Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

viernes, 11 de junio de 2010

MISA DEL SAGRADO CORAZÓN DE JESÚS

Del Misal Romano de San Pío V

Feria VI post Octavam Sacratissimi Corporis Christi
IN FESTO SACRATISSIMI CORDIS JESU
Duplex I classis cum Octava privilegiata III ordinis
 
Introitus. Ps. 32, 11 et 19. Cogitatiónes Cordis ejus in generatióne et generatiónem: ut éruat a morte ánimas eórum et alat eos in fame. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. ibid., 1. Exsultáte, justi, in Dómino: rectos decet collaudátio. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Deus, qui nobis in Corde Fílii tui, nostris vulneráto peccátis, infinítos dilectiónis thesáuros misericórditer largíri dignáris: concéde, quǽsumus; ut, illi devótum pietátis nostræ præstántes obséquium, dignæ quoque satisfactiónis exhibeámus offícium. Per eúndem Dóminum nostrum.
 
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Ephésios.
Ephes. 3, 8-19.
 
Fratres: Mihi, ómnium sanctórum mínimo, data est grátia hæc, in géntibus evangelizáre investigábiles divítias Christi, et illumináre omnes, quæ sit dispensátio sacraménti abscónditi a sǽculis in Deo, qui ómnia creávit: ut innotéscat principátibus et potestátibus in coeléstibus per Ecclésiam multifórmis sapiéntia Dei, secúndum præfinitiónem sæculórum, quam fecit in Christo Jesu, Dómino nostro, in quo habémus fidúciam et accéssum in confidéntia per fidem ejus. Hujus rei grátia flecto génua mea ad Patrem Dómini nostri Jesu Christi, ex quo omnis patérnitas in cœlis ei in terra nominátur, ut det vobis, secúndum divítias glóriæ suæ, virtúte corroborári per Spíritum ejus in interiórem hóminem, Christum habitáre per fidem in córdibus vestris: in caritáte radicáti et fundáti, ut póssitis comprehéndere cum ómnibus sanctis, quæ sit latitúdo, et longitúdo, et sublímitas, et  profúndum: scire étiam supereminéntem sciéntiæ caritátem Christi, ut impleámini in omnem plenitúdinem Dei.
 
Graduale. Ps. 24, 8-9. Dulcis et rectus Dóminus: propter hoc legem dabit delinquéntibus in via. 
℣. Díriget mansúetos in judício, docébit mites vias suas.

Allelúja, allelúja. ℣. Matth. 11, 29. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde, et inveniétis réquiem animábus vestris. Allelúja.

In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 102, 8-10. Miséricors et miserátor Dóminus, longánimis, et multum miséricors, 
℣. Non in perpétuum irascétur, neque in ætérnum comminábitur.
℣. Non secúndum peccáta nostra fecit nobis, neque secúndum iniquitátes nostras retríbuit nobis.
 
Tempore autem Paschali, omissis Graduali et Tractu, dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Matth. 11, 29 et 28. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis Corde: et inveniétis réquiem animábus vestris, allelúja.
℣. Veníte ad me, omnes qui laborátis, et oneráti estis, et ego refíciam vos. Allelúja.

 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann 19 ,11-37. 
 
In illo témpore: Judǽi (quóniam Parascéve erat), ut non remanérent in cruce córpora sábbato (erat enim magnus dies ille sábbati), rogavérunt Pilátum, ut frangeréntur eórum crura, et tolleréntur. Venérunt ergo mílites: et primi quidem fregérunt crura et alteríus, qui crucifíxus est cum eo. Ad Jesum autem cum veníssent, ut vidérunt eum jam mórtuum, non fregérunt ejus crura, sed unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua. Et qui vidit, testimónium perhíbuit: et verum est testimónium ejus. Et ille scit quia vera dicit, ut et vos credátis. Facta sunt enim hæc ut Scriptúra implerétur: Os non comminuétis ex eo. Et íterum alia Scriptúra dicit: Vidébunt in quem transfixérunt. 
 
Credo.
  
Offertorium. Ps. 68, 21. Impropérium exspectávi Cor meum et misériam: et sustínui, qui simul mecum contristarétur, et non fuit: consolántem me quæsívi, et non invéni.

Tempore vero Paschali, in Missis votivis, sic imitatur Offertorium:
Offertorium. Ps. 39, 7-9. Holocáustum et pro peccáto non postulásti; tunc dixi: Ecce, vénio. In cápite libri scriptum est de me ut fácerem voluntátem tuam: Deus meus, volui, et legem tuam in médio Cordis mei, allelúja.

SECRETA
Réspice, quǽsumus, Dómine, ad ineffábilem Cordis dilécti Fílii tui caritátem: ut quod offérimus sit tibi munus accéptum et nostrórum expiátio delictórum. Per eúndem Dóminum.
 
Præfatio propria per totam Octavam.
Vere dignum et justum est, æquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui Unigénitum tuum, in Cruce pendéntem, láncea mílitis transfígi voluísti: ut apértum Cor, divínæ largitátis sacrárium, torréntes nobis fúnderet miseratiónis et grátiæ: et, quod amóre nostri flagráre numquam déstitit, piis esset réquies et pœniténtibus pater et salútis refúgium. Et ideo cum Ángelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
  
Communio. Joann. 19, 34. Unus mílitum láncea latus ejus apéruit, et contínuo exívit sanguis et aqua.
  
Tempore autem Paschali, in Missis votivis, sic mutatur Communio:
Communio. Joann. 7, 37. Si quis sitit, véniat ad me et bibat, allelúja, allelúja.
 
POSTCOMMUNIO
Prǽbeant nobis, Dómine Jesu, divínum tua sancta fervórem: quo dulcíssimi Cordis tui suavitáte percépta; discámus terréna despícere, et amáre cœléstia: Qui vivis et regnas.
  
Infra Octavam (Semiduplex) Missa dicitur ut in Festo, et in ea adduntur, juxta Rubricas, Orationes pro diversitate Temporum assignatæ:
 
2. De Sancta Maria
ORATIO
Concéde nos fámulos tuos, quǽsumus, Dómine Deus, perpátua mentis et córporis sanitáte gaudére: et, gloriósa beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, a præsénti liberári tristítia et ætérna pérfrui lætítia.

SECRETA
Tua, Dómine, propitiatióne, et beátæ Maríæ semper Vírginis intercessióne, ad perpétuam atque præséntem hæc oblátio nobis profíciat prosperitátem et pacem.

POSTCOMMUNIO
Sumptis, Dómine, salútis nostræ subsídiis: da, quǽsumus, beátæ Maríæ semper Vírginis patrocíniis nos ubíque prótegi; in cujus veneratióne hæc tuæ obtúlimus majestáti.
 
3. Contra persecutores Ecclesiæ:
ORATIO
Ecclésiæ tuæ, quǽsumus, Dómine, preces placátus admítte: ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, secúra tibi sérviat libertáte. Per Dóminum.
  
SECRETA
Prótege nos, Dómine, tuis mystériis serviéntes: ut, divínis rebus inhæréntes, et córpore tibi famulémur et mente. Per Dóminum.

POSTCOMMUNIO
Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, quos divína tríbuis participatióne gaudére, humánis non sinas subjacére perículis. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)