiérunt propter suam insipiéntiam. Quis ascéndit in cœlum, et accépit eam et edúxit eam de núbibus? Quis transfretávit mare, et invénit illam? et áttulit illam super aurum eléctum? Non est, qui possit scire vias ejus neque qui exquírat sémitas ejus: sed qui scit univérsa, novit eam et adinvénit eam prudentia sua: qui præparávit terram in ætérno témpore, et replévit eam pecúdibus et quadrupédibus: qui emíttit lumen, et vadit: et vocávit illud, et obœ́dit illi in tremóre. Stellæ autem dedérunt lumen in custódiis suis, et lætátæ sunt: vocátæ sunt, et dixérunt: Ádsumus: et luxérunt ei cum jucunditáte, qui fecit illas. Hic est Deus noster, et non æstimábitur álius advérsus eum. Hic adinvénit omnem viam disciplínæ, et trádidit illam Jacob púero suo et Israël dilécto suo. Post hæc in terris visus est, et cum homínibus conversátus est.
Orémus.
ORATIO
Deus, qui nobis per Prophetárum ora præcepísti temporália relínquere atque ad ætérna festináre: da fámulis tuis; ut, quæ a te jussa cognóvimus, implére coelésti inspiratióne valeámus. Per Dóminum.
Prophetia Sexta
Ezech. 37, 1-14.
Ezech. 37, 1-14.
In diébus illis: Facta est super me manus Dómini, et edúxit me in spíritu Dómini: et dimísit me in médio campi, qui erat plenus óssibus: et circumdúxit me per ea in gyro: erant autem multa valde super fáciem campi síccaque veheménter. Et dixit ad me: Fili hóminis, putásne vivent ossa ista? Et dixi: Dómine Deus, tu nosti. Et dixit ad me: Vaticináre de óssibus istis: et dices eis: Ossa árida, audíte verbum Dómini. Hæc dicit Dóminus Deus óssibus his: Ecce, ego intromíttam in vos spíritum, et vivétis. Et dabo super vos nervos, et succréscere fáciam super vos carnes, et superexténdam in vobis cutem: et dabo vobis spíritum, et vivétis, et sciétis, quia ego Dóminus. Et prophetávi, sicut præcéperat mihi: factus est autem sónitus prophetánte me, et ecce commótio: et accessérunt ossa ad ossa, unumquódque ad junctúram suam. Et vidi, et ecce, super ea nervi et carnes ascendérunt: et exténta est in eis cutis désuper, et spíritum non habébant. Et dixit ad me: Vaticináre ad spíritum, vaticináre, fili hóminis, et dices ad spíritum: Hæc dicit Dóminus Deus: A quátuor ventis veni, spíritus, et insúffla super interféctos istos, et revivíscant. Et prophetávi, sicut præcéperat mihi: et ingréssus est in ea spíritus, et vixérunt: steterúntque super pedes suos exércitus grandis nimis valde. Et dixit ad me: Fili hóminis, ossa hæc univérsa, domus Israël est: ipsi dicunt: Aruérunt ossa nostra, et périit spes nostra, et abscíssi sumus. Proptérea vaticináre, et dices ad eos: Hæc dicit Dóminus Deus: Ecce, ego apériam túmulos vestros, et edúcam vos de sepúlcris vestris, pópulus meus: et indúcam vos in terram Israël. Et sciétis, quia ego Dóminus, cum aperúero sepúlcra vestra et edúxero vos de túmulis vestris, pópule meus: et dédero spíritum meum in vobis, et vixéritis, et requiéscere vos fáciam super humum vestram: dicit Dóminus omnípotens.
Orémus.
ORATIO
Dómine, Deus virtútum, qui collápsa réparas et reparáta consérvas: auge pópulos in tui nóminis sanctificatióne renovándos; ut omnes, qui sacro baptísmate diluúntur, tua semper inspiratióne dirigántur. Per Dóminum nostrum.
His expletis, Celebrans accipit Pluviale violaceum, et descendendo ad Fontem cantatur sequens:
Tractus. Ps. 41, 2-4. Sicut cervus desíderat ad fontes aquárum: iía desíderat ánima mea ad te, Deus.
℣. Sitívit ánima mea ad Deum vivum: quando véniam, et apparébo ante fáciem Dei?
℣. Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte, dum dícitur mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus?
℣. Fuérunt mihi lácrimæ meæ panes die ac nocte, dum dícitur mihi per síngulos dies: Ubi est Deus tuus?
Deinde Sacerdos, antequam intret ad benedictionem Fontis, dicit hanc Orationem juxta Fontem:
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
ORATIO
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui sollemnitátem doni Sancti Spíritus cólimus, cœléstibus desidériis accénsi, fontem vitæ sitiámus. Per Dóminum
nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in
unitáte ejusdem Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
Deinde proceditur ad benedictionem Fontis, dicens:
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, adésto magnæ pietátis tuæ
mystériis, adésto sacraméntis: et ad recreándos novos pópulos, quos tibi fons
baptísmatis párturit, spíritum adoptiónis emítte; ut, quod nostræ humilitátis
geréndum est ministério, virtútis tuæ impleátur efféctu. Per Dóminum nostrum
Jesum Christum, Fílium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus
Sancti Deus.
Elevans vocem in modum Præfationis, prosequitur junctis
manibus:
Per omnia sǽcula sæculóum.
℞. Amen.
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum Spíritu tuo.
℣. Sursum corda.
℞. Habémus ad Dóminum.
℣. Grátias agámus Dómino Deo
nostro.
℞. Dignum et justum est.
Vere dignum et justum est invisíbili potént a
sacramentórum tuorum mirabíliter operáris efféctum: Et licet nos tantis
mystériis exsequéndis simus indígni: Tu tamen grátiæ tuæ dona non déserens, etiam
ad nostras preces aures tuæ pietátis inclínas. Deus, cujus Spíritus super aquas
inter ipsa mundi primórdia ferebátur: ut jam tunc virtútem sanctifi catiónis
aquárum natúra concíperet. Deus, qui, nocéntis mundi crímina per aquas ábluens,
regeneratiónis spéciem in ipsa diluvii effusióne signásti: ut, uníus ejusdémque
eleménti mystério, et finis esset vítiis et orígo virtútibus. Réspice, Dómine,
in fáciem Ecclésiæ tuæ, et multíplica in ea regeneratiónes tuas, qui grátiæ tuæ
affluéntis ímpetu lætíficas civitá tem tuam: fontémque baptísmatis áperis toto
orbe terrárum géntibus innovándis: ut, tuæ majestátis império, sumat Unigéniti
tui gratiam de Spíritu Sancto.
Hic Sacerdos in modum crucis aquam dividit manu extensa,
quam statim linteo extersit, dicens:
Qui hanc aquam, regenerándis homínibus præparátam, arcána
sui núminis admixtióne fecúndet: ut, sanctificatióne concépta, ab immaculáto divíni
fontis útero, in novam renáta creatúram, progénies cœléstis emérgat: Et quos
aut sexus in córpore aut ætas discérnit in témpore, omnes in unam páriat grátia
mater infántiam. Procul ergo hinc, jubénte te, Dómine, omnis spíritus immundus
abscédat: procul tota nequítia diabólicæ fraudis absístat. Nihil hic loci hábeat contráriæ
virtútis admíxtio: non insidiándo circúmvolet: non laténdo subrépat: non inficiéndo
corrúmpat.
Aquam manu tangit.
Sit hæc sancta et ínnocens creatúra líbera ab omni impugnatóris incúrsu, et totíus
nequítiæ purgáta discéssu. Sit fons vivus, aqua regénerans, unda puríficans: ut omnes hoc
lavácro salutífero diluéndi, operánte in eis Spíritu Sancto, perféctæ purgatiónis
indulgéntiam consequántur.
Facit tres cruces super Fontem, dicens: Unde benedíco te, creatúra aquæ, per Deum ✠ vivum, per Deum ✠ verum, per Deum ✠ sanctum: per Deum, qui te in
princípio verbo separávit ab árida: cujus Spíritus super te ferebátur.
Hic manu aquam dividit et effundit eam versus quatuor
mundi partes, dicens:
Qui te de paradisi fonte manáre fecit, et in quátuor
flumínibus totam terram rigáre præcépit. Qui te in desérto amáram, suavitáte indita,
fecit esse potábilem, et sitiénti pópulo de petra prodúxit. Be ✠ nedíco te et per Jesum Christum, Fílium ejus únicum,
Dominum nostrum: qui te in Cana Galilǽæ signo admirábili sua poténtia convértit
in vinum. Qui pédibus super te ambulávit: et a Joánne in Jordáne in te
baptizátus est. Qui te una cum sánguine de látere suo prodúxit: et discípulis suis jussit, ut
credéntes baptizaréntur in te, dicens: Ite, docéte omnes gentes, baptizántes
eos in nómine Patris, et Fílii, et Spíritus Sancti.
Mutat vocem, et prosequitur in tono Lectionis.
Hæc nobis præcépta servantibus, tu, Deus omnípotens,
clemens adésto: tu benignus aspíra.
Halat ter in aquam in modum crucis, dicens:
Tu has símplices aquas tuo ore benedícito: ut præter
naturálem emundatiónem, quam lavándis possunt adhíbere corpóribus, sint étiam
purificándis méntibus efficáces.
Hic Sacerdos paululum demittit Cereum in aquam: et
resumens tonum Præfationis, dicit: Descéndat in hanc plenitúdinem fontis virtus Spíritus
Sancti.
Deinde extractum Cereum de aqua, iterum profundius
mergit, aliquanto altius repetens: Descéndat in
hanc. Postea Cereum rursus de aqua extractum, tertio immergens usque ad
fundum, altiori adhuc voce repetit: Descéndat, ut supra. Et deinde
sufflans ter in aquam, secundum hanc figuram Ψ prosequitur: Totamque hujus aquæ
substántiam regenerándi fecúndet efféctu.
Hic tollitur Cereus de aqua, et prosequitur:
Hic ómnium peccatórum máculæ
deleántur: hic natúra ad imáginem tuam cóndita, et ad honórem sui reformáta
princípii, cunctis vetustátis squalóribus emundétur: ut omnis homo, sacraméntum
hoc regeneratiónis ingréssus, in veræ innocéntiæ novam infántiam renascátur.
Sequentia dicit legendo: Per Dóminum nostrum Jesum
Christum, Fílium tuum: Qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sǽculum per
ignem.
℞. Amen.
Deinde per assistentes Sacerdotes spargitur de ipsa aqua
benedícta super populum. Et interim unus ex ministris ecclesiæ accipit in vase
aliquo de eadem aqua ad aspergendum in domibus, et aliis locis. His peractis,
Sacerdos, qui benedicit Fontem, infundit de Oleo Catechumenorum in aquam in
modum crucis, intellegibili voce dicens:
Sanctificétur et fecundétur
fons iste Oleo salútis renascéntibus ex eo, in vitam ætérnam.
℞. Amen.
Deinde infundit de Chrismate, modo quo supra, dicens: Infúsio Chrísmatis Dómini nostri
Jesu Christi, et Spíritus Sancti Parácliti, fiat in nómine sanctæ Trinitátis.
℞. Amen.
Postea accipit ambas ampullas dicti Olei sancti et
Chrismatis, et de utroque simul in modum crucis infundendo, dicit: Commíxtio Chrísmatis
sanctificatiónis,
et Olei unctiónis, et Aquæ baptísmatis, páriter fiat in nómine Pa ✠
tris, et Fí ✠ lii, et Spíritus ✠ Sancti.
℞. Amen.
Tunc miscet ipsum Oleum cum aqua, et spargit manu sua per omnem
Fontem. Si aderunt baptizandi, eos baptizet more consueto. Deinde
revertentibus Sacerdote et Ministris ad Altare, cantantur Litaniæ a duobus
Cantoribus, et Chorus idem simul repetit, ut dicitur infra.
Kýrie, eléison.
Christe, eléison.
Kýrie, eléison.
Christe, audi nos.
Christe, exáudi nos.
Pater de cœlis, Deus, miserére
nobis.
Fili, Redémptor mundi, Deus,
miserére nobis.
Spíritus Sancte, Deus,
miserére nobis.
Sancta Trínitas, unus Deus,
miserére nobis.
Sancta María, ora pro nobis.
Sancta Dei Génetrix, ora pro
nobis.
Sancta Virgo vírginum, ora pro
nobis.
Sancte Míchaël, ora pro nobis.
Sancte Gábriel, ora pro nobis.
Sancte Ráphaël, ora pro nobis.
Omnes sancti Ángeli et
Archángeli, oráte pro nobis.
Omnes sancti beatórum
Spirítuum órdines, oráte pro nobis.
Sancte Joánnes Baptísta, ora
pro nobis.
Sancte Joseph, ora pro nobis.
Omnes sancti Patriárchæ et
Prophétæ, oráte pro nobis.
Sancte Petre, ora pro nobis.
Sancte Paule, ora pro nobis.
Sancte Andréa, ora pro nobis.
Sancte Joánnes, ora pro nobis.
Omnes sancti Apóstoli et
Evangelístæ, oráte pro nobis.
Omnes sancti Discípuli Dómini,
oráte pro nobis.
Sancte Stéphane, ora pro
nobis.
Sancte Laurénti, ora pro
nobis.
Sancte Vincénti, ora pro
nobis.
Omnes sancti Mártyres, oráte pro nobis.
Sancte Silvéster, ora pro
nobis.
Sancte Gregóri, ora pro nobis.
Sancte Augustíne, ora pro
nobis.
Omnes sancti Pontífices et
Confessóres, oráte pro nobis.
Omnes sancti Doctóres, oráte
pro nobis.
Sancte Antóni, ora pro nobis.
Sancte Benedícte, ora pro
nobis.
Sancte Domínice, ora pro
nobis.
Sancte Francísce, ora pro
nobis.
Omnes sancti Sacerdótes et
Levítæ, oráte pro nobis.
Omnes sancti Monáchi et Eremítæ,
oráte pro nobis.
Sancta María Magdaléna, ora
pro nobis.
Sancta Agnes, ora pro nobis.
Sancta Cæcília, ora pro nobis.
Sancta Ágatha, ora pro nobis.
Sancta Anastásia, ora pro
nobis.
Omnes sanctæ Vírgines et
Víduæ, oráte pro nobis.
Omnes Sancti et Sanctæ Dei, intercédite
pro nobis.
Propítius esto, parce nobis,
Dómine.
Propítius esto, exáudi nos,
Dómine.
Ab omni malo, libera nos,
Dómine.
Ab omni peccáto, líbera nos,
Dómine.
A morte perpétua, líbera nos,
Dómine.
Per mystérium sanctæ
incarnatiónis tuæ, líbera nos, Dómine.
Per advéntum tuum, líbera nos,
Dómine.
Per nativitátem tuam, líbera
nos, Dómine.
Per baptísmum et sanctum
jejúnium tuum, líbera nos, Dómine.
Per crucem et passiónem tuam,
líbera nos, Dómine.
Per mortem et sepultúram tuam,
líbera nos, Dómine.
Per sanctam resurrectiónem
tuam, líbera nos, Dómine.
Per admirábilem ascensiónem tuam,
líbera nos, Dómine.
Per advéntum Spíritus Sancti Parácliti,
líbera nos, Dómine.
In die judícii, líbera nos,
Dómine.
Peccatóres, te rogámus, audi
nos.
Ut nobis parcas, te rogámus,
audi nos.
Ut Ecclésiam tuam sanctam
régere et conserváre dignéris,
te rogámus, audi nos.
Ut omnes ecclesiásticos órdines in sancta religióne conserváre dignéris, te
rogámus, audi nos.
Ut inimícos sanctæ Ecclésiæ humiliáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut regibus et princípibus
christiánis pacem et veram concórdiam donáre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut nosmetípsos in tuo sancto
servítio confortáre et conserváre
dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut ómnibus benefactóribus
nostris sempitérna bona retríbuas, te rogámus, audi nos.
Ut fructus terræ dare et
conserváre dignéris, te rogámus, audi nos.
Ut ómnibus fidélibus defúnctis
réquiem ætérnam donáre dignéris,
te rogámus, audi nos.
Ut nos exaudíre dignéris, te rogámus, audi nos.
Agnus Dei, qui tollis peccáta
mundi, parce nobis, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta
mundi, exáudi nos, Dómine.
Agnus Dei, qui tollis peccáta
mundi, miserére nobis.
Christe, audi nos.
Christe, exáudi
nos.
¶ Ubi vero non fuerint Fontes, finita sexta Prophetia cum sua Oratione, Celebrans deponit Casulam, et cum Ministris ante Altare procumbit: et, aliis omnibus genuflexis, cantantur Litaniæ a duobus Cantoribus in medio Chori, utroque Choro idem simul respondénte. Cum autem perventum fuerit ad ℣. Peccatóres, Te rogámus, Sacerdos et Ministri surgunt, et accedentes ad sacristiam, induuntur paramentis rubeis,et accenduntur luminaria circa Altare. In fine Litaniarum cantantur sollemniter Kýrie, eléison deinde ascéndens, illud osculatur, et incensat pro Missa, et repetuntur, ut moris est. Interim Sacerdos cum Ministris procedit ad Altare, et facit Confessionem: more solito. Finitis Kýrie, eléison, incipit sollemniter Glória in excélsis Deo, et campanæ pulsantur.
____________________________
In Missis privatis hujus Vigiliæ, omissis Prophetiis, Orationibus et Litaniis, Missa absolute incipitur ab Introitu sequenti:
Introitus. Ezech. 36, 23, 24 et 25-26. Dum sanctificátus fúero in vobis, congregábo vos de univérsis terris: et effúndam super vos aquam mundam, et mundabímini ab ómnibus inquinaméntis vestris: et dabo vobis spíritum novum, allelúja, allelúja. Ps. 33, 2. Benedícam Dóminum in omni témpore: semper laus ejus in ore meo. ℣. Glória Patri.
Deinde dicitur Kýrie, eléison. Glória in excélsis. Postea Sacerdos dicit:
℣. Dóminus vobíscum.
℞. Et cum spíritu tuo.
Orémus.
ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut claritatis tuæ super nos splendor effúlgeat; et lux tuæ lucis corda eórum, qui per grátiam tuam renáti sunt, Sancti Spíritus illustratióne confírmet. Per Dóminum
nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in
unitáte ejusdem Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
¶ Et dicitur hæc tantum Oratio, etiam si qua ad Laudes facta fuerit Commemoratio.
Léctio Áctuum Apostolórum.
Act. 19, 1-8.
Act. 19, 1-8.
In diébus illis: Factum est, cum Apóllo esset Corínthi, ut Páulus, peragrátis superióribus pártibus, veníret Éphesum et inveníret quosdam discípulos: dixítque ad eos: Si Spíritum Sanctum accepístis credéntes? At illi dixérunt ad eum: Sed neque, si Spíritus Sanctus est, audívimus. Ille vero ait: In quo ergo baptizáti estis? Qui dixérunt: In Joánnis baptísmate. Dixit autem Páulus: Joánnes baptizávit baptísmo pœniténtiæ pópulum, dicens: In eum, qui ventúrus esset post ipsum, ut créderent, hoc est in Jesum. His audítis, baptizáti sunt in nómine Dómini Jesu. Et cum ímposuísset illis manus Páulus, venit Spíritus Sanctus super eos, et loquebántur linguis, et prophetábant. Erant autem omnes viri fere duódecim. Introgréssus autem synagógam, cum fidúcia loquebátur per tres menses, dísputans et suádens de regno Dei.
Allelúja. ℣. Ps. 106, 1. Confitémini Dómino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericordia ejus.
Non repetitur Allelúja, sed immediate sequitur:
Tractus. Ps. 116, 1-2. Laudáte Dóminum, omnes gentes: et collaudáte eum, omnes pópuli,
℣. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.
℣. Quóniam confirmáta est super nos misericórdia ejus: et véritas Dómini manet in ætérnum.
Ad Evangelium non portantur luminaria, sed incensum tantum.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 14, 15-21.
Joann. 14, 15-21.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Si dilígitis me, mandáta mea serváte. Et ego rogábo Patrem, et álium Paráclitum dabit vobis, ut máneat vobíscum in ætérnum, Spíritum veritátis, quem mundus non potest accípere, quia non videt eum nec scit eum. Vos autem cognoscétis eum: quia apud vos manébit et in vobis erit. Non relínquam vos órphanos: véniam ad vos. Adhuc módicum: et mundus me jam non videt. Vos autem vidétis me, quia ego vivo, et vos vivétis, In illo die vos cognoscétis, quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandáta mea et servat ea: ille est, qui díligit me. Qui autem díligit me, diligétur a Patre meo: et ego díligam eum, et manifestábo ei meípsum.
Non dicitur Credo.
Offertorium. Ps. 103, 30-31. Emítte Spíritum tuum, et creabúntur, et renovábis fáciem terræ: sit glória Dómini in sǽcula, allelúja.
SECRETA
Múnera, quǽsumus, Dómine, obláta sanctífica: et corda nostra Sancti Spíritus illustratióne emúnda. Per Dóminum
nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in
unitáte ejusdem Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
Præfatio, Communicántes et Hanc Ígitur propria de Pentecoste: quæ dicuntur usque ad Sabbatum sequens inclusive.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: per Christum, Dóminum nostrum. Qui, ascéndens super omnes cœlos sedénsque ad déxteram tuam, promíssum Spíritum Sanctum hodiérna die in fílios adoptiónis effúdit. Quaprópter profúsis gáudiis totus in orbe terrárum mundus exsúltat. Sed et supérnæ Virtútes atque angélicæ Potestátes hymnum glóriæ tuæ cóncinunt, sine fine dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
Communicántes, et diem sacratíssimum Pentecóstes celebrántes, quo Spíritus Sanctus Apóstolis innúmeris linguis appáruit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, Jacóbi, Philíppi, Bartholomǽi, Matthǽi, Simónis et Thaddǽi: Lini, leti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Hanc igitur oblatiónem servitutis nostræ, sed et cunctae famíliæ tuæ, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissionem ómnium peccatórum, quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Jungit manus. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Communio. Joann. 7, 37-39. Último festivitátis die dicébat Jesus: Qui in me credit, flúmina de ventre ejus fluent aquæ vivæ: hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant credéntes in eum, allelúja, allelúja.
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
Communicántes, et diem sacratíssimum Pentecóstes celebrántes, quo Spíritus Sanctus Apóstolis innúmeris linguis appáruit: sed et memóriam venerántes, in primis gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, Jacóbi, Philíppi, Bartholomǽi, Matthǽi, Simónis et Thaddǽi: Lini, leti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Hanc igitur oblatiónem servitutis nostræ, sed et cunctae famíliæ tuæ, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissionem ómnium peccatórum, quǽsumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab ætérna damnatióne nos éripi, et in electórum tuórum júbeas grege numerári. Jungit manus. Per Christum, Dóminum nostrum. Amen.
Communio. Joann. 7, 37-39. Último festivitátis die dicébat Jesus: Qui in me credit, flúmina de ventre ejus fluent aquæ vivæ: hoc autem dixit de Spíritu, quem acceptúri erant credéntes in eum, allelúja, allelúja.
POSTCOMMUNIO
Sancti Spíritus, Dómine, corda nostra mundet infúsio: et sui roris íntima aspersióne fecúndet. Dóminum
nostrum Jesum Christum Fílium tuum, qui tecum vivit et regnat in
unitáte ejusdem Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
No hay comentarios:
Publicar un comentario
Los comentarios deberán relacionarse con el artículo. Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida, y los insultos a la administración es causal de no publicación.
Comentar aquí significa aceptar las condiciones anteriores. De lo contrario, ABSTENERSE.
+Jorge de la Compasión (Autor del blog)
Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)