Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

jueves, 23 de septiembre de 2010

MISA EN HONOR A SAN PÍO DE PIETRELCINA

Del Misal Propio de la Orden Franciscana
 
Die 23 Septembris
S. Pius a Pietrelcina, Presbyterum et Confessoris
Semiduplex
  
Introitus. Dan. 3, 84 et 87. Sacerdótes Dei, benedícite Dóminum: sancti et húmiles corde, laudáte Deum. Ibid., 57. Benedícite, ómnia ópera Dómini, Dómino: laudáte et superexaltáte eum in sǽcula. ℣. Glória Patri.
 
ORATIO
Omnípotens sempitérne Deus, qui sanctum Pium, presbýterum, crucis Fílii tui singulári grátia partícipem esse donásti, et per ejus ministérium misericórdiæ tuæ mirabília renovásti, concéde nobis, ut, ejus intercessióne, passiónibus Christi júgiter sociáti ad resurrectiónis glóriam felíciter perducámur. Per Dóminum.
 
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Gálatas.
Gal. 6, 14-18.
 
Fratres: Mihi autem absit gloriári, nisi in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: per quem mihi mundus crucifíxus est, et ego mundo. In Christo enim Jesu neque circumcísio áliquid valet neque præpútium, sed nova creatúra. Et quicúmque hanc régulam secúti fúerint, pax sin per illos et misericórdia, et super Israël Dei. De cetero nemo mihi moléstus sit: ego enim stígmata Dómini Jesu in córpore meo porto. Grátia Dómini nostri Jesu Christi cum spíritu vestro, fratres. Amen.
 
Graduale. Ps. 91, 13 et 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
℣. Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam, cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
 
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 11, 25-30.
 
In illo témpore: Respóndens Jesus, dixit: Confíteor tibi, Pater, Dómine cœli et terræ, quia abscondísti hæc a sapiéntibus ei prudéntibus, et revelásti ea párvulis. Ita, Pater: quóniam sic fuit plácitum ante te. Omnia mihi trádita sunt a Patre meo. Et nemo novit Fílium nisi Pater: neque Patrem quis novit nisi Fílius, et cui volúerit Fílius reveláre. Veníte ad me, omnes, qui laborátis et oneráti estis, et ego refíciam vos. Tóllite jugum meum super vos, et díscite a me, quia mitis sum et húmilis corde: et inveniétis réquiem animábus vestris. Jugum enim meum suáve est et onus meum leve.
  
Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.
 
SECRETA
Súscipe, Dómine, múnera quæ in sancti Pii commemoratióne deférimus et præsta, ut hæc sacra participántes mystéria, salutáres redemptiónis fructus percípere mereámur. Per Dóminum.
 
Communio. Matth. 24, 46-47. Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen, dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.
 
POSTCOMMUNIO
Sacra nos, Dómine, refectióne nutriti, fac ut, vestígia sancti Pii a Pietrelcína júgiter exsequéntes, te pérpeti devotióne colámus, et indeféssa proficiámus ómnibus cantáte. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)