Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

viernes, 16 de abril de 2021

MISA EN HONOR A SANTA MARÍA BERNARDA SOUBIROUS

Del Misal Propio de Francia.
  
Die 16 Aprilis
SANCTÆ MARIÆ-BERNARDÆ SOUBIROUS, VIRGINIS
Semiduplex
   
Introitus. Ps. 44, 13, 15 et 16. Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus adducéntur tibi in lætítia et exsultatióne. (T. P. Allelúja, allelúja.) Ps. Ibid., 2. Eructávit cor meum verbum bonum: dico ego ópera mea Regi. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Humílium, Deus, protéctor et amátor, qui fámulam tuam Maríam Bernárdam Immaculátæ Vírginis Máriæ apparitióne et allóquio recreásti: præsta, quǽsumus; ut per símplices fídei sémitas, ad tuam in cœlis visiónem perveníre mereámur. Per Dóminum.
     
Et fit commemoratio S. Benedicti Josephi Labre, Conf.:
ORATIO
Deus, qui sanctum Benedíctum Joséphum Confessórem tuum humilitátis stúdio et paupertátis amóre tibi uni adhærére fecísti: da nobis ejus suffragántibus méritis; terréna cuncta despícere et cœléstia semper inquírere. Per Dóminum.
  
Léctio Isaíæ Prophétæ.
Isa. 55, 1-3, 6-9.
 
Omnes sitiéntes, veníte ad aquas: et qui non habétis argéntum, properáte, émite et comédite: veníte, émite absque argénto et absque ulla commutatióne vinum et lac. Quare appénditis argéntum non in pánibus, et labórem vestrum non in saturitáte? Audíte audiéntes me, et comédite bonum, et delectábitur in crassitúdine ánima vestra. Inclináte aurem vestram, et veníte ad me: audíte, et vivet ánima vestra, et fériam vobíscum pactum sempitérnum, misericórdias David fidéles. Quǽrite Dóminum, dum inveníri potest: invocáte eum, dum prope est. Derelínquat ímpius viam suam, et vir iníquus cogitatiónes suas, et revertátur ad Dóminum: et miserébitur ejus, et ad Deum nostrum: quóniam multus est ad ignoscéndum. Non enim cogitatiónes meæ cogitatiónes vestræ: neque viæ vestræ viæ meæ, dicit Dóminus. Quia sicut exaltántur cœli a terra, sic exaltátæ sunt viæ meæ a viis vestris, et cogitatiónes meæ a cogitatiónibus vestris.
 
Graduale. Ps. 44, 5. Spécie tua et pulchritúdine tua inténde, próspere procéde et regna.
℣. Propter veritátem et mansuetúdinem et justítiam: et dedúcet te mirabíliter déxtera tua.
   
Allelúja, allelúja. ℣. Vidi speciósam sicut colúmbam, et circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium. Allelúja.
 
In Missis votivis post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 44, 11 et 12. Audi, fília, et vide, et inclína aurem tuam: quia concupívit Rex speciem tuam.
℣. Ibid., 13 et 10. Vultum tuum deprecabúntur omnes dívites plebis: fíliæ regum in honóre tuo.
℣. Ibid., 15-16. Adducéntur Regi Vírgines post eam: próximæ ejus afferéntur tibi.
℣. Afferéntur in lætítia et exsultatióne: adducántur in templum Regis
  
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Vidi speciósam sicut colúmbam, et circúmdabant eam flores rosárum et lília convállium. Allelúja.
℣. Ps. 44, 12. Veni, elécta mea, et ponam in te thronum meum quia concupívit Rex spéciem tuam. Allelúja.
  
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 13, 44-52. 
 
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Símile est regnum cœlórum thesáuro abscóndito in agro: quem qui invénit homo, abscóndit, et præ gáudio illíus vadit, et vendit univérsa, quæ habet, et emit agrum illum. Íterum símile est regnum cœlórum hómini negotiatóri, quærénti bonas margarítas. Invénta autem una pretiósa margaríta, ábiit, et véndidit ómnia, quæ hábuit, et emit eam. Íterum símile est regnum cœlórum sagénæ, missæ in mare ei ex omni génere píscium congregánti. Quam, cum impléta esset, educéntes, et secus litus sedéntes, elegérunt bonos in vasa, malos autem foras misérunt. Sic erit in consummatióne sǽculi: exíbunt Ángeli, et separábunt malos de médio justórum, et mittent eos in camínum ignis: ibi erit fletus et stridor déntium. Intellexístis hæc ómnia? Dicunt ei: Étiam. Ait illis: Ídeo omnis scriba doctus in regno cœlórum símilis est hómini patrifamílias, qui profert de thesáuro suo nova et vétera.
 
Offertorium. Ps. 44, 15-16. Recordáre, Virgo Mater Dei, dum stéteris in conspéctu Dómini, ut loquáris pro nobis bona. (T. P. Allelúja.)
  
SECRETA
Cœléstem nobis, Dómine, prǽbeant tua Sancta fervórem, quo beáta Virgo María Bernárda seípsam hóstiam laudis tibi placéntem exhíbuit. Per Dóminum.
     
Pro S. Benedicti Josephi Labre:
SECRETA
Obláta múnera, clementíssime Deus, propítius réspice: et, sancti Benedícti Joséphi Confessóris tui interveniénte suffrágio, in salútem nobis proveníre concéde. Per Dóminum.
    
Communio. Eccli. 39, 19. Floréte, flores, quasi lílium, et date odórem, et frondéte in grátiam, collaudáte cánticum, et benedícite Dóminum in opéribus suis. (T. P. Allelúja.)
    
POSTCOMMUNIO
Sacris, Dómine, recreáti mystériis, quǽsumus, ut miram beátæ Maríæ Bernárdæ constántiam æmulántes, patiéntiæ prǽmium cónsequi mereamur ætérnum. Per Dóminum.
     
Pro S. Benedicti Josephi Labre:
POSTCOMMUNIO
Sacris, Dómine, refécti munéribus: quǽsumus; ut sancti Benedícti Joséphi Confessóris tui virtútes imitémur, cujus póscimus méritis adjuvári. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)