Del Misal Romano de San Pío V. La Misa propia de Francia y de la Congregación de la Misión y las Hijas de la Caridad (cuyos textos se emplean también en la fiesta de la Traslación –26 de Abril– y del Patrocinio –20 de Diciembre–, aunque con oraciones propias) fue aprobada por Benedicto XIV el 10 de Abril de 1741.
S. Vincentii a Paulo Confessoris
Duplex
Introitus. Ps. 91, 13-14. Justus ut palma florébit: sicut cedrus Líbani multiplicábitur: plantátus in domo Dómini: in átriis domus Dei nostri. Ps. ibid., 2. Bonum est confitéri Dómino: et psállere nómini tuo, Altíssime. ℣. Glória Patri.
ORATIO
Deus, qui, ad evangelizándum paupéribus et ecclesiástici órdinis decórem promovéndum, beátum Vincéntium apostólica virtúte roborásti: præsta, quǽsumus; ut, cujus pia mérita venerámur, virtútum quoque instruámur exémplis. Per Dóminum.
Léctio Epístolæ beáti Pauli Apóstoli ad Corínthios
1. Cor. 4, 9-14.
Fratres: Spectáculum facti sumus mundo et Ángelis et homínibus. Nos stulti propter Christum, vos áutem prudéntes in Christo: nos infírmi, vos áutem fortes: vos nóbiles, nos áutem ignóbiles. Úsque in hanc horam et esurímus, et sitímus, et nudi sumus, et cólaphis cǽdimur, et instábiles sumus, et laborámus operántes mánibus nostris: maledícimur, et benedícimus: persecutiónem pátimur, et sustinémus: blasphemámur, et obsecrámus: támquam purgaménta hujus mundi facti sumus, ómnium peripséma usque adhuc. Non ut confúndant vos, hæc scribo, sed ut fílios meos caríssimos móneo: in Christo Jesu, Dómino nostro.
Graduale. Ps. 36, 30-31. Os justi meditábitur sapiéntiam, et lingua ejus loquétur judícium.
℣. Lex Dei ejus in corde ipsíus: et non supplantabúntur gressus ejus.
Allelúja, allelúja. ℣. Ps. 111, 1. Beátus vir, qui timet Dóminum: in mandátis ejus cupit nimis. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Lucam.
Luc. 10, 1-9.
In illo témpore: Designávit Dóminus et álios septuagínta duos: et misit illos binos ante fáciem suam in omnem civitátem et locum, quo erat ipse ventúrus. Et dicebat illis: Messis quídem multa, operárii áutem páuci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Ite: ecce, ego mitto vos sicut agnos inter lupos. Nolíte portáre sácculum neque peram neque calceaménta; et néminem per viam salutavéritis. In quamcúmque domum intravéritis, primum dícite: Pax huic dómui: et si ibi fúerit fílius pacis, requiéscet super illum pax vestra: sin autem, ad vos revertétur. In eádem autem domo manéte, edéntes et bibéntes quæ apud illos sunt: dignus est enim operárius mercéde sua. Nolíte transíre de domo in domum. Et in quamcúmque civitátem intravéritis, et suscéperint vos, manducáte quæ apponúntur vobis: et curáte infírmos, qui in illa sunt, et dícite illis: Appropinquávit in vos regnum Dei.
Offertorium. Ps. 20, 2-3. In virtúte tua, Dómine, lætábitur justus, et super salutáre tuum exsultábit veheménter: desidérium ánimæ ejus tribuísti ei.
SECRETA
Præsta nobis, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nostræ humilitátis oblátio et pro tuórum tibi grata sit honóre Sanctórum, et nos córpore páriter et mente puríficet. Per Dóminum.
Communio. Matth. 19, 28-29. Amen, dico vobis: quod vos, qui reliquístis ómnia et secúti estis me, céntuplum accipiétis, et vitam ætérnam possidébitis.
POSTCOMMUNIO
Quǽsumus, omnípotens Deus: ut, qui cœléstia aliménta percépimus, intercedénte beáto Vincéntio Confessóre tuo, per hæc contra ómnia advérsa muniámur. Per Dóminum.
***
Die 19 Julii
S. Vincentii a Paulo Confessoris
Própria Gálliæ, et Congregatiónis Missiónis ac Societátis Puellárum a Caritáte.
Dúplex majus.
Introitus. Ps. 131, 8. Páuperes Sion saturábo pánibus: sacerdótes ejus índuam salutári, et sancti ejus exsultatióne exsultábunt. Ps. ibid., 2. Meménto Dómine David: et ómnis mansuetúdinis ejus. ℣. Glória Patri.
ORATIO
Deus, qui ad salútem paupéribus et cleri disciplínam, novam in Ecclésia tua per beátum Vincéntium famíliam congregásti, da, quǽsumus; ut éodem nos quóque spíritu fervéntes, et amémus quod amávit et quod dócuit operémur. Per Dóminum.
Léctio epístolæ beáti Páuli Apóstoli ad Corínthios
1. Cor. 26-31; 2, 1-2.
Vidéte vocatiónem vestram, fratres, quía non multi sapiéntes secúndum carnem, non multi poténtes, non multi nóbiles: sed quæ stulta sunt mundi elégit Deus, ut confúndat sapiéntes: et infírma mundi elégit Deus, ut confúndat fórtia: et ignobília mundi et contemptibília elégit Deus, et ea quæ non sunt, ut ea quæ sunt destrúeret: ut non gloriétur omnis caro in conspéctu ejus. Ex ipso áutem vos estis in Christo Jesu, qui factus est nobis sapiéntia a Deo, et justítia, et sanctificátio, et redémptio: ut, quemádmodum scriptum est, qui gloriátur, in Dómino gloriétur. Et ego cum veníssem ad vos, fratres, veni non in sublimitáte sermónis aut sapiéntiæ annúntians vobis testimónium Christi. Non enim judicávi, me scire áliquid inter vos, nisi Jesum Christum, et hunc crucifíxum.
Graduale. Isa. 63, 4. Evangelizáre paupéribus misit me, sanáre contrítos corde.
℣. Ibid., 7. Parásti in dulcédine tua páuperi, Deus: Dóminus dabit verbum evangelizántibus, virtúte multa.
Allelúja, allelúja. ℣. Isa. 52, 7. Quam pulchri super montes pedes annuntiántis et prædicántis pacem; annuntiántis bonum, prædicántis salútem. Allelúja.
In Missis votivis post Septuagesima, omissis Allelúja, et versu sequenti dicitur:
Tractus. Prov. 31, 20. Manum suam apéruit ínopi: et palmas suas exténdit ad páuperem.
℣. Ps. 40, 2. Beátus quí intélligit super egénum, et páuperem: in die mala liberábit eum Dóminus.
℣. Ps. 111, 5 et 6. Jucúndus homo qui miserétur, et cómmodat: dispónet sermónes suos in judício, quía in ætérnum non commovébitur.
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Isa. 52, 7. Quam pulchri super montes pedes annuntiántis et prædicántis pacem; annuntiántis bonum, prædicántis salútem. Allelúja.
℣. Ibid, 11. Exíte de médio Babylónis: mundámini quí fertis vasa Dómini. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangelii secúndum Mattǽum.
Matth. 9, 35-40.
In illo témpore: Circuíbat Jesus omnes civitátes, et castélla, docens in synagógis eórum, et prǽdicans Evangélium regni, et curans omnem languórem, et omnem infirmitátem. Videns áutem turbas, misértus est eis quía erant vexáti, et jacéntes sicut oves non habéntes pastórem. Tunc dicit discípulis suis: Messis quídem multa, operárii áutem páuci. Rogáte ergo Dóminum messis, ut mittat operários in messem suam. Credo.
Offertorium. 3. Reg. 8, 58. Inclínet Dóminus Deus noster corda nostra ad se, ut ambulémus in univérsis viis ejus, et custodiámus mandáta ejus, et cœremónias ejus, et judícia quæcúmque mandávit pátribus nostris.
SECRETA
Deus, qui beáto Vincéntio divína quotídie celebránti mystéria tribuísti quod tractábat imitári: ejus nobis précibus indúlge; ut immaculátam hóstiam offeréntes, ipsi quóque in holocáustum tibi accéptum transeámus. Per Dóminum.
Communio. Ps. 106, 2. Confiteántur Dómino misericórdiæ ejus, et mirabília ejus fílus hóminum, quía satiávit ánimam inánem, et ánimam esuriéntem satiávit bonis.
POSTCOMMUNIO
Cœléstibus, Dómine, refécti sacraméntis: quǽsumus; ut ad evangelizántem paupéribus Fílium tuum imitándum beáti Vincéntii sicut exémplis provocémur, ita et patrocíniis adjuvémur. Per Dóminum.

No hay comentarios:
Publicar un comentario
Los comentarios deberán relacionarse con el artículo. Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad civil, administrativa, penal y canónica por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida, y los insultos a la administración constituyen causal de no publicación.
Comentar aquí significa aceptar las condiciones anteriores. De lo contrario, ABSTENERSE.
+Jorge de la Compasión (Autor del blog)
Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)