Misa propia de la Congregación de la Preciosísima Sangre de Nuestro Señor Jesucristo.
Inventiónis Títuli Sanctíssimæ Crucis Dómini Nostri Jesu Christi
Duplex Majus.
Introitus. Gal. 6, 14. Nos áutem gloriári opórtet in Cruce Dómini nostri Jesu Christi: in quo est salus, vita et resurréctio nostra: per quem salváti et liberáti sumus. Ps, 66, 2. Deus misereátur nostri, et benedícat nobis: illúminet vultum suum super nos, et misereátur nostri. ℣. Glória Patri.
ORATIO
Dómine Jeus Christe, Rex noster, qui Eccléssiam tuam Sanctíssimæ Crucis Título decorári voluísti; concéde propítius ut sicut in illo passiónis tuæ memeóriam celebrámus ita et ejúsdem Passiónis felícem consequámur efféctum. Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
Et fit commemoratione Feriæ.
Lectio Epístolæ Beáti Pauli Apóstoli ad Philippénses.
Phil. 2, 5-11.
Fratres: Hoc enim sentíte in vobis, quod et in Christo Jesu: qui, cum in forma Dei esset, non rapínam arbitrátus est esse se æquálem Deo: sed semetípsum exinanívit, formam servi accípiens, in similitúdinem hóminum factus, et hábitu invéntus ut homo. Humiliávit semetípsum, factus obœ́diens úsque ad mortem, mortem áutem crucis. Propter quod et Deus exaltávit illum: ei donávit illi nomen, quod est super omne nomen: (Hic genuflectitur) ut in nómine Jesu omne genu flectátur cœléstium, terréstrium et infernórum: et omnis língua confiteátur, quia Dóminus Jesus Christus in glória est Dei Patris.
Graduale. Phil. 2, 8. Christus factus obœ́diens úsque ad mortem, mortem áutem crucis.
℣. Ps. 95, 10. Dícite in géntibus, quia Dóminus regnávit a ligno.
Tractus. Adorámus te, Christe, et benedícimus tibi, quía per Crucem tuam redemísti mundum.
℣. Tuam Crucem adorámus, Dómine, tuam gloriósam recólimus Passiónem; miserére nostri, qui passus es pro nobis.
℣. O Crux benedícta, quæ sola fuísti digna portáre Regem cœlórum et Dóminum.
In tempore Paschali, Graduale ommittitur, et ejus loco dicitur:
Allelúja, allelúja.
℣. Ps. 95, 10. Dícite in géntibus, quia Dóminus regnávit a ligno. Allelúja.
℣. Dulce lignum, dulces clavos, dúlcia ferens póndera: quae sola fuísti digna sustinére Regem cœlórum et Dóminum. Allelúja.
In Missis votivis per annum, dicitur:
Graduale. Philip. 2, 8. Christus factus obœ́diens úsque ad mortem, mortem áutem crucis.
℣. Ps. 95, 10. Dícite in géntibus, quia Dóminus regnávit a ligno.
Allelúja, Allelúja. ℣. Dulce lignum, dulces clavos, dúlcia ferens póndera: quae sola fuísti digna sustinére Regem cœlórum et Dóminum. Allelúja.
✠ Sequéntia sancti Evangélii secúndum Joánnem.
Joann. 19, 19-22.
In illo témpore: Scripsit áutem et títulum Pilátus: et pósuit super crucem. Erat áutem scriptum: Jesus Nazarénus, Rex Judæórum. Hunc ergo títulum multi Judæórum legérunt, quía prope civitátem erat locus, ubi crucifíxus est Jesus. Et erat scriptum hebráice, græce et latíne. Dicébant ergo Piláto pontífices Judæórum: Noli scríbere Rex Judæórum, sed quia ipse dixit: Rex sum Judæórum. Respóndit Pilátus: Quod scripsi, scripsi.
Offertorium. Ps 117, 16. Déxtera Dómini fecit virtútem; déxtera Dómini exaltávit me: déxtera Dómini fecit virtútem. Non móriar, sed vivam, et narrábo ópera Dómini.
SECRETA
Oblátum tibi, Dómine, sacrifícium intercedénte unigéniti Fílii tui passióne vivíficet nos semper, et múniat. Qui tecum vivit et regnat cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
Et fit commemoratio de Feria.
Præfatio de Cruce.
Vere dignum et justum est, ǽquum et salutáre, nos tibi semper et ubíque grátias ágere: Dómine sancte, Pater omnípotens, ætérne Deus: Qui salútem humáni géneris in ligno Crucis constituísti: ut, unde mors oriebátur, inde vita resúrgeret: et, qui in ligno vincébat, in ligno quóque vincerétur: per Christum, Dóminum nostrum. Per quem majestátem tuam láudant Ángeli, adórant Dominatiónes, tremunt Potestátes. Cœli cœlorúmque Virtútes, ac beáta Séraphim sócia exsultatióne concélebrant. Cum quíbus et nostras voces ut admítti júbeas, deprecámur, súpplici confessióne dicéntes:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dóminus, Deus Sábaoth. Pleni sunt cœli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus, qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.
Communio. Per signum Crucis de inimícis nostris líbera nos, Deus noster.
POSTCOMMUNIO
Adésto nobis, Dómine Deus noster, et quos sanctæ Crucis títuli lætári facis honóre, passiónis tuæ perpétuis defénde subsídiis. Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitáte Spíritus Sancti, Deus, per ómnia sǽcula sæculórum. Amen.
Et fit commemoratio de Feria.

No hay comentarios:
Publicar un comentario
Los comentarios deberán relacionarse con el artículo. Los administradores se reservan el derecho de publicación, y renuncian a TODA responsabilidad civil, administrativa, penal y canónica por el contenido de los comentarios que no sean de su autoría. La blasfemia está estrictamente prohibida, y los insultos a la administración constituyen causal de no publicación.
Comentar aquí significa aceptar las condiciones anteriores. De lo contrario, ABSTENERSE.
+Jorge de la Compasión (Autor del blog)
Jorge Rondón Santos (Editor colaborador)