Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

martes, 29 de junio de 2010

MISA DE LOS SANTOS APÓSTOLES PEDRO Y PABLO

Del Misal Romano de San Pío V. La misa votiva que sigue después, puede emplearse también los días miércoles.
 
Die 29 Junii
SANCTUS PETRI ET PAULI APOSTOLORUM
Duplex I classis cum Octava communi
 
Introitus. Act. 12, 11. Nunc scio vere, quia misit Dóminus Angelum suum: et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum. Ps. 138, 1-2. Dómine; probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO
Deus, qui hodiérnam diem Apostolórum tuórum Petri et Pauli martýrio consecrásti: da Ecclésiæ tuæ, eórum in ómnibus sequi præcéptum; per quos religiónis sumpsit exórdium. Per Dóminum nostrum.
  
Commemoratio Omnium Sanctorum Apostolorum.
ORATIO
Exáudi nos, Deus, salutáris noster, et ómnium Sanctórum Apostolórum tuórum tuére præsídiis, quórum donásti fidéles esse doctrínis. Qui vivis et regnas.
 
Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 12, 1-11.
 
In diébus illis: Misit Heródes rex manus, ut afflígeret quosdam de ecclésia. Occídit autem Jacóbum fratrem Joánnis gládio. Videns autem, quia placéret Judǽis, appósuit, ut apprehénderet et Petrum. Erant autem dies azymórum. Quem cum apprehendísset, misit in cárcerem, tradens quátuor quaterniónibus mílitum custodiéndum, volens post Pascha prodúcere eum pópulo. Et Petrus quidem servabátur in cárcere. Orátio autem fiébat sine intermissióne ab ecclésia ad Deum pro eo. Cum autem productúrus eum esset Heródes, in ipsa nocte erat Petrus dórmiens inter duos mílites, vinctus caténis duábus: et custódes ante óstium custodiébant cárcerem. Et ecce, Ángelus Dómini ástitit: et lumen refúlsit in habitáculo: percussóque látere Petri, excitávit eum, dicens: Surge velóciter. Et cecidérunt caténæ de mánibus ejus. Dixit autem Angelus ad eum: Præcíngere, et cálcea te cáligas tuas. Et fecit sic. Et dixit illi: Circúmda tibi vestiméntum tuum, et séquere me. Et éxiens sequebátur eum, et nesciébat quia verum est, quod fiébat per Ángelum: existimábat autem se visum vidére. Transeúntes autem primam et secundam custódiam, venérunt ad portam férream, quæ ducit ad civitátem: quæ ultro apérta est eis. Et exeúntes processérunt vicum unum: et contínuo discéssit Ángelus ab eo. Et Petrus ad se revérsus, dixit: Nunc scio vere, quia misit Dóminus Ángelum suum, et erípuit me de manu Heródis et de omni exspectatióne plebis Judæórum.
 
Graduale. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui. Dómine.  
℣. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confítebúntur tibi.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Matth. 18, 18. Tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam. Allelúja.
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 
Matth. 16, 13-19.
 
In illo témpore: Venit Jesus in partes Cæsaréæ Philippi, et interrogábat discípulos suos, dicens: Quem dicunt hómines esse Fílium hóminis? At illi dixérunt: Alii Joánnem Baptístam, álii autem Elíam, álii vero Jeremíam aut unum ex Prophétis. Dicit illis Jesus: Vos autem quem me esse dícitis? Respóndens Simon Petrus, dixit: Tu es Christus, Fílius Dei vivi. Respóndens autem Jesus, dixit ei: Beátus es, Simon Bar Jona: quia caro et sanguis non revelávit tibi, sed Pater meus, qui in cœlis est. Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificábo Ecclésiam meam, et portæ ínferi non prævalébunt advérsus eam. Et tibi dabo claves regni cœlórum. Et quodcúmque ligáveris super terram, erit ligátum et in cœlis: et quodcúmque sólveris super terram, erit solútum et in cœlis. 
 
Credo, per totam Octavam.
 
Offertorium. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui, Dómine, in omni progénie et generatióne.
 
SECRETA
Hóstias, Dómine, quas nómini tuo sacrándas offérimus, apostólica prosequátur orátio: per quam nos expiári tríbuas et deféndi. Per Dóminum.
  
Commemoratio Omnium Sanctorum Apostolorum.
SECRETA
Glóriam, Dómine, Sanctórum Apostolórum tuórum perpétuam celebrántes, quǽsumus ut eádem sacris mystériis expiáti, dígnius celebrémus. Per Dóminum.  
Præfatio de Apostolis, quæ dicitur per totam Octavam in omnibus Missis, quæ aliam Præfationem non exigant.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Ángelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
  
Communio. Matth. 16, 18. Tu es Petrus, ei super hanc petram aedificabo Ecclésiam meam.
  
POSTCOMMUNIO
Quos cœlésti, Dómine, aliménto satiásti: apostólicis intercessiónibus ab omni adversitáte custódi. Per Dóminum nostrum.
 
Commemoratio Omnium Sanctorum Apostolorum.
POSTCOMMUNIO
Quǽsumus, omnípotens Deus, ut fidéles tui venerándas assídue celebrántes Sanctórum Apostolórum tuórum passiónes, et cópiam invéniant perpétu devotiónis et salútis ætérnæ suffrágia majóra conquírant. Per Dóminum.
  
Pro votiva Ss. Petri et Pauli, et in Feria IV, sumitur Missa Mihi autem.
   
Introitus. Ps. 138, 17. Mihi autem nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Ps. ibid., 1-2. Dómine, probásti me et cognovísti me: tu cognovísti sessiónem meam et resurrectiónem meam. ℣. Glória Patri.
  
Tempore autem Paschali dicitur sequens:
Introitus. Ps. 63, 3. Protexísti me, Deus, a convéntu malignántium, allelúja: a multitúdine operántium iniquitátem, allelúja, allelúja. Ps. ibid., 2. Exáudi, Deus, oratiónem meam, cum déprecor: a timore inimíci éripe ánimam meam.
℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Deus, cujus déxtera beátum Petrum, ambulántem in flúctibus, ne mergerétur, eréxit, et coapóstolum ejus Paulum, tértio naufragántem, de profúndo pélagi liberávit: exáudi nos propítius, et concéde; ut, ambórum méritis, æternitátis glóriam consequámur: Qui vivis et regnas.
  
Si dicenda sit Oratio ad poscenda suffragia Sanctorum, in ea omittantur verba beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo.
 
Léctio Actuum Apostolórum.
Act. 5, 12-16.
 
In diébus illis: Per manus Apostolórum fiébant signa et prodígia multa in plebe. Et erant unanímiter omnes in pórticu Salomónis. Ceterórum autem nemo audébat se conjúngere illis: sed magnificábat eos pópulus. Magis autem augebátur credéntium in Dómino multitúdo virórum ac mulíerum, ita ut in pláteas ejícerent infírmos, et pónerent in léctulis ac grabátis, ut, veniénte Petro, saltem umbra illíus obumbráret quemquam illórum, et liberaréntur ab infirmitátibus suis. Concurrébat autem et multitúdo vicinárum civitátum Jerúsalem, afferéntes ægros et vexátos a spirítibus immúndis: qui curabántur omnes.
 
Graduale. Ps. 44, 17-18. Constítues eos príncipes super omnem terram: mémores erunt nóminis tui. Dómine.  
℣. Pro pátribus tuis nati sunt tibi fílii: proptérea pópuli confítebúntur tibi.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 138, 17. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum. Allelúja.

Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 125, 5-6. Qui séminant in lácrimis, in gáudio metent.
℣. Eúntes ibant et flébant, mitténtes sémina sua.
℣. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portántes manípulos suos.
 
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ps. 88, 6. Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.
℣. Ps. 20, 4. Posuísti, Dómine, super caput ejus corónam de lápide pretióso. Allelúja
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum. 
Matth. 19, 27-29.
 
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce, nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen, dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Israël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
   
Offertorium. Ps. 18, 5. In omnem terram exivit sonus eórum: et in fines orbis terræ verba eórum.
  
Tempore autem Paschali dicitur sequens:
Offertorium. Ps. 88, 6. Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: et veritátem tuam in ecclésia sanctórum, allelúja, allelúja.
  
SECRETA
Offérimus tibi, Dómine, preces et múnera: quæ ut tuo sint digna conspéctu. Apostolórum tuórum Petri et Pauli précibus adjuvémur. Per Dóminum.
  
Præfatio de Apostolis.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Ángelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
  
Communio. Matt. 19, 28. Vos, qui secuti estis me, sedebitis super sedes, judicantes duodecim tribus Israël.
  
Tempore autem Paschali dicitur sequens:
Communio. Ps. 63, 11. Lætábitur justus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur omnes recti corde, allelúja, allelúja.
  
POSTCOMMUNIO
Prótege, Dómine, pópulum tuum: et Apostolórum tuórum Petri et Pauli patrocínio confidéntem, perpétua defensióne consérva. Per Dóminum nostrum.
  
Si dicenda sit Postcommunio ad poscenda suffragia Sanctorum, in ea omittantur verba beátis Apóstolis tuis Petro et Paulo.
  
Tempore autem Paschali dicitur Missa ut in Festo S. Marci, præter Orationes, Epistolam et Evangelium, quæ dicuntur ut in Missa Mihi autem, ut supra notatur.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a toda responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)