Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

miércoles, 25 de julio de 2018

MISA EN HONOR A SAN SANTIAGO APÓSTOL, PATRONO DE ESPAÑA

   
Die 25 Julii
SANCTI JACÓBI APÓSTOLI, HISPANIÁRUM PATRÓNI
Duplex II classis cum Octava.
   
Introitus. Isa. 66, 19. Ponam in eis signum, dicit Dóminus: et mittam ex eis ad eos, qui non audiérunt de me: et annuntiábunt glóriam meam géntibus. Ps. 18, 2. Cœli enárrant glóriam Dei: et ópera mánuum ejus annúntiat firmaméntum. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO
Esto, Dómine, plebi tuæ sanctificátor et custos: ut, Apóstoli tui Jacóbi muníta præsídiis, et conversatióne tibi pláceat, et secúra mente desérviat. Per Dóminum nostrum.
 
Et, in Missis privatis tantum, fit Commemoratio S. Christophori Martyris:
ORATIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui beáti Christóphori Mártyris tui natalíta cólimus, intercessióne ejus in tui nóminis amóre roborémur. Per Dóminum.
  
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corinthios.
1. Cor. 4, 9-15.
  
Fratres: Puto, quod Deus nos Apóstolos novíssimos osténdit, tamquam morti destinátos: quia spectáculum facti sumus mundo et Ángelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos autem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos autem fortes: vos nóbiles, nos autem ignóbiles. Usque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: tamquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndam vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo. Nam si decem mília pædagogórum habeátis in Christo: sed non multos patres. Nam in Christo Jesu per Evangélium ego vos génui.
 
Graduale. Mal. 2, 6. Lex Dómini semper fuit in ore ejus: et iníquitas non est invénta in lábiis suis.
℣. In pace et in æquitáte ambulávit, et ímpios convérti ab iniquitáte.
  
Allelúja, allelúja. ℣. O sidus refúlgens Hispániæ, sancte Jacóbe Apóstole! Intercéde pro nobis ad Dóminum. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 20, 20-23.
   
In illo témpore: Accéssit ad Jesum mater filiórum Zebedǽi cum fíliis suis, adórans et petens áliquid ab eo. Qui dixit ei: Quid vis? Ait illi: Dic, ut sédeant hi duo fílii mei, unus ad déxteram tuam et unus ad sinístram in regno tuo. Respóndens autem Jesus, dixit: Néscitis, quid petátis. Potéstis bíbere cálicem, quem ego bibitúrus sum? Dicunt ei: Póssumus. Ait illis: Cálicem quidem meum bibétis: sédere autem ad déxteram meam vel sinístram, non est meum dare vobis, sed quibus parátum est a Patre meo. Credo.

Offertorium. Ps. 138, 17. Nimis honoráti sunt amíci tui, Deus: nimis confortátus est principátus eórum.
  
SECRETA
Oblatiónes pópuli tui, quǽsumus, Dómine, beáti Jacóbi Apóstoli pássio beáta concíliet: et, quæ nostris non aptæ sunt méritis, fiant tibi plácitæ ejus deprecatióne. Per Dóminum.
  
Pro S. Christophoro.
SECRETA
Munéribus nostris, quǽsumus, Dómine, precibúsque suscéptis: et cœléstibus nos munda mystériis, et cleménter exáudi. Per Dóminum nostrum.
  
Præfatio de Apostolis.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre: Te, Dómine, supplíciter exoráre, ut gregem tuum, Pastor ætérne, non déseras: sed per beátos Apóstolos tuos contínua protectióne custódias. Ut iísdem rectóribus gubernétur, quos óperis tui vicários eídem contulísti præésse pastóres. Et ídeo cum Ángelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
   
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
  
Communio. Eccli. 45, 20-21. Ipsum elégit Dóminus in salútem géntium: dedit illi in præcéptis suis potestátem docére Jacob testimónia, et in lege sua lucem dare Ísraël.
 
POSTCOMMUNIO
Beáti Apóstoli tui Jacóbi, quǽsumus, Dómine, intercessióne nos ádjuva: pro cujus solemnitáte (in Missis per annum, dicitur: commemoratióne) percépimus tua sancta lætántes. Per Dóminum nostrum.
  
Pro S. Christophoro
POSTCOMMUNIO
Da, quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut, sicut tuórum commemoratióne Sanctórum temporáli gratulámur offício; ita perpétuo læténtur aspéctu. Per Dóminum.
 
In Missis votivis omnia dicuntur ut supra, sed post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur Tractus Desidérium, ex Missa Státuit, de Communi unius Martyris 1 loco:
Tractus. Ps. 20, 3-4. Desidérium ánimæ ejus tribuísti ei: et voluntáte labiórum ejus non fraudásti eum.
℣. Quóniam prævenístieum in benedictiónibus dulcédinis.
℣. Posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso.
  
Tempore autem Paschali, ommittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Joann. 15, 16. Ego vos elégi de mundo, ut eátis, et fructum afferátis, et fructus vester máneat. Allelúja.
℣. Ps. 88, 6. Confitebúntur cœli mirabília tua, Dómine: étenim veritátem tuam in ecclésia sanctórum. Allelúja.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)