Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

martes, 10 de diciembre de 2019

MISA DE LA TRASLACIÓN DE LA SANTA CASA DE NUESTRA SEÑORA

Del Misal Romano de San Pío V.
 
Die 10 Decembris
In Translatione Almæ Domus Lauretanæ Beatæ Mariæ Virginis
Duplex Majus
 
Introitus. Gen. 28, 17. Terríbilis est locus iste: hic domus Dei est et porta cœli: et vocábitur aula Dei. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. 83, 2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! concupíscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. ℣. Glória Patri.
 
Et dicitur Glória in excélsis.

ORATIO
Deus, qui beátæ Maríæ Vírginis domum per incarnáti Verbi mystérium misericórditer consecrásti, eámque in sinu Ecclésiæ tuæ mirabíliter collocásti: concéde; ut, segregáti a tabernáculis peccatórum, digni efficiámur liabitatóres domus sanctæ tuæ. Per eúndem Dóminum.
 
Commemoratio S. Melchiade Papa et Mart.
ORATIO
Gregem tuum, Pastor ætérne, placátus inténde: et, per beátum Melchíadem Mártyrem tuum atque Summum Pontíficem, perpétua protectióne custódi; quem totíus Ecclésiæ præstitísti esse pastórem. 
  
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccles. 24, 11-13, 15-20.
 
In ómnibus réquiem quæsívi, et in hæreditáte Dómini morábor. Tunc præcépit, et dixit mihi Creator ómnium: et qui creávit me, requiévit in tabernáculo meo, et dixit mihi: In Jacob inhábita, et in Israël hæreditáre, et in eléctis meis mitte radíces. Et sic in Sion firmáta sum, et in civitáte sanctificáta simíliter requiévi, et in Jerúsalem potéstas mea. Et radicávi in pópulo honorificáto, et in parte Dei mei hæréditas illíus, et in plenitúdine sanctórum deténtio mea. Quasi cedrus exaltáta sum in Líbano, et quasi cypréssus in monte Sion. Quasi palma exaltáta sum in Cades, et quasi plantátio rosæ in Jericho. Quasi oliva speciósa in campis, et quasi plátanus exaltáta sum juxta áquam in pláteis. Sicut cinnamómum, et bálsamum aromatízans odórem dedi: quasi myrrha elécta dedi suavitátem odóris.
 
Graduale. Ps. 20, 4. Unam pétii a Dómino, hanc requíram, ut inhábitem in domo Dómini ómnibus diébus vitæ meæ.
℣. Ut vídeam voluptátem Dómini, et vísitem templum ejus.
    
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 83, 5. Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: in sǽcula sæculórum laudábunt te. Allelúja.
 
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 83, 5 et 11. Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: in sǽcula sæculórum laudábunt te.
℣. Mélior est dies una in átriis tuis super mília.
℣. Elegi abjéctus esse in domo Dei mei: magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.
  
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ps. 83, 5 et 11. Beáti, qui hábitant in domo tua, Dómine: in sǽcula sæculórum laudábunt te. Allelúja.
℣. Mélior est dies una in átriis tuis super mília. Allelúja.
  
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 1, 26-38.
 
In illo témpore: Missus est Ángelus Gábriel a Deo in civitátem Galilǽæ, cui nomen Názareth, ad Vírginem desponsátam viro, cui nomen erat Joseph, de domo David, et nomen Vírginis María. Et ingréssus Ángelus ad eam, dixit: Ave, grátia plena; Dóminus tecum: benedícta tu in muliéribus. Quæ cum audísset, turbáta est in sermóne ejus: et cogitábat, qualis esset ista salutátio. Et ait Ángelus ei: Ne tímeas, María, invenísti enim grátiam apud Deum: ecce, concípies in útero et páries fílium, et vocábis nomen ejus Jesum. Hic erit magnus, et Fílius Altíssimi vocábitur, et dabit illi Dóminus Deus sedem David, patris ejus: et regnábit in domo Jacob in ætérnum, et regni ejus non erit finis. Dixit autem María ad Ángelum: Quómodo fiet istud, quóniam virum non cognósco? Et respóndens Ángelus, dixit ei: Spíritus Sanctus supervéniet in te, et virtus Altíssimi obumbrábit tibi. Ideóque et quod nascétur ex te Sanctum, vocábitur Fílius Dei. Et ecce, Elísabeth, cognáta tua, et ipsa concépit fílium in senectúte sua: et hic mensis sextus est illi, quæ vocátur stérilis: quia non erit impossíbile apud Deum omne verbum. Dixit autem María: Ecce ancílla Dómini, fiat mihi secúndum verbum tuum.
 
Et dicitur Credo.
 
Offertorium. Ps. 5, 8. Introíbo in domum tuam, adorábo ad templum sanctum tuum, et confitébor nómini tuo. (T.P. Allelúja.)
 
SECRETA
Áccipe, quǽsumus, Dómine, múnera in hac sacra domo dignánter obláta: et, beátæ Maríæ Vírginis suffragántibus méritis, ad nostræ salútis auxílium proveníre concéde. Per Dóminum.
 
Commemoratio S. Melchiade Papa et Mart.
SECRETA
Oblátis munéribus, quaesumus, Dómine, Ecclésiam tuam benígnus illúmina: ut, et gregis tui profíciat ubique succéssus, et grati fiant nómini tuo, te gubernánte, pastóres.
 
Præfatio de B. Mariæ Virginis: Et te in Festivitáte.
Vere dignum et justum est, ǽqum et salutáre, nos tibi semper, et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus. Et te in Festivitáte beátæ Maríæ semper Vírginis collaudáre, benedícere, et prædicáre. Quæ et Unigénitum tuum Sancti Spíritus obumbratióne concépit, et virginitátis glória permanénte, lumen ætérnum mundo effúdit, Jesum Christum Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Ángeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes cœli cœlorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim, sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
 
Communio. Prov. 8, 34-35. Beátus, qui audit me, et qui vígilat ad fores meas cotídie, et obsérvat ad postes óstii mei. Qui me invénerit, invéniet vitam, et háuriet salútem a Dómino. (T.P. Allelúja.)

POSTCOMMUNIO
Quǽsumus, Dómine, Deus noster: ut sacrosáncta mystéria, quæ pro reparatiónis nostræ munímine contulísti, intercedénte beáta María semper Vírgine, et præsens nobis remédium esse fácias et futúrum. Per Dóminum.
 
Commemoratio S. Melchiade Papa et Mart.
POSTCOMMUNIO
Refectióne sancta enutrítam gubérna, quaesumus, Dómine, tuam placátus Ecclésiam: ut, poténti moderatióne dirécta, et increménta libertátis accípiat et in religiónis integritáte persístat.

Si hæc Missa dicatur Feria IV Quatuor Temporum Adventus, in fine legitur Evangelium S. Joannis In princípio.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)