Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

domingo, 7 de noviembre de 2021

MISA DEL BEATO ANTONIO BALDINUCCI

Misa concedida a la Compañía de Jesús. Salvo las oraciones, las lecciones son las mismas concedidas a la Compañía para la fiesta de San Francisco de Jerónimo el 11 de Mayo.
 
Die 7. Novembris
B. ANTONII BALDINUCCI, Confessóris Societátis Jesu
Semiduplex
   
Introitus. Is. 58, 10. Clama, ne cesses: quasi tuba exálta vocem tuam: et annúntia pópulo meo scélera eórum, et dómui Jacob peccáta eórum (T. P. Allelúja, allelúja). Ps. 67, 34-35. Ecce dabit vocem suæ vocem virtútis: date glóriam Deo super Ísraël. ℣. Glória Patri.
   
ORATIO
Deus, qui beátum Antónium ánimi demissióne vítæque asperitáte insígnem summa caritáte ad salútem plurimórum inflammásti: ejus méritis et précibus concéde; ut a pravis cupiditátibus expedíti te in ómnibus et super ómnia diligámus. Per Dóminum.
  
Fit Commemoratio Octavæ Omnium Sanctórum.
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui nos ómnium Sanctórum tuórum mérita sub una tribuísti celebritáte venerári: quǽsumus; ut desiderátam nobis tuæ propitiatiónis abundántiam, multiplicátis intercessóribus,
largiáris. Per Dóminum.
   
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios.
1. Cor. 2, 1-7.
   
Cum veníssem ad vos, fratres, veni non in sublimitáte sermónis, aut sapiéntiæ, annúntians vobis testimónium Christi. Non enim judicávi me scire áliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifíxum. Et sermo meus, et prædicátio mea non in persuasibílibus humánæ sapiéntiæ verbis, sed in ostensióne spíritus et virtútis: ut fides vestra non sit in sapiéntia hóminum, sed in virtúte Dei. Sapiéntiam autem lóquimur inter perféctos: sapiéntiam vero non hujus sǽculi, neque príncipum hujus sǽculi, qui destruúntur: sed lóquimur Dei sapiéntiam in mysterio, quæ abscóndita est, quam prædestinávit Deus ante sæcula in glóriam nostram.
   
Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
℣. Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
  
Allelúja, allelúja. ℣. Is. 52, 7. Quam pulchri super montes pedes annuntiántis et prædicántis pacem: annuntiántis bonum, prædicántis salútem. Allelúja.
  
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 111, 1-3. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis.
℣. Potens in terra erit semen ejus: generátio rectórum benedicétur.
℣. Glória et divítiæ in domo ejus: et justítia ejus manet in sǽculum sǽculi.
  
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
℣. Osee 14, 6. Justus germinábit sicut lílium: et florébit in ætérnum ante Dóminum. Allelúja.
   
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 12, 35-40.
   
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis: Sint lumbi vestri præcíncti, et lucérnæ ardéntes in mánibus vestris, et vos símiles homínibus exspectántibus dóminum suum, quando revertátur a núptiis: ut, cum vénerit et pulsáverit, conféstim apériant ei. Beáti servi illi, quos, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántes: amen, dico vobis, quod præcínget se, et fáciet illos discúmbere, et tránsiens ministrábit illis. Et si vénerit in secúnda vigília, et si in tértia vigília vénerit, et ita invénerit, beáti sunt servi illi. Hoc autem scitóte, quóniam, si sciret paterfamílias, qua hora fur veníret, vigiláret útique, et non síneret pérfodi domum suam. Et vos estóte paráti, quia, qua hora non putátis, Fílius hóminis véniet.
 
Offertorium. Is. 61, 1. Misit me Dóminus ut medérer contrítis corde, et prædicárem captívis indulgéntiam. (T. P. Allelúja).
   
SECRETA
Ascéndant, Dómine, at thronum grátiae tuae supplicatiónes nostrae: túamque nobis, beáto António deprecánte, miseratiónem exórent. Per Dóminum.
  
Commemoratio Octavæ Omnium Sanctórum.
SECRETA
Múnera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus: quæ et pro cunctórum tibi grata sint honóre Justórum, et nobis salutária, te miseránte, reddántur. Per Dóminum nostrum.
   
Communio. 1. Cor. 9, 22. Factus sum infírmis infírmus, ut infírmos lucri fácerem. Ómnibus ómnia factus sum, ut omnes fácerem salvos. (T. P. Allelúja).
   
POSTCOMMUNIO
Cœlésti pábulo reféctis da nobis, Dómine: ut beáti Antónii Confessóris tui exémplo terréna despiciéntes; cœléstia semper appetámus. Per Dóminum nostrum.
   
Commemoratio Octavæ Omnium Sanctórum.
POSTCOMMUNIO
Da, quǽsumus, Dómine, fidélibus pópulis ómnium Sanctórum semper veneratióne lætári: et eórum perpétua supplicatióne muníri. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)