Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

viernes, 20 de julio de 2018

MISA DE SAN ELÍAS PROFETA Y PADRE DE LA ORDEN CARMELITA

Del Misal Romano de San Pío V. La otra Misa, que cuenta con Prefacio propio, es propia de la Orden Carmelita.
  
Die 20 Julii
Sancte Elíæ Prophétæ, Confessóris.
Duplex
  
Introitus. 3. Reg. 19, 14. Zelo zelátus sum pro Dómino Deo exércituum, dixit Elías ad Dóminum: quia dereliquérunt pactum tuum fílii Ísraël: altária tua destruxérunt, prophétas tuos occidérunt gládio, derelíctus sum ego solus, et quǽrunt ánimam meam ut áuferant eam. Ps. 29, 2. Exaltábo te, Dómine, quoniam suscepísti me: nec delectásti inimícos meos super me. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beátum Elíam Prophétam tuum ígneo curru mirabíliter elevátum esse crédimus; eódem interveniénte, ad cœléstia sublevémur, et sanctórum tuórum consórtio gaudeámus. Per Dóminum.
  
Commemoratione Sancte Hieronymi Æmiliani, Confessoris.
ORATIO
Deus, misericordiárum pater, per mérita et intercessiónem beáti Hieronymi, quem órphanis adjutórem et patrem esse voluísti: concéde; ut spíritum adoptiónis, quo fílii tui nominámur et sumus, fidéliter custodiámus.

Pro Sancta Margarita Virgine et Martire.
ORATIO
Indulgéntiam nobis, quǽsumus, Dómine, beáta Margaríta Virgo et Martyr implóret: quæ tibi grata semper éxstitit et mérito castitátis, et tuæ professióne virtútis. Per Dóminum.
  
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 48, 1-10.
  
Surréxit Elías prophéta quasi ignis, et verbum ipsíus quasi fácula ardébat. Qui indúxit in pópulos famem, et irritántes illum invídia sua paúci facti sunt: non enim póterant sustinére præcépta Dómini. Verbo Dómini contínuit cœlum, et dejécit de cœlo ignem ter. Sic amplificátus est Elías in mirabílibus suis. Et quis potest simíliter sic gloriári tibi? Qui sustulísti mórtuum ab ínferis de sorte mortis in verbo Dómini Dei. Qui dejecísti reges ad perníciem, et confregísti fácile pótentiam ipsórum, et gloriósos de lecto suo. Qui áudis in Sina judícium, et in Horeb judícia defensiónis. Qui ungis reges ad pœnitentiam, et prophétas facis successóres post te. Qui recéptus es in túrbine ignis, in curru equórum igneórum qui scriptus es in judíciis temporum leníre iracúndiam Dómini: conciliáre cor patris ad fílium et restitúere tribus Jacob.
   
Graduale. 4. Reg. 2, 1 et 11. Factum est, cum leváre vellet Dóminus Elíam per túrbinem in Cœlum, ibant Elías et Eliséus de Gálgalis.
℣. Cumque incedéntes sermocinaréntur, ecce currus ígneus, et equi ígnei, divisérunt utrúmque: et ascéndit Elías per túrbinem in Cœlum.
 
Allelúja, allelúja. ℣. 1. Machab. 2, 58. Elías, dum zelat zelum legis, recéptus est in Cœlum. Allelúja.
 
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 26, 2-3.
Qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt et cecidérunt.
℣. Si consístant advérsum me castra, non timébit cor meum.
℣. Si exsúrgat advérsum me prœ́lium, in hoc ego sperábo.
   
Tempore autem Pascháli omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣.  1. Machab. 2, 58. Elías, dum zelat zelum legis, recéptus est in Cœlum. Allelúja.
℣. Ps. 85, 10. Veníte, audíte, et narrábo vobis quanta fecit Deus ánimæ meæ. Allelúja.
  
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 17, 1-9.
   
In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem fratrem ejus, et duxit illos in montem excélsum seórsum: et transfigurátus est ante eos. Et resplénduit fácies ejus sicut sol: vestiménta autem ejus facta sunt alba sicut nix. Et ecce, apparuérunt illis Móyses et Elías cum eo loquéntes. Respóndens autem Petrus, dixit ad Jesum: Dómine, bonum est nos hic esse: si vis, faciámus hic tria tabernácula, tibi unum, Móysi unum et Elíæ unum. Adhuc eo loquénte, ecce, nubes lúcida obumbrávit eos. Et ecce vox de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus, in quo mihi bene complácui: ipsum audíte. Et audiéntes discípuli, cecidérunt in fáciem suam, et timuérunt valde. Et accéssit Jesus, et tétigit eos, dixítque eis: Surgite, et nolíte timére. Levántes autem óculos suos, néminem vidérunt nisi solum Jesum. Et descendéntibus illis de monte, præcépit eis Jesus, dicens: Némini dixéritis visiónem, donec Fílius hóminis a mórtuis resúrgat.

Et dicitur Credo.
 
Offertorium. Jac. 5, 17-18. Elías homo erat símilis nobis passíbilis: et oratióne orávit ut non plúeret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. Et rursum orávit: et Cœlum dedit plúviam, et terra dedit fructum suum.
  
SECRETA
Offérimus tibi, Dómine, hóstiam láudis in honórem sancti Elíæ Prophétæ tui: et, sicut tu holocáusto suo adfuísti, ita sacrifícium nostrum interveníre dignéris; ut per illud ad ætérnam mereámur perveníre lætítiam. Per Dóminum.
  
Commemoratione Sancte Hieronymi Æmiliani.
SECRETA
Clementíssime Deus, qui, véteri homine consúmpto, novum secúndum te in beáto Hierónymo creáre dignátus es: da, per mérita ipsíus; ut nos, páriter renováti, hanc placatiónis hóstiam in odórem tibi suavíssimum offerámus.

Pro Sancta Margarita Virgine et Martire.
SECRETA
Hóstias tibi, Dómine, beátæ Margarítæ Vírginis et Martyris tuæ dicátas méritis, benígnus assúme: et ad perpétuum nobis tríbue proveníre subsídium. Per Dóminum.
    
Præfatio de Sancte Eliæ Prophetæ
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Solemnitáte (vel Veneratióne) beáti Elíæ, Prophétæ tui, exsultántibus ánimis laudáre, benedícere et prædicáre. Qui in verbo tuo surréxit quasi ignis, cœlum contínuit, mórtuos excitávit, tyránnos percússit, sacrílegos necávit, vitǽque monásticæ fundaménta constítuit. Qui pane ac potu, angélico ministério reféctus, in fortitúdine cibi illíus usque ad montem sanctum ambulávit. Qui raptus in túrbine ignis, Præcúrsor est ventúrus secúndi advéntus Jesu Christi Dómini nostri. Per quem majestátem tuam laudant Ángeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre quotídie, una voce dicéntes:
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
   
Communio. Mal. 4, 5. Ecce ego mittam vobis Elíam prophétam, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis: et convértet cor patrum ad fílios, et cor filiórum ad patres eórum. (T. P. Allelúja.)
 
POSTCOMMUNIO
Deus, qui per sanctum Ángelum tuum beáto Elíæ Prophétæ tuo et Patri nostro cibum et potum tribuísti: ipso interveniénte, concéde; ut, quæ de cœlésti mensa percépimus, sincéris méntibus illibáta servémus. Per Dóminum.
  
Commemoratione Sancte Hieronymi Æmiliani.
POSTCOMMUNIO
Angelórum pane refécti te, Dómine, supplíciter deprecámur: ut, qui ánnuam beáti Hierónymi Confessóris tui memóriam celebráre gaudémus; ejúsdem étiam et exémplum imitémur, et amplíssimum in regno tuo prǽmium obtinére valeámus.

Pro Sancta Margarita Virgine et Martire.
POSTCOMMUNIO
Divíni múneris largitáte satiáti, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, intercedénte beáta Margaríta Vírgine et Mártyre tua, in ejus semper participatióne vivámus. Per Dóminum.
  
Infrascriptæ Missæ de Sancte Elíæ Prophétæ, ex Proprium Ordinem Fratrum Beatissimæ Mariæ Virginis de Monte Carmelo, dici possunt ut festivæ ubicumque, ad libitum sacerdotis, juxta rubricas. Similiter hujusmodi Missæ dici possunt etiam ut votivæ, nisi aliqua expresse excipiatur:
  
Die 20 Julii
Sancte Elíæ Prophétæ, Ducis ac Patris nostri.
Duplex I Classis cum Octava privilegiata.
  
Introitus. 3. Reg. 19, 14. Zelo zelátus sum pro Dómino Deo exércituum, dixit Elías ad Dóminum: quia dereliquérunt pactum tuum fílii Ísraël: altária tua destruxérunt, prophétas tuos occidérunt gládio, derelíctus sum ego solus, et quǽrunt ánimam meam ut áuferant eam. Ps. 29, 2. Exaltábo te, Dómine, quoniam suscepísti me: nec delectásti inimícos meos super me. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sicut beátum Elíam Prophétam tuum et Patrem nostrum, ante commúnem mortem, curru ígneo ǽreum elevásti ad cœlum; ita nos fácias, eo interveniénte, dum vivímus, a terrénis semper ad cœléstia spíritu sublevári, et cum eo in resurrectióne justórum páriter gaudére. Per Dóminum.
  
Et fit Commemorationis de B. Maria V. de Monte Carmelo.
ORATIO
Deus, qui beatíssimæ semper Vírginis et Genitrícis tuæ Maríæ singulári título Carméli Órdinem decorásti: concéde propítius; ut cujus hódie Commemoratiónem solémni celebrámus offício, ejus muníti præsídiis, ad gáudia sempitérna perveníre mereámur. Qui vivis et regnas.

Deinde, in Missis privatis, fit Commemoratio Sancte Hieronymi Æmiliani, Confessoris.
   
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 48, 1-10.
  
Surréxit Elías prophéta quasi ignis, et verbum ipsíus quasi fácula ardébat. Qui indúxit in pópulos famem, et irritántes illum invídia sua paúci facti sunt: non enim póterant sustinére præcépta Dómini. Verbo Dómini contínuit cœlum, et dejécit de cœlo ignem ter. Sic amplificátus est Elías in mirabílibus suis. Et quis potest simíliter sic gloriári tibi? Qui sustulísti mórtuum ab ínferis de sorte mortis in verbo Dómini Dei. Qui dejecísti reges ad perníciem, et confregísti fácile pótentiam ipsórum, et gloriósos de lecto suo. Qui áudis in Sina judícium, et in Horeb judícia defensiónis. Qui ungis reges ad pœnitentiam, et prophétas facis successóres post te. Qui recéptus es in túrbine ignis, in curru equórum igneórum qui scriptus es in judíciis temporum leníre iracúndiam Dómini: conciliáre cor patris ad fílium et restitúere tribus Jacob.
   
Graduale. 4. Reg. 2, 30-31. Elías ascéndit in vérticem Carméli, et pronus in terram pósuit fáciem suam inter génua sua, et dixit ad púerum suum: Ascénde, et próspice contra mare septem vícibus.
℣. In séptima autem vice, ecce nubécula parva quasi vestígium hóminis ascendébat de mari. Qui ait: Ascénde, et dic Achab: Junge currum tuum, et descénde, ne occúpet te plúvia, et facta est plúvia grandis.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Eccli. 48, 4 et 9. Quis potest simíliter sic gloriári tibi? Qui sustulísti mórtuum ab ínferis: qui recéptus es in túrbine ignis, in curru equórum igneórum. Allelúja.
 
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 26, 2-3.
Qui tríbulant me inimíci mei, ipsi infirmáti sunt et cecidérunt.
℣. Si consístant advérsum me castra, non timébit cor meum.
℣. Si exsúrgat advérsum me prœ́lium, in hoc ego sperábo.
   
Tempore autem Pascháli omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Eccli. 48, 4 et 9. Quis potest simíliter sic gloriári tibi? Qui sustulísti mórtuum ab ínferis: qui recéptus es in túrbine ignis, in curru equórum igneórum. Allelúja.
℣. Ibíd., 11. Beáti sunt, qui te vidérunt, et in amicítia tua decoráti sunt. Allelúja.
 
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 9, 28-36.
   
In illo témpore: Assúmpsit Jesus Petrum, et Jacóbum, et Joánnem, et ascéndit in montem ut oráret. Et facta est, dum oráret spécies vultus ejus áltera: et vestítus ejus albus et refúlgens. Et ecce duo viri loquebántur cum illo. Erant autem Móyses et Elías visi in majestáte: et dicébant excéssum ejus, quem completúrus erat in Jerúsalem. Petrus vero, et qui cum illo erant, graváti erant somno. Et evigilántes vidérunt majestátem ejus, et duos viros, qui stabant cum illo. Et factum est, cum discéderent ab illo, ait Petrus ad Jesum: Præcéptor, bonum est nos hic esse: et faciámus tria tabernácula, unum tibi, et unum Móysi, et unum Elíæ: nésciens quid díceret: Hæc autem illo loquénte, facta est nubes, et obumbrávit eos: et timuérunt, intrántibus illis in nubem. Et vox facta est de nube, dicens: Hic est Fílius meus diléctus: ipsum audíte. Et dum fíeret vox, invéntus est Jesus solus. Et ipsi tacuérunt, et némini dixérunt in illis diébus quídquam ex his, quæ víderant.
    
Dicitur Credo, per totam Octavam.
 
Offertorium. Jac. 5, 17-18. Elías homo erat símilis nobis passíbilis: et oratióne orávit ut non plúeret super terram, et non pluit annos tres, et menses sex. Et rursum orávit: et Cœlum dedit plúviam, et terra dedit fructum suum.
  
SECRETA
Offérimus tibi, Dómine, hóstiam láudis in honórem sancti Elíæ Prophétæ tui et Patris nostri: et, sicut tu holocáusto suo adfuísti, ita sacrifícium nostrum interveníre dignéris; ut per illud ad ætérnam mereámur perveníre lætítiam. Per Dóminum.
 
Commemorationis de B. Maria V. de Monte Carmelo.
SECRETA
Tua nos, Dómine, abundántia pietátis indúlgeat: ut, per sacra múnera, quæ tibi reverénter offérimus, gratum beatíssimæ Fílii tui Matri famulátum exhíbere valeámus. Per eúmdem Dóminum.

In Missis privatis, fit Commemoratio Sancte Hieronymi Æmiliani.
 
Præfatio de Sancte Eliæ Prophetæ, Ducis ac Patris nostri
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Et te in Solemnitáte (vel Veneratióne) beáti Elíæ, Prophétæ tui et Patris nostri, exsultántibus ánimis laudáre, benedícere et prædicáre. Qui in verbo tuo surréxit quasi ignis, cœlum contínuit, mórtuos excitávit, tyránnos percússit, sacrílegos necávit, vitǽque monásticæ fundaménta constítuit. Qui pane ac potu, angélico ministério reféctus, in fortitúdine cibi illíus usque ad montem sanctum ambulávit. Qui raptus in túrbine ignis, Præcúrsor est ventúrus secúndi advéntus Jesu Christi Dómini nostri. Per quem majestátem tuam laudant Ángeli atque Archángeli, Chérubim quoque ac Séraphim: qui non cessant clamáre quotídie, una voce dicéntes:
  
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
   
Communio. Mal. 4, 5-6. Ecce ego mittam vobis Elíam prophétam, ántequam véniat dies Dómini magnus et horríbilis: et convértet cor patrum ad fílios, et cor filiórum ad patres eórum.
 
POSTCOMMUNIO
Deus, qui per sanctum Ángelum tuum beáto Elíæ Prophétæ tuo et Patri nostro cibum et potum tribuísti: ipso interveniénte, concéde; ut, quæ de cœlésti mensa percépimus, sincéris méntibus illibáta servémus. Per Dóminum.
 
Commemorationis de B. Maria V. de Monte Carmelo.
POSTCOMMUNIO
Læta nos, Dómine, quǽsumus, beatíssimæ Vírginis Matris tuæ solémnis Commemorátio semper excípiat: quæ jucunditátem nobis suæ protectiónis, et pacis securitátem infúndat; et tibi nos reddat accéptos: Qui vivis et regnas in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum.

In Missis privatis, fit Commemoratio Sancte Hieronymi Æmiliani.

1 comentario:

  1. Aquí podeis encontrar algo más sobre los propios de los Carmelitas Descalzos: https://media.musicasacra.com/pdf/carmelite/

    ResponderEliminar

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)