Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

domingo, 29 de diciembre de 2019

MISA EN HONOR A SAN DAVID, REY DE ISRAEL Y PROFETA

Del Misal Propio de Jerusalén.

Die 29 Decembis
Sancti David Regis, Prophétæ et Confessoris
Duplex majus
 
Introitus. Ps. 97, 1. Cantáte Dómino cánticum novum, quia mirabília fecit Dóminus: ante géntium revelávit justítiam suam. Ps. Ibid. Salvávit sibi déxtera ejus: et bráchium sanctum ejus. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO
Deus, Pater omnípotens, qui per os David in Spíritu Sancto tuo hymnos cantáre fecísti: tríbue, quǽsumus: ut ejus intercessióne digne sacrifícium láudis perfícere valeámus. Per Dóminum nostrum Jesum Christum, Fílium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitáte ejúsdem Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
  
Commemoratio S. Thomæ Becket, Martyr.
ORATIO
Deus, pro cujus Ecclésia gloriósus Póntifex Thomas gládiis impiórum occúbuit: præsta, quǽsumus, ut omnes, qui ejus implórant auxílium, petitiónis suæ salutárem consequántur efféctum.
  
Pro Octava Nativitatis.
ORATIO
Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem Natívitas líberet; quos sub peccáti jugo vetústa sérvitus tenet. Per eúndem Dóminum.
    
Léctio libri Regum.
1. Reg. 16, 4-13.
  
Venit Sámuel in Bethléhem, et admiráti sunt senióres civitátis occurréntes ei: dixéruntque: Pacíficus ne est ingréssus tuus? Et ait: Pacíficus: ad immolándum Dómino veni: sanctificámini, et veníte mecum ut ímmolem. Sanctificávit ergo Ísai et fílios ejus, et vocávit eos ad sacrifícium. Cumque ingréssi essent, vidit Éliab, et ait: Num coram Dómino est christus ejus? Et dixit Dóminus ad Samuélem: Ne respícias vultum ejus, neque altitúdinem statúræ ejus: quóniam abjéci eum, nec juxta intuítum hóminis ego júdico: homo enim videt ea quæ parent, Dóminus autem intuétur cor. Et vocávit Ísai Abínadab, et addúxit eum coram Samuéle. Qui dixit: Nec hunc elégit Dóminus. Addúxit autem Ísai Samma, de quo ait: Étiam hunc non elégit Dóminus. Addúxit ítaque Ísai septem fílios suos coram Samuéle: et ait Sámuel ad Ísai: Non elégit Dóminus ex istis. Díxitque Sámuel ad Ísai: Numquid jam compléti sunt fílii? Qui respóndit: Adhuc réliquus est párvulus, et pascit oves. Et ait Sámuel ad Ísai: Mitte, et adduc eum: nec enim discumbémus priúsquam huc ille véniat. Misit ergo, et addúxit eum. Erat autem rufus, et pulcher aspéctu, decoráque fácie: et ait Dóminus: Surge, unge eum: ipse est enim. Tulit ergo Sámuel cornu ólei, et unxit eum in médio fratrum ejus: et diréctus est spíritus Dómini a die illa in David, et deínceps. Surgénsque Sámuel ábiit in Ramátha.
    
Graduale. Ps. 88, 1. Invéni David servum meum, óleo sancto meo unxi eum; manus enim mea auxiliábitur ei, et bráchium meum confortávit eum.
℣. Nihil profíciet inimícus in eo, et fílius iniquitátis non nocébit ei.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Judici 5, 3. Audíte, reges, áuribus percípite, príncipes, ego sum, qui Dómino canam, psallam Dómino Deo Ísraël. Allelúja.
  
Sequéntia sancti Evangélii secúndum Matthǽum.
Matth. 22, 41-44.
  
In illo tempore: Congregátis autem pharisǽis, interrogávit eos Jesus, dicens: Quid vobis vidétur de Christo? cujus fílius est? Dicunt ei: David. Ait illis: Quomódo ergo David in spíritu vocat eum Dóminum, dicens: Dixit Dóminus Dómino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimícos tuos scabéllum pedum tuórum?
 
Dicitur Credo ratione Octavæ.
 
Ofertorium. Ps. 24, 1. Ad te levávi ánimam meam: Deus meus, in te confído, non erubéscam: neque irrídeant me inimíci mei: étenim univérsi qui te exspéctant, non confundéntur.
  
SECRETA
Deus, qui in humilitáte flectéris et in sanctificatióne placáris, réspice benígne super cor contrítum et humiliátum Sancti David: ut, ejus exémplo, nos spíritu compunctiónis repléti sacrifícium tuum digne ófferre valeámus. Per Dóminum.
  
Commemoratio S. Thomæ Becket, Martyr.
SECRETA
Múnera tibi, Dómine, dicáta sanctífica: et, intercedénte beáto Thoma Mártyre tuo atque Pontífice, per éadem nos placátus inténde.
  
Pro Octava Nativitatis.
SECRETA
Obláta, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui Nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per eúndem Dóminum.
  
Præfatio et Communicántes de Nativitáte, ratione Octavæ.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Quia per incarnáti Verbi mystérium nova mentis nostræ óculis lux tuæ claritátis infúlsit: ut, dum visibíliter Deum cognóscimus, per hunc in invisibílium amorem rapiámur. Et ídeo cum Ángelis et Archángelis, cum Thronis et Dominatiónibus cumque omni milítia cœléstis exércitus hymnum glóriæ tuæ cánimus, sine fine dicéntes:
 
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
 
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo beátæ Maríæ intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem: sed et memóriam venerántes, in primis ejúsdem gloriósæ semper Vírginis Maríæ, Genetrícis ejúsdem Dei et Dómini nostri Jesu Christi: sed et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréæ, Jacóbi, Joánnis, Thomæ, Jacóbi, Philíppi, Bartholomǽi, Matthǽi, Simónis et Thaddǽi: Lini, Cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Joánnis et Pauli, Cosmæ et Damiáni: et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in ómnibus protectiónis tuæ muniámur auxílio. Jungit manus. Per eúndem Christum, Dóminum nostrum. Amen.
  
Communio. Ps. 88, 36. Semel jurávi in sancto meo: semen ejus in ætérnum manébit, et sedes ejus sicut sol in conspéctu meo, et sicut luna perfécta in ætérnum, et testis in cœlo fidélis.
 
POSTCOMMUNIO
Dómine Deus, cujus Unigénitus dignátus est fílius esse David; præsta, quǽsumus, ut nos participatióne hujus mystérii fliis Regis regum adoptióne aggregémur. Per eúndem Dóminum.
  
Commemoratio S. Thomæ Becket, Martyr.
POSTCOMMUNIO
Hæc nos commúnio, Dómine, purget a crímine: et, intercedénte beáto Thoma Mártyre tuo atque Pontífice, cœléstis remédii fáciat esse consórtes.

Pro Octava Nativitatis.
POSTCOMMUNIO
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor, ita et immortalitátis sit ipse largítor: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.

1 comentario:

  1. Muy interesante el propio de san David rey del Misal de Jerusalén. Una joyita.

    ResponderEliminar

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)