Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

martes, 27 de abril de 2021

MISA DE SAN PEREGRINO LAZIOSI

Misa aprobada por la Sagrada Congregación de Ritos el 22 de Enero de 1735.
   
Die 27 Aprilis
S. Peregríni Confessóris
Duplex
  
Introitus. Ps. 83, 4. Cor meum, et caro mea exsultavérunt in Deum vivum: Beáti qui hábitant in domo tua Dómine, in sǽcula sæculórum laudábunt te. (T.P. Allelúja, allelúja). Ps. Ibid, 2-3. Quam dilécta tabernácula tua, Dómine virtútum! Concúpiscit, et déficit ánima mea in átria Dómini. ℣. Glória Patri.
      
ORATIO
Deus, qui Beáto Peregríno Ángelum cómitem Magístram Deíparam, Jesum tetri úlceris médicum mire dedísti: da per mérita ipsíus, obsecrámus: ut sanctum Ángelum, Vírginem, Salvatórem singuláriter et amémus in terris, et collaudémus in cœlis. Per eúmdem Dóminum.
     
Commemorationis S. Petri Canisii, Confessoris.
ORATIO
Deus, qui ad tuéndam cathólicam fidem beátum Petrum Confessórem tuum, virtúte et doctrína roborásti: concéde propítius: ut, ejus exémplis et mónitis, errántes ad salútem resipíscant, et fidéles in veritátis confessióne persevérent. Per Dóminum.
  
Léctio libri Sapiéntiæ.
Eccli. 31, 8-11.
  
Beátus vir, qui invéntus est sine mácula, et qui post áurum non ábiit, nec sperávit in pecúnia et thesáuris. Quis est hic, et laudábimus eum? fecit enim mirabília in vita sua. Qui probátus est in illo, et perféctus est, erit illi glória ætérna: qui pótuit tránsgredi, et non est transgréssus: fácere mala, et non fecit: ídeo stabilíta sunt bona illíus in Dómino, et eleemósynas illíus enarrábit omnis ecclésia sanctórum.
   
Allelúja, allelúja.
℣. Thren. 1, 13. De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja.
℣. Ps. 38, 5. Concáluit cor meum intra me, et in meditatióne mea exardéscet ignis. Allelúja.
   
In Missis votivis extra tempus Paschale dicitur:
Graduale. Ps. 83, 11. Mélior est dies una in átriis tuis super míllia. 
℣. Elégi abjéctus esse in domo Dei mei, magis quam habitáre in tabernáculis peccatórum.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Thren. 1, 13. De excélso misit ignem in óssibus meis, et erudívit me. Allelúja.
  
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
   
 Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 19, 27-29.
  
In illo témpore: Dixit Petrus ad Jesum: Ecce nos relíquimus ómnia, et secúti sumus te: quid ergo erit nobis? Jesus autem dixit illis: Amen dico vobis, quod vos, qui secúti estis me, in regeneratióne, cum séderit Fílius hóminis in sede majestátis suæ, sedébitis et vos super sedes duódecim, judicántes duódecim tribus Ísraël. Et omnis, qui relíquerit domum, vel fratres, aut soróres, aut patrem, aut matrem, aut uxórem, aut fílios, aut agros, propter nomen meum, céntuplum accípiet, et vitam ætérnam possidébit.
 
Offertorium. Ps. 93, 12. Beátus, quem tu erudíeris Dómine, et de lege tua docúeris eum. (T.P. Allelúja).
 
SECRETA
Illibáta hæc sacrifícia bénedic, miséricors Deus, ut sicut Beátus Peregrínus ante horum celebratiónem amáris lácrymis peccáta quæque plangébat; sic nos te dante contríti, et eádem humíliter defleámus, et débita culpis incéndia felíciter extinguámus. Per Dóminum nostrum.
     
Pro S. Petri Canisii, Confessoris.
SECRETA
Sancti Petri Confessóris tui atque Doctóris nobis, Dómine, pia non desit orátio: quæ et múnera nostra concíliet; et tuam nobis indulgéntiam semper obtíneat. Per Dóminum.
      
Communio. Luc. 6, 17-19. Multitúdo languéntium, et qui vexabántur a spirítibus immúndis veniébant ad eum, quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. (T.P. Allelúja).
  
POSTCOMMUNIO
Refécti te, Deus, exorámus, ut qui Beátum Peregrínum pœniténtiæ, patiéntiæque admirábilis egrégium exémplar constituísti: sic nobis pœnítere concédas, ut patiéntes quóque in advérsis, ejus in vía terámus vestígia, te in mercédem habeámus in patria. Per eúmdem Dóminum.
   
Commemorationis S. Petri Canisii, Confessoris.
POSTCOMMUNIO
Ut nobis, Dómine, tua sacrifícia dent salútem: beátus Petrus Conféssor tuus et Doctor egrégius, quǽsumus, precátor accédat. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)