Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

sábado, 12 de junio de 2010

MISA DEL PURÍSIMO CORAZÓN DE LA BIENAVENTURADA VIRGEN MARÍA

Del Misal Romano de San Pío V
  

Sabbato post Octavæ Sanctissimi Corporis Christi
Puríssimi Cordis Beátæ Maríæ Vírginis
  
Introitus. Ps. 44, 14-15. Omnis glória ejus fíliæ Regis ab intus, in fímbriis áureis, circumamícta varietátibus: adducántur Regi Vírgines post eam, próximæ ejus afferéntur tibi. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui in Corde beátæ Maríæ Vírginis dignum Spíritus Sancti habitáculum præparásti: concéde propítius: ut, ejusdem puríssimi Cordis festivitátem devóta mente recoléntes, secúndum cor tuum vívere valeámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, qui tecum vivit et regnat in unitáte ejusdem Spíritus Sancti, Deum, per ómnia sǽcula sæculórum.

Léctio libri Cánticum Canticórum Salomónis.
Cant. 8, 6-7.
  
Pone me ut signáculum super cor tuum, ut signáculum super bráchium tuum: quia fortis est ut mors diléctio, dura sicut intérnus æmulátio: lámpades ejus lámpades ignis atque flammárum. Aquæ multæ non potuérunt exstínguere caritátem, nec flúmina óbruent illam: si déderit homo omnem substántiam domus suæ pro dilectióne, quasi nihil despíciet eam.
 
Graduale. Sap. 7, 25-26. Nihil inquinátum in eam incúrrit: candor est lucis ætérnæ, et spéculum sine mácula Dei majestátis, et imágo bonitátis illíus. 
℣. Cant. 6, 2. Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília.

Allelúja, allelúja. ℣. Luc. 1, 46-47. Magníficat ánima mea Dóminum: et exsultávit spíritus meus in Deo, salutári meo. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Luc. 1, 46-48. Magníficat ánima mea Dóminum. 
℣. Et exsultávit spíritus meus in Deo, salutári meo. 
℣. Quia respéxit humilitátem ancíllæ suæ: ecce enim, ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes.
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja. 
℣. Sap. 7, 25-26. Nihil inquinátum in eam incúrrit: candor est lucis ætérnæ, et spéculum sine mácula Dei majestátis, et imágo bonitátis illíus, allelúja.
℣. Cant. 6, 2. Ego dilécto meo, et diléctus meus mihi, qui páscitur inter lília. Allelúja.
 
 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 2, 48-51.
  
In illo témpore: Dixit Mater Jesu ad illum: Fili, quid fecísti nobis sic? Ecce, pater tuus et ego doléntes quærebámus te. Et ait ad illos: Quid est, quod me quærebátis? Nesciebátis, quia in his, quæ Patris mei sunt, opórtet me esse? Et ipsi non intellexérunt verbum, quod locútus est ad eos. Et descéndit cum eis, et venit Názareth: et erat súbditus illis. Et Mater ejus conservábat ómnia verba hæc in corde suo.
 
Credo.
 
Offertorium. Judith 15, 11. Quia fecísti viríliter et confortátum est cor tuum, ídeo et manus Dómini confortávit te et eris benedícta in ætérnum. (T.P. Allelúja.)

SECRETA
Majestáti tuæ, Dómine, Agnum immaculátum offeréntes, quǽsumus: ut corda nostra ignis ille divínus accéndat; qui Cor beátæ Maríæ Vírginis ineffabíliter inflammávit. Per eúndem Dóminum nostrum.
   
Præfatio de B. M. V. Et te in Festivitáte.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubique grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Festivitáte beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit: et, virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admitti jubeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
 
Communio. Cant. 2, 3. Sub umbra illíus, quem desideráveram, sedi, et fructus ejus dulcis gútturi meo. (T.P. Allelúja.)
 
POSTCOMMUNIO
Divínis refécti munéribus te, Dómine, supplíciter exorámus: ut beátæ Maríæ Vírginis intercessióne, cujus puríssimi Cordis sollémnia venerándo égimus, a præséntibus perículis liberáti, ætérnæ vitæ gáudia consequámur. Per Dóminum.

2 comentarios:

  1. SECUENCIA Lætabúnda, Canant pie (Autor: San Juan Eudes)

    Lætabúnda,
    Canant pie,
    Corda cuncta,
    Cor Maríæ.

    Cor amándum,
    Omni corde:
    Cor laudándum,
    Omni mente.

    Cor ætérni Núminis
    En factum est Vírginis
    Cor ætérnum.

    Hæc est Virgo sápiens,
    Hæc est Virgo rápiens
    Cor divínum.

    Consors Patris déxteræ,
    Fit Matris Deíparæ
    Cor et Natus.

    Flos cordis Altíssimi,
    Flos cordis Vírginei,
    Flos et fructus.

    Cordis nostri gáudium,
    Exílii solátium,
    Cor Maríæ.

    Amóris oráculum,
    Vexíllam, signáculum;
    Liber vitæ.

    Charitátis spéculum;
    Thesáurus charismátum;
    Thronus Christi.

    Rubus ignem proférens,
    Incombústus permánens,
    Fornax cœli.

    O fornax mirífica!
    In te manent sócia,
    Ros, et flamma.

    Ros mire vivíficans,
    Flamma beatíficans
    Corda pura.

    Infundátur ómnibus
    Ros ille pectóribus:
    Accendátur córdibus:
    Flamma sacra.

    O Jesu, Cor Maríæ!
    Ros, ignis, fons grátiæ,
    Ure, purga, pósside
    Corda cuncta.

    O amor, própera,
    Ubíque ímpera
    In terris, ut super sídera.

    Nova præcórdia,
    Nova fac ómnia:
    Ut Jesum láudent, cum María.
    Amen. Allelúja.

    https://books.google.com.co/books?id=MFJ4ESyFV3YC&pg=RA1-PA323&lpg=RA1-PA323&dq=laetabunda+canant+pie+corda+cuncta&source=bl&ots=Ua7A1oEVl5&sig=rL_OV2Mr7fBV5gmyVhk4NOh0WoE&hl=es&sa=X&ved=0ahUKEwjLpcK5zpbUAhXPZiYKHTljDm8Q6AEILjAB#v=onepage&q=laetabunda%20canant%20pie%20corda%20cuncta&f=false

    ResponderEliminar
  2. La liturgia galicana celebraba la Solemnidad del Corazón de María el 8 de Febrero con Misa y Oficio Doble de 1ª Clase, y Octava. Cuenta con la misma secuencia, con las siguientes variaciones (señaladas en cursiva)

    Amóris miráculum,
    Charitátis spéculum;
    Liber vitæ.

    Fons vivus charismátum;
    Thesáurus fidélium;
    Thronus Christi.

    https://books.google.com.co/books?id=oWfCr7Rnd90C&pg=PA50&lpg=PA50&dq=in+corde+tuo+ab+aeterno+viventem&source=bl&ots=IM_-EwwJRq&sig=VhkFpOZDMn0TIPe7YQRVYDvFrqg&hl=es&sa=X&ved=0ahUKEwjc-prJ3ZbUAhXJyyYKHYSMCV4Q6AEIJzAA#v=onepage&q=in%20corde%20tuo%20ab%20aeterno%20viventem&f=false

    ResponderEliminar

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)