Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

jueves, 30 de mayo de 2019

MISA EN HONOR A SAN FERNANDO REY

Del Misal Propio de España.

Die 30 Maji
S. Ferdinandi Regis Castellæ et Legionis, Confessóris
Duplex
   
Introitus. 1. Par. 17, 24. Permáneat, et magnificétur nomen tuum usque in sempitérnum, et dicátur: Dóminus exercítuum Deus Ísraël. (T.P. Allelúja, allelúja.). Judith 16, 3. Dóminus cónterens bella: Dóminus nomen est illi. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO
Deus, qui beáto Confessóri tuo Ferdinándo prœliári prœ́lia tua et fídei inimícos superáre dedísti: concéde; ut, ejus nos intercessióne muníti, ab hóstibus mentis et córporis liberémur. Per Dóminum nostrum.
  
Commemoratio S. Felicis I, Papæ et Martyr.
ORATIO
Infirmitátem nostram réspice, omnípotens Deus: et, quia pondus própriæ actiónis gravat, beáti Felícis Mártyris tui atque Pontíficis intercéssio gloriósa nos prótegat. Per Dóminum.

Pro Sancta Joannæ de Arc, Virgo.
ORATIO
Deus, qui beátam Joánnam Vírginem ad fidem ac pátriam tuéndam mirabíliter suscitásti: da, quǽsumus, ejus intercessióne; ut Ecclésia tua, hóstium superátis insídiis, perpétua pace fruátur. Per Dóminum.
    
Léctio Isaíæ Prophétæ.
Isa. 45, 1-3, 13-14, 16, 25-26.
  
Hæc dicit Dóminus christo meo Cyro, cujus apprehéndi déxteram, ut subjíciam ante fáciem ejus gentes, et dorsa regum vertam, et apériam coram eo jánuas, et portæ non claudéntur. Ego ante te ibo: et gloriósos terræ humiliábo: portas ǽreas cónteram, et vectes férreos confríngam. Et dabo tibi thesáuros abscónditos et arcána secretórum: ut scias, quia ego Dóminus, qui voco nomen tuum, Deus Ísraël. Ego suscitávi eum ad justítiam, et omnes vias ejus dírigam: ipse ædificábit civitátem meam, et captivitátem meam dimíttet. Labor Ægýpti, et negotiátio Æthiópiæ, et Sábaïm viri sublímes ad te transíbunt, et tui erunt. Post te ambulábunt, vincti mánicis pergent. Confúsi sunt et erubuérunt omnes: simul abiérunt in confussiónem fabricatóres errórum, quia mihi curvábitur omne genu, et jurábit omnis língua: meæ sunt justítiæ, et impérium.
    
Graduale. 1. Reg. 2, 10. Dóminus dabit impérium regi suo, et sublimábit cornu christi sui.
℣. Ps. 88, 19. Quia Dómini est assúmptio nostra, et sancti Ísraël regis nostri.
 
Allelúja, allelúja. ℣. 1. Reg. 2, 10. Dóminum formidábunt adversárii ejus: et super ipsos in cœlis tonábit. Allelúja.

Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
℣. Osee. 14, 6. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum.. Allelúja.
  
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 22, 15-22.
  
In illo témpore: Abeúntes pharisǽi consílium iniérunt, ut cáperent Jesum in sermóne. Et mittunt ei discípulos suos cum Herodiánis, dicéntes: Magíster, scimus, quia verax es et viam Dei in veritáte doces, et non est tibi cura de áliquo: non enim réspicis persónam hóminum: dic ergo nobis, quid tibi vidétur, licet censum dare Cǽsari, an non? Cógnita autem Jesus nequítia eórum, ait: Quid me tentátis, hypócritæ? Osténdite mihi numísma census. At illi obtulérunt ei denárium. Et ait illis Jesus: Cujus est imágo hæc et superscríptio? Dicunt ei: Cǽsaris. Tunc ait illis: Réddite ergo, quæ sunt Cǽsaris, Cǽsari; et, quæ sunt Dei, Deo. Et audiéntes miráti sunt, et relícto eo abiérunt.

Ofertorium. Ps. 75, 12-13. Vovéte, et réddite Dómino Deo vestro, omnes circúitu ejus affértis múnera. Terríbili et ei qui aufert spíritum príncipum, terríbili apud reges terræ (T.P. Allelúja).
  
SECRETA
Múnera, quæ offérimus, Dómine Deus noster, tibi sint plácita: et beáti Ferdinándi Regis intercessióne concéde, ut nobis profícient ad salútem ætérnam. Per Dóminum.
  
Commemoratio S. Felicis I, Papæ et Martyr.
SECRETA
Hóstias tibi, Dómine, beáti Felícis Mártyris tuo atque Pontíficis dicátas méritis, benígno assúme; et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium.  
Pro Sancta Joannæ de Arc, Virgo.
SECRETA
Hæc hóstia salutáris, Dómine, illam nobis in rebus árduis cónferat fortitúdinem, cujus beáta Joánna, sub tanta discríminum varietáte, tam insígnia prǽbuit exémpla: ut, ad inimícos repelléndos, étiam belli perícula subíre non dubitáverit. Per Dóminum nostrum.
  
Communio. Ps. 135, 25. Confitémini Deo cœli, qui dat escam omni carni: confitémini Dómino Dominórum, quóniam in ætérnum misericórdia ejus. (T.P. Allelúja).
 
POSTCOMMUNIO
Cœléstis mensæ Córporis et Sánguinis tui pábulo recreáti: quǽsumus cleméntiam tuam, ut beáti Ferdinándi Regis précibus, et méritis, ætérnæ retributiónis dona capiámus. Qui vivis.
  
Commemoratio S. Felicis I, Papæ et Martyr.
POSTCOMMUNIO
Refécti participatióne múneris sacri, quǽsumus, DómineDeus noster: ut cujus exéquimur cultum, intercedénte beáto Felíce Mártire tuo atque Pontífice, sentiámus efféctum. Per Dóminum nostrum.

Pro Sancta Joannæ de Arc, Virgo.
POSTCOMMUNIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor, ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)