NUESTRO ESTANDARTE

NUESTRO ESTANDARTE
LA CRUZ ES ESTABLE MIENTRAS QUE EL MUNDO DA VUELTAS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS

LOS QUE APOYAN EL ABORTO NO FUERON ABORTADOS
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

A PESAR DE ESCRIBIR EN LATÍN...

lunes, 19 de abril de 2010

LOS SIETE SALMOS PENITENCIALES

Los siete Salmos penitenciales o Salmos de confesión es el nombre con el que se designan en la numeración de la Septuaginta y de la Vulgata los salmos 6, 31, 37, 50, 101, 129 y 142. Todos estos salmos fueron escritos por el Rey David expresando la contrición que sentía por los pecados cometidos, y el deseo de enmendar su vida (de ahí el título de "Penitenciales").
El Rey David compuso los Siete Salmos Penitenciales como expresión de su arrepentimiento por los pecados cometidos en el pasado.
 
Originalmente el nombre de salmo penitencial fue dado por la Iglesia primitiva al salmo 50, el Miserere, que era recitado al final del servicio matutino. A comienzos del siglo V, San Agustín (quien los rezaba aún en su lecho de muerte) aplicó el nombre de "Salmos penitenciales" a cuatro de ellos. En la Exposítio Psalmórum del escritor Casiodoro Senador (siglo VI), aparece la lista actual. Desde Inocencio III (quien ordenó su rezo durante la Cuaresma), se mandó rezar los Siete Salmos para combatir los siete pecados capitales, alcanzar las siete virtudes (las tres teologales y las cuatro cardinales) y restaurar los siete dones del Espíritu Santo que nos fueron comunicados en el Bautismo.
  


SEPTEM PSALMI PŒNITENTIÁLES
(Ps. 6, 31, 37, 50, 101, 129 et 142)
    
Antiphona. Ne reminiscáris, Dómine, delícta nostra, vel paréntum nostrórum: neque vindíctam sumas de peccátis nostris.
 
Psalmus 6. "Dómine, ne in furóre tuo árguas me" (Contra la Soberbia)
Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
Miserére mei, Dómine, quóniam infírmus sum: * sana me, Dómine, quóniam conturbáta sunt ossa mea.
Et ánima mea turbáta est valde: * sed tu, Dómine, úsquequo?
Convértere, Dómine, et éripe ánimam meam: * salvum me fac propter misericórdiam tuam.
Quóniam non est in morte qui memor sit tui: * in inférno autem quis confitébitur tibi?
Laborávi in gémitu meo, lavábo per síngulas noctes lectum meum: * lácrimis meis stratum meum rigábo.
Turbátus est a furóre óculus meus: * inveterávi inter omnes inimícos meos.
Discédite a me, omnes, qui operámini iniquitátem: * quóniam exaudívit Dóminus vocem fletus mei.
Exaudívit Dóminus deprecatiónem meam, * Dóminus oratiónem meam suscépit.
Erubéscant, et conturbéntur veheménter omnes inimíci mei: * convertántur et erubéscant valde velóciter.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.
 
Psalmus 31. "Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes" (Contra la Avaricia)
Beáti quorum remíssæ sunt iniquitátes: * et quorum tecta sunt peccáta.
Beátus vir, cui non imputávit Dóminus peccátum, * nec est in spíritu ejus dolus.
Quóniam tácui, inveteravérunt ossa mea, * dum clamárem tota die.
Quóniam die ac nocte graváta est super me manus tua: * convérsus sum in ærúmna mea, dum confígitur spina.
Delíctum meum cógnitum tibi feci: * et injustítiam meam non abscóndi.
Dixi: Confitébor advérsum me injustítiam meam Dómino: * et tu remisísti impietátem peccáti mei.
Pro hac orábit ad te omnis sanctus, * in témpore opportúno.
Verúmtamen in dilúvio aquárum multárum, * ad eum non approximábunt.
Tu es refúgium meum a tribulatióne, quæ circúmdedit me: * exsultátio mea, érue me a circumdántibus me.
Intelléctum tibi dabo, et ínstruam te in via hac, qua gradiéris: * firmábo super te óculos meos.
Nolíte fíeri sicut equus et mulus, * quibus non est intelléctus.
In camo et freno maxíllas eórum constrínge, * qui non appróximant ad te.
Multa flagélla peccatóris, * sperántem autem in Dómino misericórdia circúmdabit.
Lætámini in Dómino et exsultáte, justi, * et gloriámini, omnes recti corde.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. 
  
Psalmus 37. "Dómine, ne in furóre tuo árguas me" (Contra la Ira)
Dómine, ne in furóre tuo árguas me, * neque in ira tua corrípias me.
Quóniam sagíttæ tuæ infíxæ sunt mihi: * et confirmásti super me manum tuam.
Non est sánitas in carne mea a fácie iræ tuæ: * non est pax óssibus meis a fácie peccatórum meórum.
Quóniam iniquitátes meæ supergréssæ sunt caput meum: * et sicut onus grave gravátæ sunt super me.
Putruérunt et corrúptæ sunt cicatríces meæ, * a fácie insipiéntiæ meæ.
Miser factus sum, et curvátus sum usque in finem: * tota die contristátus ingrediébar.
Quóniam lumbi mei impléti sunt illusiónibus: * et non est sánitas in carne mea.
Afflíctus sum, et humiliátus sum nimis: * rugiébam a gémitu cordis mei.
Dómine, ante te omne desidérium meum: * et gémitus meus a te non est abscónditus.
Cor meum conturbátum est, derelíquit me virtus mea: * et lumen oculórum meórum, et ipsum non est mecum.
Amíci mei, et próximi mei * advérsum me appropinquavérunt, et stetérunt.
Et qui juxta me erant, de longe stetérunt: * et vim faciébant qui quærébant ánimam meam.
Et qui inquirébant mala mihi, locúti sunt vanitátes: * et dolos tota die meditabántur.
Ego autem tamquam surdus non audiébam: * et sicut mutus non apériens os suum.
Et factus sum sicut homo non áudiens: * et non habens in ore suo redargutiónes.
Quóniam in te, Dómine, sperávi: * tu exáudies me, Dómine, Deus meus.
Quia dixi: Nequándo supergáudeant mihi inimíci mei: * et dum commovéntur pedes mei, super me magna locúti sunt.
Quóniam ego in flagélla parátus sum: * et dolor meus in conspéctu meo semper.
Quóniam iniquitátem meam annuntiábo: * et cogitábo pro peccáto meo.
Inimíci autem mei vivunt, et confirmáti sunt super me: * et multiplicáti sunt qui odérunt me iníque.
Qui retríbuunt mala pro bonis, detrahébant mihi: * quóniam sequébar bonitátem.
Ne derelínquas me, Dómine, Deus meus: * ne discésseris a me.
Inténde in adjutórium meum, * Dómine, Deus, salútis meæ. V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. 
   
Psalmus 50. "Miserére" (Contra la Lujuria)
Miserére mei, Deus, * secúndum magnam misericórdiam tuam.
Et secúndum multitúdinem miseratiónum tuárum, * dele iniquitátem meam.
Amplius lava me ab iniquitáte mea: * et a peccáto meo munda me.
Quóniam iniquitátem meam ego cognósco: * et peccátum meum contra me est semper.
Tibi soli peccávi, et malum coram te feci: * ut justificéris in sermónibus tuis, et vincas cum judicáris.
Ecce enim, in iniquitátibus concéptus sum: * et in peccátis concépit me mater mea.
Ecce enim, veritátem dilexísti: * incérta et occúlta sapiéntiæ tuæ manifestásti mihi.
Aspérges me hyssópo, et mundábor: * lavábis me, et super nivem dealbábor.
Audítui meo dabis gáudium et lætítiam: * et exsultábunt ossa humiliáta.
Avérte fáciem tuam a peccátis meis: * et omnes iniquitátes meas dele.
Cor mundum crea in me, Deus: * et spíritum rectum ínnova in viscéribus meis.
Ne projícias me a fácie tua: * et spíritum sanctum tuum ne áuferas a me.
Redde mihi lætítiam salutáris tui: * et spíritu principáli confírma me.
Docébo iníquos vias tuas: * et ímpii ad te converténtur.
Líbera me de sanguínibus, Deus, Deus salútis meæ: * et exsultábit lingua mea justítiam tuam.
Dómine, lábia mea apéries: * et os meum annuntiábit laudem tuam.
Quóniam si voluísses sacrifícium, dedíssem útique: * holocáustis non delectáberis.
Sacrifícium Deo spíritus contribulátus: * cor contrítum, et humiliátum, Deus, non despícies.
Benígne fac, Dómine, in bona voluntáte tua Sion: * ut ædificéntur muri Jerúsalem.
Tunc acceptábis sacrifícium justítiæ, oblatiónes, et holocáusta: * tunc impónent super altáre tuum vítulos. 
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen.  
   
Psalmus 101. "Dómine, exáudi oratiónem meam" (Contra la Gula)
Dómine, exáudi oratiónem meam: * et clamor meus ad te véniat.
Non avértas fáciem tuam a me: * in quacúmque die tríbulor, inclína ad me aurem tuam.
In quacúmque die invocávero te, * velóciter exáudi me.
Quia defecérunt sicut fumus dies mei: * et ossa mea sicut crémium aruérunt.
Percússus sum ut fœnum, et áruit cor meum: * quia oblítus sum comédere panem meum.
A voce gémitus mei * adhæsit os meum carni meæ.
Símilis factus sum pellicáno solitúdinis: * factus sum sicut nyctícorax in domicílio.
Vigilávi, * et factus sum sicut passer solitárius in tecto.
Tota die exprobrábant mihi inimíci mei: * et qui laudábant me, advérsum me jurábant.
Quia cínerem tamquam panem manducábam, * et potum meum cum fletu miscébam.
A fácie iræ et indignatiónis tuæ: * quia élevans allisísti me.
Dies mei sicut umbra declinavérunt: * et ego sicut fœnum árui.
Tu autem, Dómine, in ætérnum pérmanes: * et memoriále tuum in generatiónem et generatiónem.
Tu exsúrgens miseréberis Sion: * quia tempus miseréndi ejus, quia venit tempus.
Quóniam placuérunt servis tuis lápides ejus: * et terræ ejus miserebúntur.
Et timébunt gentes nomen tuum, Dómine, * et omnes reges terræ glóriam tuam.
Quia ædificávit Dóminus Sion: * et vidébitur in glória sua.
Respéxit in oratiónem humílium: * et non sprevit precem eórum.
Scribántur hæc in generatióne áltera: * et pópulus, qui creábitur, laudábit Dóminum:
Quia prospéxit de excélso sancto suo: * Dóminus de cælo in terram aspéxit:
Ut audíret gémitus compeditórum: * ut sólveret fílios interemptórum:
Ut annúntient in Sion nomen Dómini: * et laudem ejus in Jerúsalem.
In conveniéndo pópulos in unum, * et reges ut sérviant Dómino.
Respóndit ei in via virtútis suæ: * Paucitátem diérum meórum núntia mihi.
Ne révoces me in dimídio diérum meórum: * in generatiónem et generatiónem anni tui.
Inítio tu, Dómine, terram fundásti: * et ópera mánuum tuárum sunt cæli.
Ipsi períbunt, tu autem pérmanes: * et omnes sicut vestiméntum veteráscent.
Et sicut opertórium mutábis eos, et mutabúntur: * tu autem idem ipse es, et anni tui non defícient.
Fílii servórum tuórum habitábunt: * et semen eórum in sæculum dirigétur. 
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. 
  
Psalmus 129. "De profúndis clamávi ad te, Dómine" (Contra la Envidia)
De profundis clamávi ad te, Dómine: * Dómine, exáudi vocem meam:
Fiant aures tuæ intendéntes, * in vocem deprecatiónis meæ.
Si iniquitátes observáveris, Dómine: * Dómine, quis sustinébit?
Quia apud te propitiátio est: * et propter legem tuam sustínui te, Dómine.
Sustínuit ánima mea in verbo ejus: * sperávit ánima mea in Dómino.
A custódia matutína usque ad noctem: * speret Israël in Dómino.
Quia apud Dóminum misericórdia: * et copiósa apud eum redémptio.
Et ipse rédimet Israël, * ex ómnibus iniquitátibus ejus.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. 
  
Psalmus 142 "Dómine, exáudi oratiónem meam" (Contra la Acedia)
Dómine, exáudi oratiónem meam: áuribus pércipe obsecratiónem meam in veritáte tua: * exáudi me in tua justítia.
Et non intres in judícium cum servo tuo: * quia non justificábitur in conspéctu tuo omnis vivens.
Quia persecútus est inimícus ánimam meam: * humiliávit in terra vitam meam.
Collocávit me in obscúris sicut mórtuos sǽculi: * et anxiátus est super me spíritus meus, in me turbátum est cor meum.
Memor fui diérum antiquórum, meditátus sum in ómnibus opéribus tuis: * in factis mánuum tuárum meditábar.
Expándi manus meas ad te: * ánima mea sicut terra sine aqua tibi.
Velóciter exáudi me, Domine: * defécit spíritus meus.
Non avértas fáciem tuam a me: * et símilis ero descendéntibus in lacum.
Audítam mihi fac mane misericórdiam tuam: * quia in te sperávi.
Notam fac mihi viam, in qua ámbulem: * quia ad te levávi ánimam meam.
Eripe me de inimícis meis, Dómine, ad te confúgi: * doce me fácere voluntátem tuam, quia Deus meus es tu.
Spíritus tuus bonus dedúcet me in terra rectam: * propter nomen tuum, Dómine, vivificábis me, in æquitáte tua.
Edúces de tribulatióne ánimam meam: * et in misericórdia tua dispérdes inimícos meos.
Et perdes omnes, qui tríbulant ánimam meam: * quóniam ego servus tuus sum.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in sǽcula sæculórum. Amen. 
   
Antiphona. Ne reminiscáris, Dómine, delícta nostra, vel paréntum nostrórum: neque vindíctam sumas de peccátis nostris.

4 comentarios:

Severiano CUELLAR MENDOZA dijo...

Mas bien, deseo saber más. ¿En cuales momentos se rezan los siete Salmos Penitenciales actualmente?

Jorge Rondón Santos dijo...

La costumbre es que se rezan en Cuaresma, pero puede ser en cualquier época del año (la Penitencia y la conversión no son cosa de un día).

Anónimo dijo...

Quisiera saber como encontrar los siete salmos penitenciales y las letanías de los santos con sus oraciones traducidas al español en la web. Pese que he buscado no logro dar con la traducción. Saludos.

Jorge de la Compasión dijo...

Saludos cordiales. Los salmos penitenciales, bien puedes encontrarlos en cualquier Biblia. Basta con buscar los números de cada uno, a saber: Salmo 6, 31, 37, 50, 101, 129 y 142.

La letanía de los santos, estamos traduciéndola. Sobre todo, con las oraciones subsiguientes, ya que en el Ritual Romano, los Salmos penitenciales, la Letanía de los santos y las oraciones que le siguen conforman el Procesional.

Gracias por la sugerencia en uno y otro aspecto.