Vexílla Regis

Vexílla Regis
MIENTRAS EL MUNDO GIRA, LA CRUZ PERMANECE

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER

LOS QUE APOYAN EL ABORTO PUDIERON NACER
NO AL ABORTO. ELLOS NO TIENEN LA CULPA DE QUE NO LUCHASTEIS CONTRA VUESTRA CONCUPISCENCIA

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN

NO QUEREMOS QUE SE ACABE LA RELIGIÓN
No hay forma de vivir sin Dios.

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

ORGULLOSAMENTE HISPANOHABLANTES

domingo, 15 de marzo de 2020

MISA VOTIVA PARA EVITAR LA MORTANDAD

Del Misal Romano de San Pío V. La Misa fue compuesta por el Papa Clemente VI en 1349, durante los días de la plaga de la Peste Negra que mató a 25 millones de personas sólo en Europa, y concedió por su celebración 260 días de Indulgencia.
 
Missa pro vitanda mortalitate, vel tempore pestilentiæ
Paramentum violaceum
   
Introitus. 2. Reg. 24, 16. Recordáre, Dómine, testaménti tui, et dic Ángelo percutiénti: Cesset jam manus tua, et non desolétur terra, et ne perdas omnem ánimam vivéntem. (T.P. Allelúja, allelúja.) Ps. 79, 2. Qui regis Israël, inténde: qui dedúcis, velut ovem, Joseph. ℣. Glória Patri.
  
ORATIO 
Deus, qui non mortem, sed pœniténtiam desíderas peccatórum: pópulum tuum ad te reverténtem propítius réspice; ut, dum tibi devótus exsístit, iracúndiæ tuæ flagélla ab eo cleménter amóveas. Per Dóminum.
  
Léctio libri Regum.
2. Reg. 24, 15-19 et 25.
   
In diébus illis: Immísit Dóminus pestiléntiam in Israël, de mane usque ad tempus constitútum, et mórtui sunt ex pópulo, a Dan usque ad Bersabée, septuagínta mília virórum. Cumque extendísset manum suam Ángelus Dómini super Jerúsalem, ut dispérderet eam, misértus est Dóminus super afflictióne, et ait Angelo percutiénti pópulum: Súfficit; nunc cóntine manum tuam. Erat autem Ángelus Dómini juxta arcam Aréuna Jebusǽi. Dixítque David ad Dóminum, cum vidísset Ángelum cædéntem pópulum: Ego sum, qui peccávi, ego iníque egi: isti, qui oves sunt, quid fecérunt? Vertátur, óbsecro, manus tua contra me et conI tra domum patris mei. Venit autem Gad prophéta ad David in die illa, et dixit ei: Ascénde, et constítue altare Dómino in área Aréuna Jebusǽi. Et ascéndit David juxta sermónem Gad, quem præcéperat ei Dóminus. Et ædificávit altáre Dómino, et óbtulit holocáusta et pacífica: et propitiátus est Dóminus terræ, et cohíbita est plaga ab Israël.
  
Graduale. Ps. 106, 20-21. Misit Dóminus verbum suum, et sanávit eos: et erípuit eos de morte eórum.
℣. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus: et mirabília ejus fíliis hóminum.
 
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 68, 2. Salvum me fac, Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam. Allelúja.
  
Post Septuagesimam, omissis Allelúja et Versu sequenti, dicitur:
Tractus. Ps. 102, 10. Dómine, non secúndum peccáta nostra, quæ fécimus nos: neque secúndum iniquitátes nostras retríbuas nobis.
℣. Ps. 78, 8-9. Dómine, ne memíneris iniquitátum nostrárum antiquárum: cito antícipent nos misericórdiæ tuæ, quia páuperes facti sumus nimis.
℣. Adjuva nos, Deus, salutáris noster: et propter glóriam nóminis tui, Dómine, líbera nos, et propítius esto peccátis nostris, propter nomen tuum.
  
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ps. 68, 2. Salvum me fac, Deus, quóniam intravérunt aquæ usque ad ánimam meam. Allelúja.
℣. Zach. 8, 7 et 8. Salvábo pópulum meum Israël in die malo, et ero eis in Deum, in veritáte et justítia. Allelúja.
  
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 4, 38-44.
   
In illo témpore: Surgens Jesus de synagóga, introívit in domum Simónis. Socrus autem Simónis tenebátur magnis fébribus: et rogavérunt illum pro ea. Et stans super illam, imperávit febri: et dimísit illam. Et contínuo surgens, ministrábat illis. Cum autem sol occidísset, omnes, qui habébant infírmos váriis languóribus, ducébant illos ad eum. At ille síngulis manus ímponens, curábat eos. Exíbant autem dæmónia a multis, clamántia et dicéntia: Quia tu es Fílius Dei: et íncrepans non sinébat ea loqui, quia sciébant ipsum esse Christum. Facta autem die egréssus ibat in desértum locum, et turbæ requirébant eum, et venerunt usque ad ipsum: et detinébant illum, ne discéderet ab eis. Quibus ille ait: Quia et aliis civitátibus opórtet me evangelizáre regnum Dei: quia ideo missus sum. Et erat prǽdicans in synagógis Galilǽæ.
 
Offertorium. Num. 16, 48. Stetit póntifex inter mórtuos et vivos, habens thuríbulum áureum in manu sua: et ófferens incénsi sacrifícium, placávit iram Dei, et cessávit quassátio a Dómino. (T.P. Allelúja.)
  
SECRETA
Subvéniat nobis, quǽsumus, Dómine, sacrifícii præséntis oblátio: quæ nos et ab erróribus univérsis poténter absolvat, et a totíus erípiat perditiónis incúrsu. Per Dóminum.
  
Communio. Luc. 6, 17, 18 et 19. Multitúdo languéntium, et qui vexabántur a spirítibus immúndis, veniébant ad eum: quia virtus de illo exíbat, et sanábat omnes. (T.P. Allelúja.)
  
POSTCOMMUNIO
Exáudi nos, Deus, salutáris noster: et pópulum tuum ab iracúndiæ tuæ terróribus líberum, et misericórdiæ tuæ fac largitáte secúrum. Per Dóminum.

No hay comentarios:

Publicar un comentario

Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida.

+Jorge de la Compasión (Autor del blog)

Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)