Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

sábado, 13 de noviembre de 2021

HIMNO A SANTA MARÍA

1. Omni die dic Maríæ
Mea láudes ánima:
Ejus festa, ejus gesta
Cole devotíssima.

2. Contempláre et miráre
Ejus celsitúdinem:
Dic felícem genitrícem,
Dic beátam Vírginem.

3. Ipsam cole, ut de mole
Críminum te libéret,
Hanc appélla, ne procélla
Vitiórum supéret.

4. Hæc persóna nobis dona
Contúlit cœléstia;
Hæc regína nos dívina
Illustrávit grátia.

5. Língua mea, dic trophǽa
Vírginis puérperæ,
Quæ inflíctum maledíctum
Miro transfert gérmine.

6. Sine fine dic Regínæ
Mundi láudum cántica,
Ejus bona semper sona,
Semper illam prǽdica.

7. Omnes mei sensus ei
Personáte glóriam;
Frequentáte tam beátæ
Vírginis memóriam.

8. Nullus certe tam disértæ
Extat eloquéntiæ,
Qui condígnos promat hymnos
Ejus excelléntiæ.

9. Omnes láudent, unde gáudent,
Matrem Dei Vírginem;
Nullus fingat, quod attíngat
Ejus celsitúdinem.

10. Sed necésse, quod prodésse
Piis constat méntibus.
Ut inténdam, quo impéndam
Me ípsius láudibus.

11. Quámvis sciam, quod Maríam
Nemo digne prædícet,
Tamen vanus et insánus
Est, qui illam retícet.

12. Cujus vitæ erudítæ
Disciplína cœ́lica,
Arguménta et figménta
Destrúxit hærética.

13. Hujus mores tánquam flores,
Exórnant Ecclésiam
Actiónes et sermónes
Miram præstant grátiam.

14. Evæ crimen nobis limen
Paradísi cláuserat,
Hæc dum credit et obœ́dit,
Cœli cláustra resérat.

15. Propter Evam homo sævam
Accépit senténtiam:
Per Maríam habet viam,
Quæ ducit ad pátriam.

16. Hæc amánda et laudánda
Cunctis speciáliter:
Venerári et precári
Illam decet júgiter.

17. Ipsa donet, ut, quod monet
Natus ejus, fáciam:
Ut finíta carnis vita,
Lætus hunc aspíciam.

18. O, cunctárum fœminárum
Decus atque glória!
Quam eléctam et evéctam
Scimus super ómnia.

19. Clemens audi, tuæ laudi
Quos instántes conspícis:
Munda reos, et fac eos
Donis dignos cœ́licis.

20. Virga Jesse, spes oppréssæ
Mentis et refúgium;
Decus mundi, lux profúndi,
Dómini sacrárium.

Vitæ forma, morum norma,
Plenitúdo grátiæ:
Dei templum, et exémplum
Tótius justítiæ.
 
Virgo salve, per quam valvæ
Cœli patent míseris:
Quam non flexit, nec allexit
Fraus serpéntis véteris.

Generósa et formósa,
David Regis fília:
Quam elegit Rex, qui regit
Et creávit ómnia.
 
Gemma decens, rosa recens,
Castitátis lílium:
Castum chorum ad polórum,
Quæ perdúcis gáudium.

Actiónis et sermónis,
Facultátem tríbue:
Ut tuórum meritórum,
Laudes promam strénue.
 
Opto nimis, ut imprimis
Des mihi memóriam:
Ut decénter et frequénter,
Tuam cantem glóriam.

Quámvis muta et pollúta
Mea sciam labia:
Præsuméndum, nec siléndum
Est de tua gloria.
 
Virgo gáude, omni laude
Figna et præcónio:
Quæ damnátis, libertátis
Facta es occásio.

Semper munda et fœcúnda
Virgo tu puérpera:
Mater alma, velut palma
Florens et fructífera.

Ejus flore et odóre,
Recreári cúpimus:
Cujus fructu, nos a luct
liberári crédimus.

Pulchra tota, sine nota
Cujuscúnque máculæ:
Fac nos mundos et jucúndos,
Te laudáre sedule.
 
32. O beáta, per quam data
Nova mundo gáudia:
Et apérta, fide certa,
Regna sunt cœléstia.

Per te mundus lætabundus, novo fulget lumine:
Antiquarum tenebrarum exutus caligine.
Nunc potentes sunt egentes, sicut olim dixeras:
Et egeni fiunt pleni, ut tu prophetaveras.

Per te morum nunc pravorum, delinquuntur devia:
Doctrinarum perversarum, pulsa sunt præstigia.
Mundi luxus atque fluxus, docuisti spernere:
Deum quæri, carnem teri, vitiis resistere.

Mentis cursum, tendi sursum pietatis studio:
Corpus angi, motus frangi, pro cœlesti præmio.
Tu portasti, inter casti ventris claustra Dominum
Redemptorem, ad honorem nos reformans pristinum.

Mater facta, sed intacta genuisti filium:
Regem Regum, atque rerum Creatorem omnium.
Benedicta, per quam victa mortis est versutia:
Destitutis spe salutis, datur indulgentia.

Benedictus Rex invictus, cujus Mater crederis:
Increatus ex te natus, nostri salus generis.

Reparatrix,
consolatrix desperantis animæ:
A pressura, quæ ventura malis est, nos redime.

Pro me pete, ut quiete sempiterna perfruar:
Ne tormentis comburentis stagni miser obruar.
Quod requiro, quod suspiro, mea sana vulnera:
Et da menti te poscenti, gratiarum munera.




Ut sim castus et modestus, dulcis, blandus, sobrius:
Pius, rectus, circumspectus, simultatis nescius.
Eruditus et munitus divinis eloquiis:
Timoratus et ornatus sacris exercitiis.

Constans, gravis atque suavis, benignus, amabilis:
Simplex, purus et maturus, patiens et humilis.
Corde prudens, ore studens veritatem dicere:
Malum nolens, Deum colens pio semper opere.

Esto tutrix et adjutrix Christiani populi:
Pacem præsta, ne molesta nos perturbent sæculi.
Salutaris stella maris, summis digna laudibus:
Quæ præcellis cunctis stellis, atque luminaribus.

Tua dulci prece fulci supplices et refove:
Quidquid gravat vel depravat mentes nostras, remove.
Virgo gaude, quod de fraude dæmonum nos liberas:
Dum in vera et sincera Deum carne generas.

Illibata et donata cœlesti progenie:
Gravidata nec privata flore pudicitiæ.
Nam quod eras, perseveras, dum intacta generas:
Illum tractans, atque lactans, per quem facta fueras.

Commendare me dignare Christo tuo Filio:
Ut non cadam, sed evadam de mundi naufragio.
Fac me mitem, pelle litem, compesce lasciviam:
Contra crimen da munimen, et mentis constantiam.

Non me liget nec fatiget sæculi cupíditas:
Quæ indurat et obscurat, mentes sibi súbditas.
Núnquam ira, núnquam dira me vincat elátio:
Quæ multórum fit malórum frequénter occásio.

Ora Deum, ut cor meum sua servet gráti:
Ne antíquus inimícus séminet zizánia.
Da levámen et juvámen tuum illis júgiter:
Tua festa, sive gesta qui colunt alácriter.
Amen.


http://www.ccwatershed.org/blog/2015/mar/24/Hymn-Of-Saint-Casimir-Of-Poland/
https://pl.wikisource.org/wiki/%C5%9Apiewnik_ko%C5%9Bcielny/Dnia_ka%C5%BCdego_Boga_mego



1. Omni die dic Mariae
Mea laudes anima:
Ejus festa, ejus gesta
Cole devotissima.


2. Contemplare et mirare
Ejus celsitudinem:
Dic felicem genitricem,
Dic beatam Virginem.

3. Ipsam cole, ut de mole
Criminum te liberet,
Hanc appella, ne procella
Vitiorum superet.

4. Haec persona nobis dona
Contulit coelestia;
Haec regina nos divina
Illustravit gratia.

5. Lingua mea, dic trophaea
Virginis puerperae,
Qaue inflictum maledictum
Miro transfert germine.

6. Sine fine dic Reginae
Mundi laudum cantica,
Ejus bona semper sona,
Semper illam praedica.

7. Omnes mei sensus ei
Personate gloriam;
Frequentate tam beatae
Virginis memoriam.

8. Nullus certe tam disertae
Extat eloquentiae,
Qui condignos promat hymnos
Ejus excellentiae.

9. Omnes laudent, unde gaudent,
Matrem Dei Virginem;
Nullus fingat, quod attingat
Ejus celsitudinem.

10. Sed necesse, quod prodesse
Piis constat mentibus.
Ut intendam, quo impendam
Me ipsius laudibus.

11. Quamvis sciam, quod Mariam
Nemo digne praedicet,
Tamen vanus et insanus
Est, qui illam reticet.

12. Cujus vitae eruditae
Disciplina coelica,
Argumenta et figmenta
Destruxit haeretica.

13. Hujus mores tanquam flores,
Exornant ecclesiam
Actiones et sermones
Miram praestant gratiam.

14. Evae crimen nobis limen
Paradisi clauserat,
Haec dum credit et oboedit,
Coeli claustra reserat.

15. Propter Evam homo saevam
Accepit sententiam:
Per Mariam habet viam,
Quae ducit ad patriam.

16. Haec amanda et laudanda
Cunctis specialiter:
Venerari et precari
Illam decet jugiter.

17. Ipsa donet, ut, quod monet
Natus ejus, faciam:
Ut finita carnis vita,
Laetus hunc aspiciam.

18. O, cunctarum feminarum
Decus atque gloria!
Quam electam et evectam
Scimus super omnia.

19. Clemens audi, tuae laudi
Quos instantes conspicis:
Munda reos, et fac eos
Donis dignos coelicis.

20. Virga Jesse, spes oppressae
Mentis et refugium;
Decus mundi, lux profundi,
Domini sacrarium.

21. Vitae forma, morum norma,
Plenitudo gratiae:
Dei templum, et exemplum
Totius justitiae.

22. Virgo salve, per quam valvae
Coeli patent miseris:
Quam non flexit,. nec allexit
Fraus serpentis veteris.

23. Generosa et formosa
David regis filia,
Quam elegit Rex, qui regit
Et creavit omnia.

24. Gemma decens, Rosa recens;
Castitatis lilium:
Castum chorum ad polorum
Quae perducis gaudium.

25. Actionis et sermonis
Facultatem tribue,
Ut tuorum meritorum
Laudes promam strenue.

26. Opto nimis, ut imprimis
Des mihi memoriam,
Ut decenter et frequenter
Tuam cantem gloriam.

27. Quamvis muta et polluta
Mea sciam labia:
Praesumendum nec silendum
Est de tua gratia.

28. Virgo gaude, omni laude
Digna et praeconio:
Quae damnatis libertatis
Facta es occasio.

29. Semper munda et foecunda,
Virgo tu puerpera
Mater alma, velut palma
Florens et fructifera.

30. Tuo flore et decore
Recreari cupimus;
Cujus fructu nos a luctu
Liberari credimus.

31. Pulchra tota, sine nota
Cujuscumque maculae
Fac nos mundos et jucundos,
Te laudare sedule.

32. O beata, per quam data
Nova mundo gaudia
Et aperta, fide certa,
Regna sunt coelestia.

33. Per te mundus laetabundus,
Novo fulget lumine,
Antiquarum tenebrarum
Exutus caligine.

34. Nunc potentes sunt egentes,
Sicut olim dixeras:
Et egeni fiunt pleni,
Ut tu prophetaveras:

35. Per te morum nunc pravorum
Relinquuntur devia:
Doctrinarum perversarum
Pulsa sunt ludibria.

36. Mundi luxus atque fluxus
Docuisti spernere:
Deum quaeri, carnem teri,
Vitiis resistere.

37. Mentis cursum tendi sursum,
Pietatis studio
Corpus angi, motus frangi,
Pro coelesti praemio.

38. Tu portasti, inter casti
Ventris claustra, Dominum
Redemptorem, qui honorem
Nobis reddit pristinum.

39. Mater facta, sed intacta,
Genuisti Filium,
Regem regum, atque rerum
Creatorem omnium.

40. Benedicta, per quam victa
Hostis est versutia:
Destitutis spe salutis
Datur indulgentia.

41. Benedictus Rex invictus,
Cujus Mater crederis:
Increatus ex te natus,
Nostri salus generis.

42. Reparatrix, consolatrix
Desperantis animae!
A pressura, quae ventura
Malis est, me redime.

43. Pro me pete, ut quiete
Sempiterna perfruar;
Ne tormentis comburentis
Stagni miser obruar.

44. Quod requiro, quod suspiro,
Mea sana vulnera,
Et da menti te poscenti,
Gratiarum munera.

45. Ut sim castus, et modestus,
Dulcis, blandus, sobrius,
Pius, rectus, circumspectus,
Simultatis nescius:

46. Eruditus et munitus
Divinis eloquiis,
Timoratus et ornatus
Sacris exercitiis.

47. Constans, gravis, atque suavis,
Benignus, amabilis:
Simplex, purus et maturus,
Patiens et humilis:

48. Corde prudens, ore studens
Veritatem dicere:
Malum nolens, Deum colens
Pio semper opere.

49. Esto tutrix et adjutrix
Christiani populi:
Pacem prsesta, ne molesta
Nos perturbent saeculi.

50. Salutaris stella maris,
Summis digna laudibus,
Quae praecellis cunctis stellis,
Atque luminaribus.

51. Tua dulci prece fulci
Supplices et refove:
Quidquid gravat vel depravat
Mentes nostras, remove.

52. Virgo gaude, quod de fraude
Daemonum nos liberas:
Dum in vera et sincera
Carne Deum generas.

53. Illibata et dotata
Coelesti progenie,
Gravidata, nec privata
Flore pudicitiae.

54. Nam quod eras, perseveras,
Dum intacta generas:
Illum tractans, atque lactans,
Per quem facta fueras.

55. Commendare me dignare
Christo, tuo Filio:
Ut non cadam, sed evadam
De mundi naufragio.

56. Fac me mitem, pelle litem,
Compesce lasciviam:
Contra crimen da munimen,
Et mentis constantiam.

57. Non me liget, nec fatiget
Saeculi cupiditas:
Quae indurat et obscurat
Mentes sibi subditas.

58. Nunquam ira, nunquam dira
Me vincat elatio:
Quae multorum fit malorum
Frequenter occasio.

59. Ora Deum, ut cor meum
Sua servet gratia:
Nec antiquus inimicus
Seminet zizania.

60. Da levamen, et juvamen
Tuum illis jugiter,
Tua festa, tua gesta
Qui colunt alacriter. Amen.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)