Del Misal Romano de San Pío V.
S. Ludovici Regis Franciæ, Confessoris
Semiduplex
Introitus. Ps. 36, 31-32. Os justi meditábitur sapiéntiam, et língua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. Ibid, 1. Noli æmulári in malignántibus: néque zeláveris faciéntes iniquitátem. ℣. Glória Patri.
ORATIO
Deus, qui beátum Ludovícum Confessórem tuum de terréno regno ad cœléstis regni glóriam transtulísti: ejus, quǽsumus, méritis et intercessióne; Regis regum Jesu Christi, Fílii tui, fácias nos esse consórtes: Qui tecum vivit et regnat in unitáte Spíritus Sancti Deus per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
Ad poscenda suffragia Sanctorum
ORATIO
A cunctis nos, quǽsumus, Dómine, mentis et córporis defénde perículis: et, intercedénte beáta et gloriósa semper Vírgine Dei Genitríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Páulo, átque beáto N. et ómnibus Sanctis, salútem nobis tríbue benígnus et pacem; ut, destrúctis adversitátibus et erróribus univérsis, Ecclesia tua secúra tibi sérviat libertáte.
Léctio libri Sapiéntiæ.
Sap. 10, 10-14.
Justum dedúxit Dóminus per vias rectas, et osténdit illi regnum Dei, et dedit illi sciéntiam sanctórum: honestávit illum in labóribus, et complévit labóres illíus. In fráude circumveniéntium illum áffuit illi, et honéstum fecit illum. Custodívit illum ab inimícis, et a seductóribus tutávit illum, et certámen forte dedit illi, ut vínceret et sciret, quóniam ómnium poténtior est sapiéntia. Hæc vénditum justum non derelíquit, sed a peccatóribus liberávit eum: descendítque cum illo in fóveam, et in vínculis non derelíquit illum, donec afférret illi sceptrum regni, et poténtiam advérsus eos, qui eum deprimébant: et mendáces osténdit, qui maculavérunt illum, et dedit illi claritátem ætérnam, Dóminus, Deus noster.
Graduale. Ps. 91, 13, 14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur in domo Dómini.
Ibid., 3. Ad annuntiándum mane misericórdiam tuam, et veritátem tuam per noctem.
Allelúja, allelúja. Jac. 1, 12. Beátus vir, qui suffert tentatiónem: quóniam cum probátus fúerit, accípiet corónam vitæ. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam
Luc. 19, 12-26.
In illo témpore: Dixit Jesus discípulis suis parábolam hanc: Homo quídam nóbilis ábiit in regionem longínquam accípere sibi regnum, et revérti. Vocátis áutem decem servis suis, dedit eis decem mnas, et ait ad illos: Negotiámini, dum vénio. Cives áutem ejus óderant eum: et misérunt legatiónem post illum, dicéntes: Nólumus hunc regnáre super nos. Et factum est, ut redíret accépto regno: et jussit vocári servos, quíbus dedit pecúniam, ut sciret, quántum quísque negotiátus esset. Venit áutem primus, dicens: Dómine, mna tua decem mnas acquisívit. Et ait illi: Éuge, bone serve, quía in módico fuísti fidélis, eris potestátem habens super decem civitátes. Et alter venit, dicens: Dómine, mna tua fecit quínque mnas. Et huic ait: Et tu esto super quínque civitátes. Et alter venit, dicens: Dómine, ecce mna tua, quam hábui repósitam in sudário: tímui enim te, quía homo austérus es: tollis, quod non posuísti, et metis, quod non seminásti. Dicit ei: De ore tuo te júdico, serve néquam. Sciébas, quod ego homo austérus sum, tollens, quod non pósui, et metens, quod non seminávi: et quáre non dedísti pecúniam meam ad mensam, ut ego véniens cum usúris útique exegíssem illam? Et astántibus dixit: Auférte ab illo mnam et date illi, qui decem mnas habet. Et dixérunt ei: Dómine, habet decem mnas. Dico áutem vobis: Quía omni habénti dábitur, et abundábit: ab eo áutem, qui non habet, et, quod habet, auferétur ab eo.
Offertorium. Ps. 88, 25. Véritas mea, et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.
SECRETA
Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut, sicut beátus Ludovícus Conféssor tuus, spretis mundi oblectaméntis, soli Regi Christo placére stúduit; ita ejus orátio nos tibi reddat accéptos. Per eúmdem Dóminum.
Ad poscenda suffragia Sanctorum
SECRETA
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: ut, per hujus sacraménti virtútem, a cunctis nos mentis et córporis hóstibus tueáris; grátiam tríbuens in præsénti, et glóriam in futúro.
Communio. Matth. 24, 26-27. Beátus servus, quem, cum vénerit dóminus, invénerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.
POSTCOMMUNIO
Deus, qui beátum Confessórem tuum Ludovícum mirificásti in terris, et gloriósum in cœlis fecísti: eúndem, quǽsumus, Ecclésiæ tuæ constítue defensórem. Per Dóminum.
Ad poscenda suffragia Sanctorum
POSTCOMMUNIO
Mundet et múniat nos, quǽsumus, Dómine, divíni sacraménti munus oblátum: et, intercedénte beáta Vírgine Dei Genitríce María, cum beáto Joseph, beátis Apóstolis tuis Petro et Páulo, átque beáto N. et ómnibus Sanctis; a cunctis nos reddat et perversitátibus expiátos, et adversitátibus expedítos.

No hay comentarios:
Publicar un comentario
Los comentarios deberán relacionarse con el artículo. Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad civil, administrativa, penal y canónica por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida, y los insultos a la administración constituyen causal de no publicación.
Comentar aquí significa aceptar las condiciones anteriores. De lo contrario, ABSTENERSE.
+Jorge de la Compasión (Autor del blog)
Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)