Mysteriórum Viæ Crucis Dómini Nostri Jesu Christi
Duplex II classis
Introitus. Hebr. 12, 1. Currámus ad propósitum nobis certámen, aspiciéntes in auctórem fídei et consummatórem, Jesum,
qui propósito sibi gáudio, sustínuit crucem,
confusióne contémpta. (T.P. Allelúja, allelúja). Ps. 117, 1. Confitémini Domino, quóniam bonus: quóniam in sǽculum misericórdia ejus. ℣. Glória Patri.
ORATIO
Deus, qui nos ínclyta Passióne Fílii tui per viam Crucis ad ætérnam glóriam perveníre docuísti: concéde propítius; ut, quem piis ad Calváriæ locum sociámus afféctibus, in suis étiam triúmphis pérpetim subsequámur. Qui tecum.
In Quadragesima, fit commemoratio de Feria.
Léctio Isaíæ Prophétæ
Isa. 53, 6-12.
Omnes nos quasi oves errávimus, unusquísque in viam suam declinávit: et pósuit Dóminus in eo iniquitátem ómnium nostrum. Oblátus est, quia ipse vóluit, et non apéruit os suum: sicut ovis ad occisiónem ducátur, et quasi agnus coram tondénte se obmutéscet, et non apériet os suum. De angústia et de judício sublátus est: generatiónem ejus quis enarrábit? quia abscíssus est de terra vivéntium: propter scelus pópuli mei percússi eum. Et dabit ímpios pro sepultúra, et dívitem pro morte sua: eo quod iniquitátem non fécerit, neque dolus fúerit in ore ejus. Et Dóminus vóluit contérere eum in infirmitáte: si posúerit pro peccáto ánimam suam, vidébit semen longǽvum, et volúntas Dómini in manu ejus dirigátur. Pro eo, quod laborávit ánima ejus, vidébit, et saturábitur: in sciéntia sua justificábit ipse justus servus meus multos, et iniquitátes eórum ipse portábit. Ideo dispértiam ei plúrimos: et fórtium dívidet spólia, pro eo, quod trádidit in mortem ánimam suam, et cum scelerátis reputátus est: et ipse peccáta multórum tulit, et pro transgressóribus rogávit.
Graduale. Hebr. 13, 12-13. Propter quod et Jesus, ut sanctificáret per suum Sánguinem pópulum, extra portam passus est.
℣. Exeámus ígitur ad eum extra castra, impropérium ejus portántes.
Allelúja, allelúja. ℣. Hebr. 4, 13. Communicántes Christi passiónibus gaudéte, ut et in revelatióne glóriæ ejus gaudeátis exsultántes.
SEQUENTIA (Ommititur in Missis votivis)
Christi mortem, Christiáne,Sero plangas atque mane,
Et in planctu gáudeas.
Diligéntem pone mentem
Super Christum patiéntem,
Ut sibi condóleas.
Quam despéctus, quam dejéctus
Rex cœlórum est efféctus,
Ut salváret sǽculum!
Esurívit et sitívit,
Pauper et egénus ivit
Ad usque patíbulum.
Cum dedúctus est Imménsus,
Et in Cruce tunc suspénsus,
Fugérunt discípuli.
Manus, pedes perfodérunt,
Et acéto potavérunt
Summum Regem sǽculi.
Cujus óculi beáti
Sunt in Cruce obtenebráti,
Et vultus expálluit.
Suo córpori tunc nudo
Non remánsit pulchritúdo,
Decor omnis ábfuit.
Propter hóminem peccáta,
Sua caro cruciáta
Fuit inter vérbera.
Membra sua sunt disténta,
Propter áspera torménta
Et illáta vúlnera.
Inter magnos cruciátus
Est in Cruce lacrimátus,
Et emísit spíritum.
Suspirémus et fleámus,
Toto corde doleámus
Super Unigénitum.
Hinc nostrórum peccatórum
Gloriósus Rex cœlórum
Nobis donet véniam.
Atque secum perferéntes
Crucem, ducat gestiéntes
Ad ætérnam glóriam.
Amen. Allelúja.
In Missis post Septuagesimam, omissis Allelúja et versu sequenti, dicitur:
Tractus. 1 Petr. 2, 22-24. Christus peccátum non fecit, nec invéntus est dolus in ore ejus:
℣. Qui cum maledicerétur, non maledicébat: cum paterétur, non comminabátur: tradébat autem judicánti se injúste:
℣. Qui peccáta nostra ipse pértulit in Córpore suo super lignum; ut peccátis mortui, justítiæ vivámus.
Tempore autem paschali omittitur graduale,
et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Quia opórtet Fílium hóminis tradi in manus hóminum peccatórum, et crucifígi, et die tértia resúrgere. Allelúja.
℣. Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi, quia per sanctam Crucem tuam redemísti mundum. Allelúja.
✠ Sequéntia Sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 19, 12-20.
In illo témpore: Quærébat Pilátus dimíttere Jesum. Judǽi autem clamábant dicéntes: Si hunc dimíttis, non es amícus Cǽsaris. Omnis enim, qui se regem facit, contradícit Cǽsari. Pilátus autem cum audísset hos sermónes, addúxit foras Jesum, et sedit pro tribunáli, in loco, qui dícitur Lithóstrotos, hebráice autem Gábbatha. Erat autem Parascéve Paschæ, hora quasi sexta, et dicit Judǽis: Ecce Rex vester. Illi autem clamábant: Tolle, tolle, crucifíge eum. Dicit eis Pilátus: Regem vestrum crucifígam? Respondérunt pontífices: Non habémus regem nisi Cǽsarem. Tunc ergo trádidit eis illum, ut crucifigerétur. Suscepérunt autem Jesum et eduxérunt. Et bájulans sibi Crucem, exívit in eum, qui dícitur Calváriæ, locum, hebráice autem Gólgotha: ubi crucifixérunt eum, et cum eo álios duos, hinc et hinc, médium autem Jesum. Scripsit autem et títulum Pilátus: et pósuit super crucem. Erat autem scriptum: Jesus Nazarénus, Rex Judæórum. Hunc ergo títulum multi Judæórum legérunt, quia prope civitátem erat locus, ubi crucifíxus est Jesus.
Offertorium. Phil. 2, 8.
Christus Dóminus humiliávit
semetípsum, factus
pro nobis obœ́diens usque ad
mortem, mortem autem
crucis. (T.P. Allelúja).
SECRETA
Misericórdiam tuam,
Deus, errántibus a salútis
tramite per oblatiónem
sui clemens Agnus obtíneat:
qui mundus ad víctimam
ductus, in ara Crucis ómnium
máculas immolátus abstérsit.
Qui tecum.
Et fit Commemoratio Feriæ, ut supra.
Præfatio de Cruce.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quoque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam laudant Angeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quibus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
POSTCOMMUNIO
Memória Passiónis Fílii
tui, miséricors
Deus, in sacris acta mystériis:
sic ómnium mentem viva perlúminet ac firma pectus inflámmet; ut, ipsius
fidéliter obsequéntes mónitis,
post eum Crucem nostram
volénti semper ánimo perferámus.
Qui tecum.
Et fit Commemoratio Feriæ, ut supra.
http://forum.musicasacra.com/forum/uploads/FileUpload/41/6f71bdec9aed5da580415420d12f9b.pdf (Misa)
ResponderEliminarhttp://forum.musicasacra.com/forum/uploads/FileUpload/86/42146733daa1ea052a0bd30ffd3949.pdf (Oficio)