Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

miércoles, 13 de octubre de 2021

EL ROSARIO CARTUJO


Ave María, grátia plena, Dóminus tecum. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui Jesus Christus.
  1. Quem Ángelo nuntiánte de Spíritu Sancto concepísti. Amen.
  2. Quo concépto in montána ad Elísabeth ivísti. Amen.
  3. Quem, Virgo sancta mente et córpore semper permánens, cum gáudio genuísti. Amen.
  4. Quem ut Creatórem tuum adorásti, et virgíneis tuis ubéribus lactásti. Amen.
  5. Quem pannis involvísti, et in præsépium posuísti. Amen.
  6. Quem Ángeli Glória in excélsis cantántes laudavérunt, et pastóres in Bethléhem invenérunt. Amen.
  7. Qui die octávo circumcísus est, et Jesus vocátus. Amen.
  8. Qui a tribus magis tria múnera deferéntibus reverénter est adorátus. Amen.
  9. Quem matérnis bráchiis in templum portásti, et Deo Patri suo præsentásti. Amen.
  10. Quem Sýmeon senex in ulnas accípiens benedíxit, et Anna vídua cognóvit. Amen.
  11. Cum quo in Ægýptum a fácie Heródis fugísti. Amen.
  12. Cum quo post septénnium per Ángelum revocáta in pátriam rediísti. Amen.
  13. Quem anno duodécimo in Jerúsalem perdidísti, et post tríduum cum dolóre quǽsitum in templo reinvenísti. Amen.
  14. Qui profécit quotídie ætáte, grátia et sapiéntia coram Deo et homínibus. Amen.
  15. Quem Johánnes in Jordáne baptizávit, et ipsum agnum Dei dígito demonstrávit. Amen.
  16. Qui quadragínta diébus in desérto jejunávit, et quem satan hinc tribus vícibus temptávit. Amen.
  17. Qui colléctis hinc inde discípulis, regnum cœlórum mundo prædicávit. Amen.
  18. Qui cæcos illuminávit, leprósos mundávit, paralíticos curávit, et omnes oppréssos a diábolo liberávit. Amen.
  19. Cuius pedes María Magdaléna lácrimis lavit, crínibus rersit, osculabátur et unxit ungúento. Amen.
  20. Qui Lázarum quatriduánum, et étiam alios mórtuos resuscitávit. Amen.
  21. Qui in die Palmárum cum magna glória aséllo sedens suscéptus est a pópulo. Amen.
  22. Qui in última sua cœna, Córporis et Sánguinis sui venerándum sacramentum instítuit. Amen.
  23. Qui cum discípulis suis hortum intrávit, et ibídem prolíxius orans sanguíneum sudórem sudávit. Amen.
  24. Qui inimícis suis sponte obviávit, et voluntárie se in eórum manus tradídit. Amen.
  25. Quem minístri Judæórum dure ligavŕrunt, atque ad príncipes sacerdótum vinctum perduxérunt. Amen.
  26. Quem falsis testimóniis accusaverunt, velavérunt, conspúerunt, et álapis ac coláphis ceciderunt. Amen
  27. Quem coram Piláto et Hérode, támquam malefactórum reum morte crucis proclaméverunt. Amen.
  28. Quem veste nudátum Pilátus dire, ac diu fecit flagellári. Amen.
  29. Quem minístri spinis étiam coronaverunt, et indútum abjécta púrpura, derisórie adoravérunt. Amen.
  30. Quem morte turpíssima injúste condemnavérunt, et cum iníquis áliis duóbus eduxérunt. Amen.
  31. Quem mánibus et pédibus cruci affixérunt, et vinum myrrátum seu felle mixtum sibi obtulérunt. Amen.
  32. Qui pro suis crucifixóribus rogávit, Pater, ignósce illis, quia nésciunt quid fáciunt. Amen.
  33. Qui dixit ad dextrum latrónem, Amen dico tibi: Hódie mecum eris in paradíso. Amen.
  34. Qui dixit ad te, sanctíssimam matrem suam Múlier, ecce filius tuus, et ad Johannem ecce mater tua. Amen.
  35. Qui clamávit: Heli, Heli, lamma sabáthani, hoc est, Deus meus, Deus meus, ut quid dereliquísti me? Amen.
  36. Qui dixit Sítio, deínde potávit acéto, Consummátum est. Amen.
  37. Qui último dixit, Pater, in manus tuas comméndo spíritum meum. Amen.
  38. Qui morte amaríssima et sacratíssima mórtuus est, pro nobis míseris peccatóribus, Deo grátias. Amen.
  39. Cujus latus miles láncea apéruit, et inde sánguis et aqua in remissiónem peccatórum nostrórum emanávit. Amen.
  40. Cujus sacratíssimum corpus de cruce tulérunt, et in sinum tuum ut pie dícitur exánime reddíderunt. Amen.
  41. Quem condítum aromátibus viri justi et sancti, sýndone obvolútum sepeliérunt. Amen.
  42. Cujus sepúlchrum Judǽi sígillis signavérunt, et custódibus muniérunt. Amen.
  43. Cuhus sanctíssima ánima ad inférna descéndit, et patres sanctos consólans in Paradísum secum edúxit. Amen.
  44. Qui die tertia resurréxit, et te gáudio inæstimábili lætificávit. Amen. Allelúya.
  45. Qui post resurrectiónem suam discípulis atque fidélibus suis sǽpius appáruit, et in fide sancta eórum confortávit. Amen.
  46. Qui coram eísdem te quóque præsénte et aspicíente, cœlos ascéndit, et sedet ad déxteram Patris. Amen.
  47. Qui fidélibus suis die Penthécoste Spíritum Sanctum de cœlis misit, quem promísserat ipsis. Amen.
  48. Qui te dulcíssimam matrem suam, tandem ad se assúmpsit, ad déxteram suam collocávit, et gloriósæ coronávit. Amen.
  49. Qui et nos fámulos suos et tuos, post hujus míseræ vitæ cursum dignétur, te intercedénte assúmere, et in regno Patris sui constítuere. Amen.
  50. Qui cum Patre et Sancto Spíritu, et te gloriosíssima matre sua, vivit et regnat Rex invíctus et gloriósus in ómnia sǽcula sæculórum. Amen

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)